 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
SALUTARE SIDUS
BEATA MARIA VIRGO, ΝΟΜΙNΕ
« IMMACULATAE CONCEPTIONIS » APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
TOTIUS ARCHIDIOECESIS PLATENSIS ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Salutare sidus in huius saeculi exasperato
fiuctibus mari hominibus lucet, quod si respiciunt, rectum tenent iter, quod si
sequuntur, tutissimum portum contingunt. Quae amica stella per translationem
Beatissima Virgo Maria merito dicitur, quam Deus iis dedit opiferam Matrem, qui
in hac vita peregrinantur. In hanc pientissimam Parentem Christifideles
archidioecesis Platensis laudata feruntiir pietate, hanc, quae primae labis Dei
beneficio expers est, excohunt ac deprecantur. Quo religionís studio factum est,
ut eadem augusta Virgo, nomine Immaculatae Conceptionis invocata, caelestis
Patrona archidioecesis, quae dicta est, eligeretur. Cum igitur Venerabilis
Frater Antonius Iosephus Plaza, Platensis Praesul, Nos enixe rogasset, ut
huiusmodi electionem ratam haberemus, Nos, quibus nihil antiquius est quam
eiusdem Deiparae cultum incrementis augere et propagare, his precibus libenti
animo statuimus obsecundare. Quae curn ita sint, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem, nomine Immaculatae Conceptionis appellatam, praecipuam
apud Deum Patronam totius archidioecesis Platensis confirmamus seu iterum
constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae principalíbus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis
qiiibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posternm plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex rninc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii
anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|