 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITIS CELEBRATUR
AD DIGNITATEM ΕT HONOREM
BASILICHE MINORIS EVEHITUR
ECCLESIA CATHEDRALIS ZACATECENSIS
B. ΜARΙAΕ V. IN CAELUM ASSUMPTAE SACRA
Ad perpetuam rei memoriam. — Meritis celebratur laudibus princeps templum
Zacatecense, quod, ut paroecialis aedes saeculo xviii conditum Almaeque Deiparae
sideribus receptae dicatum, anno MDCCCLXVII ad cathedralis ecclesiae dignitatem
provectum est. Quod invisentes magna incedit admiratio propter eximiiim genus
structnrae, quod, « barocιιm » appellatum, singulari Mexicana architectandi
ornandique ratione insigne est ; qiiam ob rem hoc templum in sacris eius
dicionis monumentis praecipuum obtinet locum. Cui operi egregio decus addunt
praeclara simulacra B. Mariae V. Dei Gemetricis, cui nomen « de los Zacatecas »
vulgo adicitur, et Christi Crucifixi, quae a populo fideH quattuor iam saecula
impenso coluntur studio pietatis. Unde fructus spiritiiales uberrimi et rebus in
adversis solacia ηση modica sunt percepta. Sacri etiam ministri, qui sufficίamt
numero, eidem deserviunt templo: nec deest supellex pretiosa divinis ritibus
apta. Quibns permotus, Venerabίlis Frater Antoniiis López Avifia, Zacatecensis
Episcopus, Nos rogavit, ut ecclesiam tot laudibus illustrem, Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, ex
Sacrae Rituum Congregatiomis consnito, certa scientia ac matura delίberatione
Nostra, deque Apostolicae potestatίs plenitudirie, harum Litterarnm vi
perpetuumque in modum, cathedrale templum Zacatecense, Deo in honorem Beatae
Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratum, titulo ac dignitate Basίlicae
Minoris afficimus et decoramus, omnibus adiectis iuribus et privitegiis, quae
templis eodem honore imsignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces lugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtίnere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime siiffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definίendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si ηιιίdgιιαm
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrnm, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiac negotiis
|