 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIONIS DOMICILIUM
BASILICAE MINORIS HONORIBUS
PRIVILEGIISQUE DECORATUR
ECCLESIA B. MARIAE V. PERDOLENTIS,
VULGO « NUESTRA SEÑORA DE LA SOLEDAD »
APPELLATAE,
IN URBE ET ARCHIDIOECESI ANTEQUERENSI EXSTANS
Ad perpetuam rei memoriam. — Religionis domicilium praeclarum esse perhibetur
templum Beatae Mariae Virgini « a Solitudine », quae dicitur, sacram in urbe et
archidioecesi Antequerensi. Ibi enim imago Almae Deiparae, hoc nomine insignis,
a populo fideli praecipuo cum pietatìs ardore ab antiqua excolitur aetate. Tam
laudatum agnoscens studium, Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster imm. mem.,
concessit, ut idem simulacrum suo nomine et auctoritate aurea redimiretur corona; quod sollemne die XVIII mensis Ianuarii, anno MDCCCCIX, inter plaudentis
populi vota, sacrorum Antistitum e Mexicana dicione astante coetu, peractum est.
E quo tempore res catholica ea in regione vel laetioribus est aucta incrementis,
propterea scilicet quod Mariana religio in Christifidelium animis altius
insedit. Templum vero ipsum praeter hanc laudem summam, quae in plebis Dei
actuosa pietate consistit, antiquitate etiam, ornamentorum varietate, sacra
supellectile eaque pretiosa non modicum commendatur. Preces igitur a Venerabili
Fratre Fortino Gómez León, Antequerensi Archiepiscopo, ad Nos admotae sunt, ut
sacram hanc aedem Perdolenti Virgini, quam « Nuestra Senora de la Soledad »
vulgo appellant, dicatam, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus
libenter exceptis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, templum Deo in honorem Beatae Mariae
Virginis Perdolentis, vulgo « Nuestra Señora de la Soledad » appellatae, in
urbe et archidioecesi Antequerensi consecratum, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris afficimus et decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae
sacris aedibus, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|