 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAECIPUO
BEATA MARIA V., VULGO « MADONNA DI
CARAVAGGIO »,
PRAECIPUA PATRONA CAELESTIS
DIOECESIS CAXIENSIS RENUNTIATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Praecipuo cum pietatis ardore Christifideles
dioecesis Caxiensis, quemadmodnm ad Nos allatum est, excolunt Beatam Mariam
Virginem, quae a « Caravaggio » appellatur; quem cultum Itali, qui primum eam in
regionem transmigrarunt, importavere. Est autem tantae religionis sedes
praecipua sacrarium, Almae Deiparae eodem nomine insignitae dicatum, quo oppidum
vulgo « Farroupilha » appellatum non modice inclaruit. Eo enim Christifideles,
more peregrinantium, pietatis causa, catervatim accedunt non solum ex ea regione
sed e dissitis etiam plagis. Quibus rebus inductus, Venerabilis Frater
Benedictus Zorzi, Caxiensis Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem,
titulo illo ornatam, iurisdictionis suae praecipuam apud Deum Patronam
renuntiaremus. Quibus precibus, ad quas Venerabilis Fratris Armandi Lombardi,
Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi, Apostolici in Brasilia Nuntii,
accessit suffragatio, libenti animo statuimus obsecundare ; ac fore confidimus,
ut, Dei Genetrice tuente ac deprecante, res catholica ea in regione magis
magisque vigescat. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem,
vulgo « Madonna di Caravaggio » nuncupatam, praecipuam apud Deum caelestem
Patronam dioecesis Caxiensis facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iulii, anno
MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|