The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

«RESPICE STELLAM»

BEATA MARIA V., « DE GUADALUPE D'ESTREMADURE »
VULGO APPELLATA,
PRAECIPUA PATRONA DIOECESIS IMAE TELLURIS
ET POINTAPRITENSIS DECLARATUR
SIMULQUE TITULARIS CATHEDRALIS
ECCLESIAE EIUSDEM DIOECESIS INSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Respice stellam ! ». Hoc Sanctus Bernardus, Ecclesiae Doctor suavissimus, monet mortalem, qui caliginosi saeculi fluctibus iactatur, ad Almam Deiparam itineris ducem praesentissimam eius revocans animum. Cui hortamento alacres obsequi videntur Christifideles dioecesis Imae Telluris et Pointapritensis, qui, ut ad Nos allatum est, Beatam Mariam Virginem, vulgari nomine « de Guadalupe d'Estremadure » insignem, praecipuo pietatis studio excolunt. Qua laudata religionis ratione permotus, Venerabilis Frater Ioannes Gay, eiusdem dioecesis Episcopus, Nos rogavit, ut Dei Genetricem, nomine illo invocatam, caelestem suae iurisdictionis Patronam simulque principia templi titularem, pro Nostra benignitate, renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, « de Guadalupe d'Estremadure vulgo appellatam, praecipuam apud Deum Patronam dioecesis Imae Telluris et Pointapritensis, atque titularem ecclesiae cathedralis eiusdem dioecesis facimus, constituimus, declaramus, ommibus cum iuribus et privilegiis liturgicis, quae nomini utrique rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, munc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Septembris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

top