 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
SOLACIUM AC LEVATIONEM
ECCLESIA B. MARIAE V.,
VULGO « NUESTRA SENORA DE LA CONSOLACIÓN » APPELLATAE, IN URBE TARIBA,
DIOECESIS S. CHRISTOPHORI IN VENETIOLA,
PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Solacium ac levationem Beatissima Virgo Maria,
quam Deus miserentissimus hominum familiae Matrem constituit, nullo non tempore
supplicibus impertit inexhausta cum caritate. Hoc persentientes, incolae urbis
Taribae, quae finibus dioecesis Sancti Christophori in Venetiola continetur,
sacrarium, Almae Deiparae, cui vulgo nomen « Nuestra Senora de la Consolación »,
ibidem dedicatum, piis concursibus celebrant. Quod quidem studium latius
pervasit, ita ut templum illud sedes praecipua religionis effectum sit totius
dioecesis, quam diximus. Rebus enim in secundis et adversis Christifideles
undique eo confluunt, coetusque eodem congregantur quasi ad fontem principem et
uberrimum, ex quo lymphae salutares non intermisso fiuxu desiliunt. Quo in
sacrario propositum est eiusdem caelestis solatricis praeclarissimum simulacrum,
quod primum ab Evangelii praeconibus allatum est, qui Christi vexilla
explicaturi in eam regionem advenerant. Prodigialem etiam hanc imaginem esse
rerum gestarum memoria et fidelium, eximiis muneribus supernis eumulatorum,
consensu probatur. Templum praeterea molis amplitudine commendatur cultuque
renidet vario iisque affatim est instructum rebus, quae ad divinorum rituum
decorem plebisque spirituale commodum pertinent. Haec omnia reputans cum animo,
Venerabilis Frater Alexander Fernŕndez-Feo Tinoco, Episcopus Sancti Christophori
in Venetiola, Nos rogavit, ut templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos, ex Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis, vulgo « Nuestra Senora
de la Consolación » nuncupatae, in urbe Tariba, intra fines dioecesis Sancti
Christophori in Venetiola, consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem
nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Octobris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|