 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MIRABILI NEXU
ECCLESIA CATHEDRALIS FERRARIENSIS
TITULO BASILICAE MINORIS CONDECORATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabili nexu religio et ars in principe tempio
Ferrariensi coniunctae conspiciuntur, ita ut eorum, qui id invisant, sensus non
immerito soleant permoveri. Ut enim haec sedes cuitus divini praecipua
splendesceret congruenti maiestate, artifices eleganti manu opus erexerunt, cui
ab aliis temporum successu decus egregium est additum. Quod templum, perenne
scilicet quoddam quasi pietatis ingeniique monumentum, saeculo XII conditum fuit
et anno MCXXXV Deo in honorem Sancti Georgii, Martyris incliti, consecratum.
Frons, omnium consensu probata, initio solum uno « Romanicorum » arcuum ordine
decorabatur, saeculo vero XII et XIII ineunte arcubus acutis in parte superiore,
opere singulari, convenientia summa, ornata est. Ianua princeps, columnis
Sanctorumque Caelitum statuis, quas inter summa laude fertur signum Sancti
Georgii, Ferrariae tutoris, perquam commendator, dignum sane ostium, quo ad
augustam hanc aulam Dei accedatur. Interior vero pars templi eiusdem, olim
quinquepertiti, saeculo XVIII ita mutata est, ut Petrianam Basilicam imitatione
exprimeret. Renědent ibi imagines, magna colorum venustate illustres, a pingendi
artificibus perfectae, quorum nonnulli claritate praestiterunt. Nec est quin
dilaudet statuas ibi locatas, fictiles praesertim Apostolorum Divinique
Redemptoris, et scamna chori, quibus tessellatae imagines ornatus gratiam
adiungunt haud modicam. Sacram denique turrim praeclarissimum exemplum eius
architectandi rationis praedicant, quae a renatis artibus trahit appellationem.
Est praeterea hoc templum memoria rerum, quae ibi gestae sunt, perinsigne:
complures enim Sommi Pontifices, in munere Apostolico Decessores Nostri, id
adierunt, veluti Alexander PP. III, qui aram maximam, anno MCLXXVII,
consecravit, et Urbanus PP. III, qui ibi etiam contectus est sepulchro, et post
cuius obitum Purpuratorum Patrum coetus, eodem loco congregatus, Gregorium PP.
VIII elegit. Est etiam memorandum sessiones Concilii Oecumenici, quod
Basileenses Conventus prosequeretur, praeside Eugenio PP. IV ibidem habitas
esse, atque Venerabilem Dei Famulum Pium PP. IX, anno MDCCCLVII, eo accessisse,
ut die festo Beatae Mariae a gratiis, quae impensissime ibi colitur quamque
paucos ante annos Ferrariensium Patronam ipse renuntiaverat, sacris operaretur.
Hoc deinde in tempio Sancti Bernardinus Senensis, Laurentius a Brundusio,
Ecclesiae Doctor, et Laurentius a Portu Mauritio sacris orationibus populum ad
pietatis studium excitarunt, et alii Caelites, ut Sanctus Ignatius a Loyola,
Sanctus Franciscus Borgia, Sanctus Carolus Borromaeus, plures Purpurati Patres,
Episcopi, Principes constiterunt. Quibus omnibus adductus, Venerabilis Frater
Natalis Mosconi, Ferrariensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum, tot
laudibus celebratum, quod vulgo quidem Basilica a multo tempore appellaretur,
non vero publico Sedis Apostolicae concessu, huius tituli honore augeremus.
Quibus precibus libenter admissis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem
Ferrariensem ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus
ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nulle et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|