 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
LUCTIFERA BELLA
BEATA MARIA VIRGO « REGINA PACIS »
CONSOCIATIONIS NATIONALIS VICTIMARUM CIVILIUM BELLI
IN ITALIA (VULGO « ASSOCIAZIONE NAZIONALE DELLE VITTIME
CIVILI DELLA GUERRA »)
CAELESTIS PATRONA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Luctifera bella, quibus hominum genus, pro
dolor, non raro discruciatur, quo magis artis militaris subsidia perpoliuntur
novisque augentur inventis, eo perniciosiora evadunt, siquidem non solum
exercitus in acie constituti cruenta inter se pugna decertant, sed inermes etiam
cives miserabili interficiuntur strage vel sauciantur, atque gentes, a confiictu
alienae, armis contendentium turbine interdum agitantur. Ita bello, quod non ita
pridem per totum fere orbem terrarum saeviit, factum est, ut non minores numero
cives, in exercitus ordines minime asciti, quam milites, stipendia merentes,
occiderent. Provido igitur consilio in Italia instituta est sodalitas Victimarum
Civilium belli, cuius esset non solum corporeas earum res et rationes tueri sed
animorum etiam vitam alere et provehere. Qui ergo, militiae exsortes, belli
furore iactati sunt profligatique, inducuntur, ut pacem hominibus precentur,
quae caeleste donum est eximium; meritoque ad Almam convertuntur Deiparam, quae ut
Regina Pacis ab Ecclesia invocatur et colitur. Itaque, ab eadem societate preces
ad Nos admotae sunt, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo insignem, supernam
ipsius Patronam pro Nostra benignitate renuntiaremus. Nos vero, qui non una data
occasione ad pacis assequenda bona omnes sumus cohortati et ad augustam Virginem
impenso venerandam studio vocavimus, quos habemus in Domino, filios, vota
huiusmodi libenti animo statuimus implere. Quae cum ita sint, Nos, collatis
consiliis cum Dilecto Filio Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero
Cardinali Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, ut Reginam Pacis
invocatam, Consociationis Nationalis Victimarum Civilium belli, vulgo «
Associazione Nazionale delle Vittime Civili della Guerra » appellatae, in
Italia, caelestem apud Deum Patronanm constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exsta:re
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spettare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis
Ecclesiae negotiis
|