 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
STUDIUM ET CULTUS
BEATA MARIA V., « DE LA CABEZA » VULGO
APPELLATA, PRAECIPUA APUD DEUM PATRONA
UNA CUM S. EUPHRASIO, EP. ET CONF.,
UNIVERSAE DIOECESIS GIENNENSIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Studium et cultus Beatae
Mariae Virgimis, quae « de la Cabeza » Hispanico appellatur sermone, a multo
iam tempore animos tenent Illiturgitanorum atque fidelium in finitimis regionibus
incolentium. Cui rei documento sunt religiosae pompae, quae ad montanum
sacrarium, ubi pervetus eius imago asservatur, duci solent, piae sodalitatel
eidem peculiariter devotae, donaria fere innumerabilia eiusdem locata honori.
Nec augusta Virgo, suppliciter exorata, deesse visa est filiis suis, munera
superna ubertim dilargiendo. Huiusmodi ergo inductus pietatis ardore, Ioannes
Iosephus Laguardo Fenollera, Giennensis olim Episcopus, a Sancto Pio PP. X,
Decessore Nostro, impetravit, ut Beata Maria Virgo, Regina Sanctorum Omnium et
Mater Pulchrae Dilectionis, vulgo cc de la Cabeza » nuncupata, urbis Illiturgis
caelestìs renuntiaretur Patrona, addita facultate eius sollemne ultimo die
Dominico mensis Aprilis quotannis celebrandi. Ad augendum vero honorem almae
Deiparae, praeclara imagine ila expressae, Petrianae Basilicae Canonicorum
Collegium, eiusdem Antistitis sacrorum precibus obsecundans, concessit, ut, quod
diximus, Mariale simulacrum aurea corona redimiretur. Huic vero imagini, quae,
ut memoriae proditum est, anno MCCXXVII, Hispania in libertatem vindicata, inter
praerupta montis, qui « la Cabeza » dicitur vulgo, reperta fuit, impie est
fulgidum ablatum diadema, cum novissimum bellum civile in Hispania saeviret.
Cuius in locum aliam coronam eamque pretiosiorem fideles laudabili cum animorum
alacritate substituere pararunt. Huiusmodi re permotus et feliciter augescentem
populi pietatem erga Dei Genetricem, ade la Cabeza » appellatam, considerans,
Venerabilis Frater Felix Romero Menjíbar, Giennensis Episcopus, Nos rogavit, ut
Beatam Mariam Virginem, nomine eodem invocatam, una cum Sancto Euphrasio,
Episcopo et Confessore, universae iurisdictionis suae praecipuam apud Deum
Patronam faceremus. Nos autem, quibus nihil antiquius est quam ut Marialem
religionem quoquoversus propagemus, vota huiusmodi libenti animo statuimus
implere. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, «
de la Cabeza » vulgo nuncupatam, principalem apud Deum Patronam una cum Sancto
Euphrasio, Episcopo et Confessore, universae dioecesis Giennensis confirmamus
seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae praecipuis dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Novembris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|