 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
ALIGERA CYMBA
BEATA MARIA V., VULGO « NOSSA SENHORA DO
AR »
APPELLATA, CAELESTIS PATRONA OMNIUM LUSITANIAE
AĖRONAUTARUM
ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Aligera cymba qui per arduum pro- perant caelum,
Lusitani aėrii nautae Beatam Mariam Virginem, vulgari adiecto nomine « Nossa
Senhora do Ar », plurimos iam annos sua quidem sponte solent invocare et
excolere. Neque perperam filii in amantissimae Matris se fidem committunt
eiusque supernum exposcunt auxilium, qui fragilitatem rerum e materia
fabricatarum noverunt experiundo et pericula adeunt multa. Compertum quoque
habent iidem Almam Deipram gentem Lusitanam peculiari per saecula obtegisse
praesidio et in praesens quoque amore prosegui singulari. Itaque publici
Moderatores rei aėronauticae submisse rogaverunt, ut Dei Genetricem, « Nossa
Senhora do Ar » appellatam, addictis aėriae navigationi Lusitanae caelestem
constitueremus Patronam. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Emmanuelis
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Gonēalves Cerejeira,
Lisbonensis Patriarchae, ampia commendatione suffultis, libenti animo
statuimus obsecundare. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem, nomine « Nossa Senhora do Ar » appellatam, omnium Lusitaniae
aėronautarum caelestem apud Deum Patronam eligimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Ianuarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|