 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITIS LAUDIBUS
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
DITATUR ECCLESIA CATHEDRALIS AYACUQUENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. — Meritis laudibus fertur princeps templum
Ayacuquense, saeculo XVII conditum Almaeque Deiparae ad Nives dicatum, ubi
religionis ritus congruenti celebrarentur splendore undeque velut e capite
superna bona in christianam plebem manarent. Probatur structurae genus, quod «
barocum » audit, ipsaque molis amplitudo movet admirationem. Praeterea, signis
affabre factis, picturis colorum venustate insignibus, pretiosis metallis
sacraque supellectile artificiosa haec aula Dei non paulum decoratur. Quo autem
maior eidem, Nostro beneficio, accresceret honor, qui simul esset ad pietatis
studium efficax invitamentum, Venerabilis Frater Othoniel Alcedo, Ayacuquensis
Episcopus, Nos rogavit, ut augustum hoc templum maximum Basilicis Minoribus
accenseremus. Nos autem persuasum habentes expetitae benevolentiae Nostrae
signum collaturum esse ad christianae pietatis incrementa, precibus huiusmodi
libenti animo statuimus obsecundare. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam
cathedralem Ayacuquensem, in finibus Reipublicae Peruvianae, ad honorem ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,
quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariiis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, pienissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Ianuarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae
|