 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CAERULEUM MARE
CURIALIS ECCLESIA S. CAROLI BORROMAEI
IN LOCO « CARMEL »,
DIOECESIS MONTEREYENSIS FRESNENSIS,
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS COHONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Caeruleum mare qua Californianum alluit litus,
templum Sancto Carolo Borromaeo consecratum ad se convertit hominem animos, non
solum propter loci amoenitatem sed etiam, atque maxime, eo quod sedes est
praeclara pietatis. Quae sacra aedes, in loco Carmelo, qui vocatur, intra fines
Montereyensis Fresnensis dioecesis, temporibus iis constituta, cum catholica
religio in plagam illam inferretur, hoc est saeculo XVII, est iterum iterumque
refecta, ut ignis divinus ibidem excitatus auctibus novis aleretur; eius autem,
quod nunc conspicitur, templi lapis auspicalis die VII mensis Iulii anno
MDCCLXXXXIII iactus fuit. Eodem in tempio est conditus sepulcro Iuniperus Serra,
sodalis Franciscalis, qui Apostolus Californiae ob eximia in rem christianam
promerita vocatur et in eximiis viris, qui a Foederatis Americae Septemtrionalis
Civitatibus publica laude feruntur, numerum obtinet. Hoc praeterea sacrarium
praecipuis Californiae monumentis propter genus structurae, quo commendatur, est
accensitum; ad quod Christifideles frequentes solent accedere, ut Dominicum
participent, Almam Deiparam, « Dominam Nostram Bethleemitanam » nominatam, cuius
egregia imago est ibi propositi, excolant ac venerentur, saepeque nuptiarum
sollemnia celebrent Ecclesiae ritu. Hisce laudibus motus volensque studium
pietatis, quod ex hoc proficiscitur tempio, firmare et augere, Venerabilis
Frater Aloisius Iosephus Willinger, Episcopus Montereyensis Fresnensis, Nos
rogavit, ut eandem hanc ecclesiam curialem Basilicae Minoris nomine ac iure
donaremus. Has vero preces, quibus Dilectus Filius Noster Hamletus Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Cicognani, Apostolicus olim in Foederatis
Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegatus, amplissime est suffragatus,
statuimus libenter admittere. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
templum Sancto Carolo Borromaeo in loco Carmelo, intra fines dioecesis
Montereyensis Fresnensis dicatum, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus eodem
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Februarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|