 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
«OMNIBUS MATER»
SANCTA LUDOVICA DE MARILLAC, VIDUA,
CAELESTIS PATRONA OMNIUM OPERIBUS
SOCIALIBUS CHRISTIANIS ADDICTORUM DECLARATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus mater », ut ait Sanctus Augustinus (De
cat. rud., 15; P.L., 40, 328), est caritas, quae in Ecclesia catholica, divino
atlante Numine, numquam non viguit neque desinit vigere, universam complectens
hominum societatem, maxime eos, qui in difficultatibus versantur domesticae rei,
morbo laborant, aliisque quibusvis premuntur aerumnis. Clementissimus igitur
Redemptor per Ecclesiam suam haec verba, piena solacii, levationis efficientia,
iterat semper: « Misereor super turbam » (Marc. 8, 2). Quod his temporibus
luculentissime comprobatur, quibus, quo magis, technicae artis inventis mirum
in modum adauctis, strages increverunt, propagatae sunt miseriae, eo plura,
eiusdem Christi Sponsae impulsione, praebentur remedia, disponuntur auxiliaria
instituta. Quae intuentibus expedire Nobis est visum eos, qui huiusmodi
socialibus operibus insistunt, peculiari obtegi superno praesidio, quo satius
valeant tam salutaria munera obire, et, cum alii subsidia aerumnosis impertita
ad humana tantum velint pertinere consilia, ad verae caritatis rationem iidem
revocentur. Inter eos autem, qui huius virtutis exercitatione praestiterunt,
singulari est laude ferenda Sancta Ludovica de Marillac, inclita auctor, una
cum Sancto Vincentio a Paulo, Puellarum a Caritate. Haec enim, caelesti quodam
igne incensa, suas partes esse duxit hominibus omni ope destitutis, infirmis
sive in valetudinariis sive domi decumbentibus, infantibus expositis, pueris
derelictis et expertibus eruditionis, senibus carentibus solacio, viris datis
ad remum, mente misere captis, omnibus demum se male habentibus opitulari
matremque se praebere pientissimam. Ut autem par esset tot tantorumque onerum
moli, Sancta Ludovica adiumento usa est matronarum in Vincentianos coetus
ascriptarum, ac praesertim socio labore Puellarum a Caritate, quas ad eiusmodi
gerenda officia rite instituit. Haec agens praenuntia fuit et, ut temporibus
illis, iam effectrix operum eorum, quae, socialia christiana appellata,
praeclare invaunisse diximus temporibus nostris. Hanc ob causam dilectus filius
Supremus Congregationis Missionis Moderator submisse Nos rogavit, ut Sanctam
Ludovicam de Marillac, cuius a piissimo obitu tertium saeculum mox revolvetur,
eorum omnium, qui opera socialia christiana quoque modo exercent, caelestem
renuntiaremus Patronam. Quibus precibus plurimi Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Religiosarum Sodalitatum Generales
Praepositi amplissime sunt suffragati atque etiam ex omnibus fere orbis terrarum
partibus illustrissimi viri atque mulieres supplicationes suas addidere. Nos
autem, quo sumus animo in eos benevolo, qui, christiana moti caritate, aerumnosis fietum abstergere nituntur, votis huiusmodi statuimus libenter obsecundare.
Itaque, collatis consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Caietano Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Cicognani, Episcopo Tusculano, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam
Ludovicam de Marillac, Viduam, caelestem apud Deum Patronam omnium operibus
socialibus christianis addictorum constituimus ac declaramus, cunctis adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos
spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Februarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a
publicis Ecclesiae negotiis
|