 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
EXPEDIT SANE
SANCTUS IOANNES BOSCO, CONF.,
DIOECESIS RIVADAVIAE PATRONUS
PRAECIPUUS RENUNTIATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Expedit sane dioeceses, quae Apostolicae Sedis
providenti consilio recens sunt constitutae, peculiari Poveri praesidio superno,
quo ampliora iis praebeantur incrementa populusque fidelis, qui earum finibus
continetur, ad altiora confirmetur persequenda, passim serpentibus malis
prohibeatur. Itaque ex animi quoque Nostri sententia Ordinarius dioecesis
Rivadaviae, anno MDCCCCLVII conditae, Nos rogavit, ut Sanctum Ioannem Bosco
iurisdictionis suae caelestem apud Deum renuntiaremus Patronum. Hic enim
inclitus Caeles, quo incensus erat apostolico ardore, ad incolas eiusdem
regionis olim miserat Evangelii nuntios, qui eos ad veritatem libertatemque
filiorum Dei studiose perducerent. Itaque tanti viri memoria a populo, quem
diximus, religiose colitur gratisque animis celebratur. Nos vero foce confisi,
ut, Ioanne Bosco tuente, res catholica ea in dioeeesi suagnopere vigeseat, pr
te, ibus huiusmodi libenter statuimus concedere. Quae cum ěta sint, Nos, e
Sacrae Rituum Congregatěoněs consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Bosco, Confessorem, totius dioecesis
Rivadaviae praecipuum apud Deum Patronum confirmamus seu constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Februarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|