 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
URBI VALENTIAE
BASILICAE MINORIS TITULO EXORNATUR
CATHEDRALIS ECCLESIA VALENTINA IN VENEZUELA
Ad perpetuam rei memoriam. — Urbi Valentiae in Venetiolae finibus non modicum
perhibetur decus accrescere principe tempio, Opiferae Matri caelesti dicato,
quippe quod antiquitate sit religiosum, cum fuerit anno fere MDLXXX excitatum,
molis amplitudine surgat insigne, structurae commendetur ratione, cultu renideat
vario, picturis illustretur egregiis. Ad hanc vero maiestatem venustatemque
spiritualis accedit pulchritudo, cum templum sit sedes quaedam praecipua
pietatis Marialis. Ibi enim singulari colitur studio imago Beatae Mariae
Virginis de Succursu, quae anno MCMX, auctoritate Sancti Pii PP. X, Decessoris
Nostri, aureo diademate est redimita. Unde, irradiantis luminis instar, religio
in totam Valentinam dioecesim propagatur atque dimanat. Quibus permotus,
Venerabilis Frater Gregorius Adam, Valentinus in Venezuela Episcopus, nomine
quoque Cleri, Piarum Sodalitatum cunctique populi suis curis commissi, Nos
rogavit, ut maximam hanc ecclesiam Basilicae Minoris honore augeremus. Quibus
precibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem
ecclesiam Valentinam in Venezuela, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de
Succursu consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem titulo decoratis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Februarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|