 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
APOSTOLICI MUNERIS
DELEGATIO APOSTOLICA IN SCANDIA ERIGITUR
PRO NORVEGIA, SUETIA, DANIA, FINNIA, ISLANDIA
Ad perpetuam rei memoriam. — Apostolici muneris sarcina, Nostris
imposita umeris, postulat, ut nomen christianum propagandum vel constabiliendum
curemus omnibus in locis, maxime vero in iis regionibus, quae verae religionis
sunt expertes et a Petri Cathedra, scilicet catholicae unitatis Sede, divulsae.
Ad quod plurimum conferunt Apostolicae Legationes, quae e translaticio Romanorum
Pontificum more variis in orbis terrarum partibus, pro rerum ac temporum
opportunitate, sunt constitutae. Hac pastorali sollicitudine impulsis expedire
Nobis visum est pro Civitatibus Europae Septemtrionalis, pro Norvegia nempe, Suetia,
Dania, Finnia, Islandia, Apostolicam erigi Delegationem; e cuius sede, ut probe
speramus, spiritualia commoda et incrementa in regiones easdem proficiscentur.
Itaque, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi, Delegationem Apostolicam in Scandia constituimus, cuius iurisdictioni
Norvegiam, Suetiam, Daniam, Finniam atque Islandiam subicimus, et sedem Codaniae,
in urbe principe Regni Daniae, collocamus. Haec statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos
spectant seu spectare poterunt, nanc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane
fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Martii,
anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|