 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIO BONAEQUE
MEDIOLANENSIS ARCHIEPISCOPUS « PRO
TEMPORE »
CONSTITUITUR PATRONUS BIBLIOTHECAE AMBROSIANAE
Ad perpetuam rei memoriam. — Religio bonaeque artes ut proveherentur,
praeclarum Ecclesiae lumen Fridericus Cardinalis Borromaeus, Mediolanensis
Archiepiscopus, Ambrosianam Bibliothecam condidit, instruxit, locupletavit; quod
opus temporum successu permagnis est auctum incrementis summaque ornatum
claritudine, scilicet amplissima quaedam palaestra effectum, ubi homines
doctrinis dediti, imprimis sacrorum administri, exercerent ingenia. Itaque ex
hoc studiorum domicilio plurimi percepti sunt fructus ab ipsis veritatis
cultoribus, plurima profecta commoda in christianam societatem ac litteratorum
rem publicam. Sedes autem Apostolica, ingeniorum nobilium altrix, fautrix artium
politiorum, Ambrosianam hanc doctrinarum veluti officinam praecipua benevolentia
semper est prosecuta opportunisque confirmavit praesidiis. Cum igitur preces ad
Nos essent admotae, ut eidem altiorum disciplinarum domicilio constitueremus
Patronum, Nos, Decessorum Nostrorum tenentes institutum, qui sollemne habuerunt
ad studiorum sedes vigilem propensumque convertere animum, iisdem
supplicationibus libenter decrevimus obsecundare. Quod munus ei placuit mandari,
qui pro tempore Ambrosianam Cathedram obtineret, eo vel magis, quod Paulus PP.
V, Decessor Noster, curatores insignis huius Bibliothecae studio, auctoritati et
gratiae Archiepiscopi Mediolanensis voluisset commendatos atque statuisset, ut
singulis bienniis eandem pro potestate praesens ille inviseret. Quae cum ita
sint, Nos certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi
Nostraque auctoritate, perpetuum in modum constituimus atque decernimus, ut
Mediolanensis pro tempore !lrchiepiscopu,s sit Bibliothecae Ambrosianae
Patronus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Martii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|