 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAECLARISSIMUM
ECCLESIA PAROECIALIS S. DOMINICI IN URBE
ARRETIO BASILICAE MINORIS TITULO INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclarissimum opus cognoscitur templum Sancti
Dominici, quo urbs Arretium non paulum ornatur, siquidem et religionis sedes est
eximia et monumentum arte imprimis conspicuum. Quod saeculo XIII imito
constructum est ea ratione architectandi, quae Romanica-Gothica appellatur et
qua austeritas quaedam et maiestas praeclare inter se coniunguntur. Sculptae
vero imagines ac picturae, quas inter simulacrum Iesu Domini cruci affixi est
commemorandum, quod nobilis artifex, cui nomen « Cimabue », coloribus expressit,
decus eidem addunt non modicum. Praeterea huic ecclesiae, molis amplitudine
commendatae, continuatur coenobium sodalium Dominicianorum, structurae genere
insigne, ubi Beatus Innocentius PP. V, Decessor Noster, electus esse traditur
Summus Ecclesiae Pastor. Religiosa autem familia, quam supra diximus, eo curas
intendit, ut sacri ritus in tempio, qua par est, cum diligentia peragantur et
pueri ad Christi capessendam militiam vitamque Deo in Ordine illo devotam
ineundam componantur. Cum igitur haec Sancti Dominici ecclesia, quae paroeciae
quoque sedes est, meritis decoretur laudibus, preces ad Nos admotae sunt, ut
eadem Nostro beneficio Basilicae Minoris nomine ac iure augeretur. Quae vota,
Venerabilis Fratris Telesphori Ioannis Cioli, Episcopi titulo Liviensis et
Coadiutoris Arretini Episcopi, commendatione suffulta, libenti animo implere
statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo in honorem Sancti
Dominici Arretii consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine honestatis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nune et in posterum pienissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignora nter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctnm Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|