 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
STUDIO INFLAMMATUS
SANCTUS VINCENTIUS A PAULO, CONF.,
PRAECIPUUS PATRONUS CAELESTIS
DIOECESIS ARCIS DELPHINI RENUNTIATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Studio inflammatus Regni Dei propagandi, Sanctus
Vincentius a Paulo primos Evangelii praecones in regionem, quae nunc finibus
dioecesis Arcis Delphini continetur, misit, atque adeo effecit, ut ethnicae
superstitionis caligo discuteretur et lux christianae veritatis feliciter ibidem
affulgeret. Probatissimo igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Alfonsus
Fresnel, Episcopus Arcis Delphini, vota quoque sacri cleri populique fidelis
suis curis commissi proferens, Nos rogavit, ut Sanctum Caelitem illum, de
christiano nomine optime meritum, suae iurisdictionis caelestem renuntiaremus Patronum.
Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Vincentium a
Paulo, Confessorem, totius dioecesis Arcis Delphini, in Madagascaria Insula,
praecipuum apud Deum Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|