 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATI CAELITES
SANCTUS LAURENTIUS, MARTYR, ET SANCTUS
ADALBERTUS,
EPISCOPUS ET MARTYR, PRINCIPALES PATRONI,
SANCTUS AUTEM GEORGIUS, MARTYR, SECUNDARIUS
PATRONUS DIOECESIS CULMENSIS ELIGUNTUR;
PRAETEREA SANCTUS BERNARDUS, ABBAS,
PRINCIPALIS PATRONUS PELPLINI,
URBIS EPISCOPALIS EIUSDEM DIOECESIS, DECLARATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Beati Caelites, qui ab his locis aerumnarum
plenis in supernam patriam innumeris felicitatibus affiuentem, ob eximiae
virtutis merita demigrarunt, a Sancta Matre Ecclesia Christifidelibus, in hac
mortali vita versantibus, recte proponuntur ad imitandum, opportune
constituuntur Patroni, quo facilius viatores iidem optatissimam illam metam contingere valeant. Quod
sentiens, Venerabilis Frater Casimirus Iosephus Kowalski, Culmensis Episcopus,
Nos adiit precibus, ut praeclarissima quaedam Ecclesiae lumina, Viros dicimus
sanctimoniae laude illustres, qui sive dioecesis ipsius sive urbis episcopalis
Patroni ab antiqua aetate haberentur colerenturque, caelestes earundem
confirmaremus tutores. Quibus votis libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Sanctos Laurentium, Martyrem, et Adalbertum, Episcopum et Martyrem,
principales Patronos, atque Sanctum Georgium, Martyrem, secundarium Patronum
dioecesis Culmensis, ac praeterea Sanctum Bernardum, Abbatem, principalem
Patronum Pelplini, urbis episcopalis Culmensis eiusdem dioecesis, confirmamus
seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae principalibus et secundariis dioecesium necnon praecipuis
locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis
Ecclesiae negotiis
|