 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MONUMENTUM PIETATIS
CATHEDRALIS ECCLESIA TRANENSIS
BASILICAE MINORIS TITULO INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Monumentum pietatis artisque vetustum atque
insigne praedicatur princeps templum Tranense, quod, velut portus et refugium
salutis in maris litore positum, Apuliam nobilitat maxime. Quod scilicet
documento est ea in urbe priscis temporibus religionem cultam esse et fornisse
ingenia, quandoquidem prius templum Beatae Mariae Virgini sacrum saeculoque
saltem VII p. Ch. n. ascribendum, ut hypogeum, propter amplitudinem spettabile,
alterius ecclesiae cathedralis etiamnum exstat. Haec anno MLXXXXIIII, uti
tradunt, exstrui coepta est, eodem videlicet tempore, quo Sanctus Nicolaus
Peregrinus, advena Graecus, ea in urbe piissime obiit. Cui, palio post in
Sanctorum Caelitum numerum relato ibique honestissime sepulto, novum opus
dicat,um est. Hoc autem non est quin admiretur, cum sit exemplum praecipuum
singularis architeetandi rationis, quam « Romanicam-Apulam » appellant periti.
Quodsi ampia laudis materia inde colligitur, claret tamen templum maxime
spirituali pulchritudine, cum reliquiae Sancti Nicolai Peregrini, in erypta,
omnium consensu celebrata, conditae, ad se convertant Christifidelium animos ae
perfundant religione. Rerum gestarum etiam memoriis haee aula Dei commendatur,
in qua plures Praesules eximii sunt temporum successu versati. Votis igitur
annuens Canonicorum Collegii, civilium potestatum, parochorum omniumque sodalium
ab Actione Catholica, Venerabilis Frater Reginaldus Iosephus Maria, Addazi,
Archiepiscopus Tranensis et Barolensis, Nos rogavit, ut Cathedrale hoc templum,
merito dilaudandum, Basilicae Minoris nomine ae iure donaremus. Quibus precibus
libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Cathedrale Templum Tranense ad dignitatem et
honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,
quae ecclesiis, hoc nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spettare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite
iudieandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|