 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
DECET NOS
DELEGATIONI APOSTOLICAE «DE DAKAR»
NOVO TITULO « DELEGATIONIS APOSTOLICAE AFRICAE OCCIDENTALIS » INDITO, NOVI EIUS
FINES CONSTITUUNTUR.
Ad futuram rei memoriam. — Decet Nos, pro Apostolici muneris magnitudine, ea
omnia sollicito praestare studio, quae regimini gregis Dominici, in longinquis
regionibus opera Evangelii praeconum feliciter angescentis, aptius conducere
videantur. Propter mutatas igitur condiciones Africae, quae ad occidentem
vergit, expedit novo ordine res ibi componi, scilicet Delegationem Apostolicam,
abolito nomine «de Dakar», ab Africa Occidentali appellari, eiusque fines aliter
constitui. Quae cum ita sint, Nos, audito Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro
Sanctae Romanae Ecelesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacri Consilii nomini
christiano propagando Pro-Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis,
motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deqne Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Delegationem Apostolicam, quae « de
Dakar » ad praesens usque dicebatur, appellandam esse decernimus Delegationem
Apostolicam Africae Occidentatis, eique has, Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide obnoxias, regiones subicimus, quae vulgo appellantur: « Sénégal,
Haute Volta, Cöte d'Ivoire, Dahomey, Guinée, Mauritanie, Niger, Soudan, Togo,
Ghana, Cambia, Sierra Leone ». Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, valiclas atque
efficaces ingiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri, si quid.quam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sancturn Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|