 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
EO INTENDENTES
NOMEN DELEGATIONIS APOSTOLICAE AFRICAE
ORIENTALIS
ET OCCIDENTALIS BRITANNICAE MUTATUR
EAQUE APPELLABITUR « DELEGATIO APOSTOLICA
AFRICAE ORIENTALIS »: EIUS INSUPER FINES
NOVO ORDINE STATUUNTUR.
Ad futuram rei memoriam. — Eo intendentes, ut populi, reiectis superstitionis
ethnicae tenebris, ad unius veri Dei notitiam eultumque traducantur et
Ecelesiae, Fidei eustodi ac salutiferae Matri, aggregentur, sollicito studio ea
praestamus, quae missionali operi provehendo moderandoque aptins conducere
videantur. Quod ut in Africa propter mutatas rerum condiciones efficeretur, in
animum induximus Delegationi Apostolicae, quae ab Africa Orientali et
Occidentali Britannica appellabatur, novum nomen imponere eiusque fines
accommodatiore constituere modo. Itaque, audito Dilecto Filio Nostro Gregorio
Petro Sanetne Romanae Ecelesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide Pro-Praefecto, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harnm
Litterarum vi decernimus ac definimus, ut Apostolica Delegatio Africae
Orientalis et Occidentalis Britannicae in posterum appelletur Delegatio
Apostolica Africae Orientalis, eidemque, Sacro Consilio nomini christiano
propagarido obnoxiae, has regiones subicimus, quae vulgo vocantur Sudan, Kenya
et Zanzibar, Uganda, Tanganika, North-Rhodesia, Nyassaland, Somalie Française
et Seychelles ». Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad qnos spectant seu spectare poterunt,
nune et in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac
definiendum ; irritumque ex nune et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, Scienter sive ignoranter attentari eontigerit.
Datum Romae, apud Sanetum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|