 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CATHOLICA POLONIA
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS NATIVITATI BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATA, IN URBE AC
DIOECESI SANDOMIRIENSI EXSTANTE, COHONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Catholica Polonia artificiosis vetustisque
monumentis suam erga Romanam Ecclesiam fidelitatem per saecula ostendit. Qua ex
parte profecto eminet collegialis Ecclesia in antiqua claraque urbe
Sandomiriensi exstans, Beatae Mariae Virginis Nativitati dicata atque, loco
vetustioris sacrae Aedis saeculo XII aedificatae ac postea dirutae, a Casimiro
Magno, Poloniae Rege, stilo gothico, anno mccmx, constructa. Canonicorum
Collegii domus, iuxta Templum illud saeculo xir condita, virorum sanctitate ac
doctrinarum studiis illustrium domicilium fuit, quos inter memoria digni B.
Vineentius Kadlubek, postea Episcopus Cracoviensis nec non rerum gestarum
polonarum scriptor ; B. Ceslaus, e canonicorum coetu ad Praedicatorum Ordinem
postea translatus atque impiger sacer contionator. His vero nostris etiam
temporibus fidelium movet admirationem ipsa Ecclesia ob amplitudinem atque
artificiosa opera, cum udo illita tum sculpta, quibus, iam inde a saeculo XV,
parietes et altaria sunt affabre ornata. In eadem insuper Ecclesia, Beatae
Mariae Virgini in urbe Sandomiria una dicata nec non ad dignitatem Cathedralis
Ecclesiae, anno evecta, Apostolicus in Polonia tunc Nuntius Achilles Ratti,
postea Summus Pontifex, fel. rec., Pius PP. XI, Decessor Noster, centum post
annos pie litavit. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Ioannes Cantius
Lorek, Sandomiriensis Episcopus, sextum revolutum saeculum ab ipsa condita
Ecclesia posterorum memoriae tradere cupiens, Nos enixe rogavit ut praefatam
Ecclesiam Basilicae Minoris titulo ac dignitate augere benigne dignaremur. Nos
autem, ne tantum Optimatum, Episcoporum, cleri fideliumque opus in honorem
Deiparae Virginis Apostolicae careat benevolentiae testimonio, huiusmodi
precibus obsecundandum libenti censemus animo. Quare, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in
modum Ecclesiam Cathedralem urbis ac dioecesis Sandomiriensis in Polonia, Deo in
honorem Nativitatis Beatae Mariae Virginis dicatam, ad dignitatem et honorem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem
titulo rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Maii,
anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|