 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
IGNEM VENI
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA SS.MO CORDI IESU DICATA,
IN URBE CRACOVIA, DITATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Ignem veni mittere in terram » (Luc. XII, 49)
: haec verba Servatoris queunt referri ad ardorem pietatis, qua fideles Poloni,
sive in patria degentes sive extorres, opera praesertim Sodalium Ignatianorum,
in Sacratissimum Cor Iesu accensi sunt. Qui communi studio impulsi effecerunt,
ut Cracoviae templum eidem Sacratissimo Cordi dicatum excitaretur, quod sedes
esset ac domicilium probatissimae huius religionis formae. Itaque, ante annos
quinquaginta moles amplissima ibi surrexit, « Romanico » structurae genere ad
recentioris artis rationem conformato insignis, quae quinque milia hominum
capere potest. Qua ex parte iuvat memorare Polonos, intra vel extra fines
patriae vitam agentes, stipem ad egregium hoc opus exsequendum contulisse, ita
ut omnis fere laterculus, tegula omnis quasi signum sit pietatis animique grati
gentis eiusdem. Quod templum cum sollemni Ecclesiae ritu dedicaretur, universa natio Polonica Sacratissimo Cordi Iesu,
miserationis et gratiae fonti uberrimo, sese devovit, qui cultus exinde
permagnis est auctus incrementis ; iamvero, diebus praesertim, quibus
amantissimum Cor Iesu peculiari modo excolitur, non solum cives Cracovienses sed
etiam peregrini quam plurimi eo accedere solent ut ad sedem praecipuam eximiae
huius pietatis rationis. Quodsi hae laudes sunt merito celebrandae, est etiam
animadvertendum templum vario genere ornamentorum commendari, veluti marmoribus,
columnis e lapide granite, operibus musivis, e quibus imago, « adorationem
Poloniae co ram Sacratissimo Corde Iesu » singulari exprimens venustate, omnium
ad se animos convertit. Neque praetermittenda novem altaria faberrime sculpta,
organum musicum, supellex pretiosa, quibus huic aulae Dei non modicum decus
accrescit. Quoniam igitur quinquagesimus annus ab hoc templo extructo
sollemnibus celebratur, dilectns filius Praepo situs Generalis Societatis Iesu,
cuius Sodales in eiusdem ecclesiae mini steriis impigri versantur, Nos submisse
rogavit, ut eam Basilicae Mino ris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus,
Venerabilis Fratris Cracoviensis Ordinarii commendatione suffultis, libenti
animo statuimus obsecundare, ac fore confidimus, nt filii Nostri Poloni hac
oblata occa sione permoveantur, ut in fide a maioribus accepta fortes
persistant, atque difficilibus hisce ac perturbatis temporibus in christianam
spem erigantur. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Aposto licae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Sacratissimo
Cordi Iesu Cracoviae dicatam a,d digni tatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privile giis, quae templis eodem nomine honestatis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac per manere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irri tumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|