 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITO PRAEDICATUR
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE
MINORIS
ECCLESIAE CATHEDRALI CAESENATENSI CONFERUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Merito praedicatur templum princeps Caesenas,
quod saeculo XIV Romanico, uti appellant, architectandi genere exstructum,
amplitudine molis commendatur et cultu multiplici. Quae insignis ecclesia, anno
MDCCXX a Petro Francisco Cardinali Orsini, qui postea renuntiatus est Benedictus
Pp. XIII, Decessor Noster, rite consee•ata ac temporum successu variis aucta
ornamentis, ad pristinum elegantiusque exemplar feliciter est restituta. Est
etiam prae Nobis ferendum in salutaris lavacri fonte, ibi constituto, sacro
baptismate tinctos esse Decessores Nostros Pium Pp. VI et Pium Pp. VII, cives
Caesenates; quorum priorem, Vindobona reducem, imaginem Beatae Mariae Virginis,
eodem in templo excultam, aureo diademate redimivisse. Quibus permotus votumque
Decessorum suorum ad effectum deducere cupiens, Venerabilis Frater Augustus
Gianfranceschi, Episcopus Caesenatensis, Nos rogavit, ut cathedralem ecclesiam
suam nomine ac iure Basilicae Minoris augeremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem
Caesenatensis dioecesis ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|