 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUEMADMODUM
SANCTUS PATRICIUS, EP. ET CONF.,
CAELESTIS PATRONUS DIOECESIS IBADANENSIS DECLARATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum probata fert
consuetudo, dioeceses in Caelitis alicuius fidem committuntur, ut Christifideles
ibi incolentes superno eius praesidio obtegantur, ingruentibus arceantur malis,
eiusque exemplo ad vitam christianam agendam virtutisque ineundum certamen
provocentur. Recte igitur Venerabilis Frater Richardus Finn, Episcopus
Ibadanensis, Nos rogavit, ut Sanctum Patricium, qui in Hiberniam olim
christianam religionem studiosissime intulit, suae dioecesis, anno MCMLVIII
constitutae, Patronum caelestem renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo
statuimus obsecundare, fore confisi, ut eodem Caelite Patrono res catholica illa
in regione laetis augeretur incrementis. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanc tunt
Patricium, Episcopum et Confessorem, caelestem apud Deum Patronum
dioecesis Ibadanensis eligimus, facimus et constituimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|