 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
SINGULARI STUDIO
BEATA MARIA VIRGO A SACRATISSIMO ROSARIO
DE FLUVIO ALBO
PRAECIPUA PATRONA CAELESTIS
DIOECESIS JUJUYENSIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei
memoriam. — Singulari studio pietatis Christifideles Jujuyenses excolere
perhibentur Beatissimam Virginem Mariam a Sacratissimo Rosario de Fluvio Albo,
quae cognominatur, cuiusque imago in principe templo est
proposita. Surgit enim ad Fluvium Album eius sacrarium, ad quod populus Dei
solet turmatim accedere, Almam Deiparam in vota vocaturus. Cupiens autem
probatissimum hunc cultum inerementis augere amplioremque inde spiritualium
fructuum elicere copiam, Venerabilis Frater Henricus Muhn, Jujuyensis Episcopus,
significatis quoque votis cleri populique curae ipsius crediti, Nos rogavit, ut
Dei Genitricem, nomine illo insignem, universae dioecesis suae caelestem apud
Deum Patronam renuntiaremus. Quibus precibus Nos, qui omni ope annitimur, ut
Marialem religionem latius in dies propagemus, libenti animo statuimus
obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Sacratissimo
Rosario de Fluvio Albo totius Jujuyensis dioecesis praecipuam caelestem Patronam
constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis,
quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis
minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno
MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|