 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
EXPEDIT SANE
SANCTUS RAPHAËL ARCHANGELUS
IN PRAECIPUUM PATRONUM,
ET SANCTUS IOANNES MARIA VIANNEY, CONF.,
IN SECUNDARIUM PATRONUM
UNIVERSAE ARCHIDIOECESIS DUBUQUENSIS ELIGUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Expedit sane Sanctos Caelites dioecesium
constitui Patronos, ut ipsorum deprecatione vita catholica ibidem provehatur,
ipsorum exemplo ad altiora consequenda Christifideles incitentur, praesidio malis universis iidem
prohibeantur. Opportuno igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Leo Binz,
Archiepiscopus Dubuquensis in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus,
Nos rogavit, ut iurisdictionem suam in caelestem tutelam Sancti Raphaëlis
Archangeli et Sancti Ioannis Mariae Vianney traderemus. Cum enim religio
catholica eam in regionem, qua nunc archidioecesis eadem continetur, a
Dominiciano quodam sodale, Evangelii praecone, induceretur, sacra aedes
territorii illius, missionali opere excolendi, ab eodem dicata est Sancto
Raphaëli Archangelo. Praeterea primus Episcopus Dubuquensis condiscipulus fuit
et amicus Sancti Ioannis Mariae Vianney, gloriae sacerdotum et agri Dominici
cultoris eximii. Nos vero, quibus nihil antiquius est quam ut Regno Dei nova
usque afferamus incrementa, preces huiusmodi libenti animo statuimus admittere.
Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Sanctum Raphaëlem Archangelum universae Dubuquensis
archidioecesis praecipuum apud Deum Patronum, Sanctum vero Ioannem Mariam
Vianney, Confessorem, secundarium eiusdem Patronum constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus ac secundariis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|