 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIANI POPULI
BEATA MARIA VIRGO « SEPTEM DOLORUM »,
V. « VIRGEN DE DOLORES »,
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
PRO DIOECESI SOLOLENSI IN GUATIMALA ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Christiani populi in animis penitus inhaeret
religio quae cum acerbissimis Iesu Christi cruciatibus ineffabiles eiusdem
Matris dolores coniungit, adeo ut pietas in Deiparam Virginem Perdolentem seu « Septem Dolorum » longe lateque,
cum ampla spiritualium fructuum copia, sit diffusa. Haud aliter in Sololensi
dioecesi Guatimalensis dicionis accidit. Rettulit enim Nobis Venerabilis Frater
Angelicus Melotto, Sololensis Episcopus, non solum Imaginem et Sodalitates in
honorem Beatae Mariae Virginis Perdolentis, vulgo « Hermandades de la Virgen de
Dolores » nuncupatas, in omnibus dioeceseos ecclesiis exstare, sed etiam
peculiarem eiusdem Virginis Dolorum memoriam una cum Christi Redemptoris
Passione fieri. Insuper Virginis Perdolentis effigiem in ipsa cathedrali
ecclesia speciali excoli studio atque permultos fideles ad eam veneraturos
accedere. Quibus omnibus bene perpensis, Ordinarius idem a Nobis enixe
flagitavit ut Beatam Virginem Mariam titulo « Septem Dolorum » totius Sololensis
dioecesis praecipuam caelestem Patronam confirmare benigne dignaremur. Nos autem,
ad pietatem erga Deiparam Virginem magis magisque inter fideles promovendam
augendamq ue, huiusmodi preces libenti excipere animo statuimus. Quapropter, ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem septem Dolorum totius Sololensis
dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu iterum constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Augusti, anno Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|