 |
IOANNES PP. XXIII
EPISTULA APOSTOLICA
QUOD DILECTUM
AD VALERIANUM S. R. E. CARDINALEM
GRACIAS, ARCHIEPISCOPUM BOMBAYENSEM,
ET AD CETEROS INDIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS,
QUINQUENNALEM CONVENTUM CELEBRATUROS.
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod Dilectum Filium Nostrum Gregorium Petrum Agagianian, Sacri Consilii
Fidei Propagandae Praefectum, ad vos misimus quinquennalem Indiae Episcoporum
Conventum celebraturos, id aperto testimonio ostendit, quanta paterni animi
delectatione, quam laeta uberum fructuum spe atque fiducia ad vos ad vestrosque
coetus cogitationes Nostras intendamus.
Etenim summo Nos afficit solatio pastoralis muneris conscientia, qua in
exemplum praestatis, itemque alacre religionis studium, quo incensi estis, ut,
collatis consiliis, ea omnia expendantur atque opportunis normis aptius
ordinentur, quae in pernobili ista Natione, Nobis sane carissima, ad Ecclesiae
Dei firmitatem, progressum et apostolicam actionem pertinere videantur.
Dum Indiae populus, ubertate vitae fiorens, ad novas progredientis aetatis
rationes summe contendit, novimus in id haud parum conferre felicia apud vos
Ecclesiae incrementa, quae quidem Civitatis bono sociam operam navat, non
humanis nixa opibus, nec terrenis propositis ducta, sed paciferis veritatis
armis, quae ab ipso divino fonte manavit; morum disciplina, quae homines ad
vitae sanctitudinem perducit; caelestis gratiae muneribus, quae id nobis
praestat, « ut filii Dei nominemur et simus (1); caritatis denique operibus,
quibus istie tam late Christi bonus odor dispergitur: innumera valetudinaria
dicimus, hospitales domus, sedes medicamentis opportune dilargiendis ac varia
domicilia senibus, infantibus aliisque auxilio egentibus excipiendis, vere
Dominici viridarii fiores pulcherrimos, cum tantopere ethnicorum animos ad
christianam fidem alliciant, ad Divinumque ipsum Redemptorem, qui « pertransiit
benefaciendo et sanando omnes » (2).
Nec ignoramus, Venerabiles Fratres, pro gregibus vigilantiae vestrae creditis
vos libentissime impendere omnia et percupere vosmet ipsos superimpendi (3), ut
sacri magisterii pastoralisque regiminis opus aptiore usque efficacioreque
ratione absolvatur; quod quidem manifesto testantur tum Indiae primi Concilii
Plenarii acta, anno MDCCCCL habiti, tum Episcoporum Consilii sedula navitas,
quod istie omnis apostolatus incepta regit ac sapienti ordine moderatur.
Quam ad rem, optimo sane iure vobis in primis cordi est Seminario-rum alumnos
Deique administros excolere, ad quos praecipuae Ecclesiae curae semper
spectaverunt. Nulla enim res tam arte cum religionis prosperitate coniungitur,
quam clericorum mores probi et christianae studia sanctitatis. Quapropter qui in
spem sacerdotii adolescunt, eos summopere oportet non tantum numero augeri,
verum etiam ad doctrinam et ad vitae innocentiam impensa opera sapientique
disciplina informari, prout sanctissima sacerdotalia officia postulant, ad quae
obeunda singulari prorsus Dei beneficio a Christo Iesu vocantur. Rane autem
celsissimam metam, quam proponere sibi debent, iidem tunc tantum-modo tenere
poterunt, si lnentem caelesti illa doctrina penitus imbuerint, quam Ecclesia
utpote hereditatem divinitus acceptam inviolate custodit, et ad sanctitudinem
vitae pervenerint, quae diuturna perfectaque virtutum exercitatione ipsis est
comparanda. Optata quippe humani generis salus non ex novitate sermonis, sed ex
verbi Dei efficacitate exspectanda est, quod variis rationibus in usum inductis
traditur, ut Iesu Christi regnum in terris promoveatur. Rane autem verbi Dei
efficientiam in primis palam proferant necesse est « ministri sermonis » (4)
supernaturali illa vitae suae novitate, qua christifidelium multitudini in
exemplum praeire debent. Praeterea meminerint omnes utriusque cleri Indiae
sacerdotes — quos in oculis ferimus et ad quos peculiari modo mentem Nostram
convertimus, quotiescumque coram admittimus alumnos Collegii Urbaniani a
Propaganda Fide, tam egregie meriti de re catholica ac Nobis perquam dilecti —
nihil esse quod tam vehementer sacri muneris fructus adaugeat, quam prompto
atque alacri animo sacris Pastoribus obsequium praestare ac mutuam fraternamque
fovere caritatem, ut Apostolorum Principis verba admonent : « ministrate ... in
amore fraternitatis caritatem. Haec enim si vobiscum adsint et superent, non
vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini Nostri Iesu Christi cognitione
» (5). Nisi enim sacri administri « cor unum et anima una » (6) fiant — qua
quidem excelsa vivendi forma iam inde ab initio Iesu Christi Ecclesia dignota
est ab hominibus — parum proderunt externa incepta, quamvis magni momenti, et
vel ipsi apostolicae actionis labores ; quin immo, monente Gentium Apostolo, «
nihil » sunt, si divina altrice cantate careant (7).
Aliud praeterea est quod ad rei catholicae profectum confert ac No-bis
magnopere cordi est, ut per Encyclicas Litteras, quibus index « Princeps
Pastorum », significavimus: congruam dicimus laicorum hominem christianam
institutionem atque educationem, ut cum professione catholici nominis, cumque
officiis quae ex eo proficiscuntur, tota ratio publice privatimque vivendi
apprime consentiat, eorum praesertim qui in Civitate altiores dignitatis gradus
sint consecuti. Huc potissimum pertinere necesse est curas omnes in scholis et
in catholicis ephebeis collocandas; quae causa cum lnaximi sit momenti, nemini
graviora videantur ferenda onera, ut huiusmodi Instituta incrementa suscipiant
demandatoque muneri apte respondeant. Ad laicorum autem apostolatum quod
spectat, supervacaneum est monere nullo modo huiusmodi adiutricem Sacrae
Hierarchiae collatam operam optatos fructus edere posse, visi eam comitentur
penitusque afficiant Ecclesiae doctrinae atque praeceptorum inviolata custodia,
constans ac prompta ad parendum iis qui praesunt voluntas, christiana vita unde
exempla virtutis petant.
Denique vobis, Venerabiles Fratres, maxime compertum est, Ecclesiae
incremento consuli, ut oportet, non posse, nisi catholicorum hominem unitas et
concordia omnibus viribus foveatur. Quodsi ob peculiaria rerum adiuncta forte
alicubi in grave discrimen adducantur vel catholica fides, vel iustitia
socialis, vel morum disciplina, sive quae naturalibus sive quae christianis
principiis innititur, palam est, si alias umquam, tunc potissimum horum bonorum
tuendorum promovendorumque causam postulare magnam omnium catholicarum virium
conspirationem, quae a sacris Pastoribus, ut reapse vi polleat, auspicium et
ductum accipiat. Ita feliciter continget, ut Ecclesia Dei, quamvis adhuc uspiam
« pusillus grex » (8) videatur, ad germanam populorum prosperitatem eorumque
utilitatem, quae potiores aestimandae sunt, re vera conducat, atque eius filii
palam ostendant se terrenam patriam sincera caritate adamare.
In qua salutarium bonorum laeta spe dum de conventu vestro sumus, eique ut
aspirent Deiparam Mariam Virginem, S. Thomam Apostolum, S. Franciscum Xaverium
ceterosque Patronos vestros precamur, vobis omnibus, Venerabiles Fratres, atque
clero populoque universae Indiae Apostolicam Benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Augusti, anno MDCCCCLX,
Pontificatus Nostri secundo.
(1) 1 Io. 3, 1.
(2) Act. 10, 38.
(3) Cfr. 2 Cor. 12, 15.
(4) Luc. 1, 2.
(5) 2 Petr. 1, 5-8.
(6) Act. 4, 32.
(7) Cfr. 1 Cor. 13, 2-3.
(8) Luc. 12, 32.
|