The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PROBATUM STUDIUM

CAPUT S. VENERII EX URBE REGIO LEPIDI
IN URBEM SPEDIAM PERPETUO TRANSFERTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Probatum studium pietatis, quo incolae sinus Lunensis a priscis temporibus in Sanctum Venerium feruntur, Nos induxit, ut, precibus Venerabilis Fratris Iosephi Stella, Episcopi Spediensis, Sarzanensis et Brugnatensis, concedentes, praeclarum virum illum sinus Lunensis caelestem Patronum, Litteris Apostolicis die XXIV mensis Octobris anno MCMLIX sub anulo Piscatoris expeditis, renuntiaremus. Hanc enim regionem nobilis idem Christi assecla virtutibus suis sacrique ministerii officiis illustravit, atque in insula Tyro Majore, tunc vasta ab humano cultu, supremum diem pie explevit. Cuius reliquiae, venerabundi scilicet populi cura, ne a praedonibus maritimis violarentur, saeculo IX Regium Lepidi translatae sunt, ubi in templo Sancti Petri etiamnunc asservantur. Postquam autem, ut supra dictum est, Christifideles sinus Lunensis in caelestem tutelam Sancti Venerii traditi sunt, loci Antistes, quem etiam memoravimus, a Regiensi Praesule corpus vel reliquias insignes eiusdem Patroni petiit, ut in Spediensi ecclesia ei sacra fidelium venerationi, quae potius ibi vigeret, proponerentur. Cum igitur inter utrumque Antistitem de capite Sancti Viri transferendo convenisset, idem Venerabilis Frater Iosephus Stella preces Nobis adhibuit, ut harum reliquiarum amotio et translatio Nostro concessu et auctoritate fieri posset. Quibus supplicationibus libenter auditis atque collatis consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Cicognani, Episcopo Tusculano et Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, Apostolica Nostra auctoritate, harum Litterarum vi concedimus et indulgemus, ut caput Sancti Venerii, Confessoris, a Regiensi ecclesia Sancti Petri ad Spediense templum, eidem Sancto Venerio dicatum, transferri ibique in perpetuum servari possit, derogantes, quatenus opus sit, dispositionibus Clementis Papae VIII, Decessoris Nostri, quae in Litteris Apostolicis die XI mensis Februarii anno MDLXXXXV sub anulo Piscatoris datis continentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec statuimus, largimur. decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; iisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritunique ex nunc et ina,ne fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

top