 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
SALUBRI DUCTI
SANCTUS IOSEPH, DEIPARAE SPONSUS,
ET SANCTUS MICHAĖL ARCHANGELUS PATRONI
AEQUE PRINCIPALES, SANCTI VERO FRANCISCUS ASSISIENSIS,
IOANNES M. VIANNEY ET ISIDORUS AGRICOLA
SECUNDARII PATRONI
UNIVERSAE DIOECESIS TOLUCENSIS DECLARANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Salubri ducti consilio Christifideles sibi
Caelites adoptant Patronos, quorum praesidio, dum illi hanc mortalem transigunt
vitam, obtegantur, quorumque exemplis, menti clarius propositis, ad virtutis
viam ineundam persequendamque incitentur. Tolucensis igitur dioecesis populus,
praeeunte sacro clero, Sanctum Ioseph, Almae Deiparae Sponsum, et Sanctum
Michaėlem Archangelum elegit, quos principales Patronos, Sanctum vero Franciscum
Assisiensem, Sanctum Ioannem Mariam Vianney et Sanctum Isidorum Agricolam, quos
secundarios Patronos haberet et peculiari veneraretur pietate. Haec vota
Venerabilis Frater Arturus Velez Martinez, Tolucensis Episcopus, qui laudabilis
huius incepti egregius fuerat fautor plebemque sibi commissam hac de re
opportuna exhortatione edocuerat, Nobis significavit, rogans, ut praedictorum
Caelitum electionem auctoritate Nostra ratam haberemus. Quibus precibus libenti
animo concedere statuimus, fore confisi, ut e multiplici hoc caelesti patrocinio
superna munera ubertim eam in regionem proficiscerentur resque catholica novis
ibi augesceret incrementis. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litteraram vi perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Sponsum
Beatae Mariae Virginis, Confessorem, et Sanctum Michaėlem Archangelum caelestes
universae Tolucensis dioecesis Patronos aeque principales, Sanctos autem
Franciscum Assisiensem, Ioannem
Mariam Vianney et Isidorum Agricolam, Confessores, secundarios eiusdem Patronos
confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae principalibus et secundariis dioecesium Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Septembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis
Ecclesiae negotiis
|