 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PIETATIS MARIALIS
BASILICAE MINORIS HONORIBUS
ET PRIVILEGIIS CUMULATUR
PAROECIALIS ECCLESIA
B. MARIAE V. A MONTE CARMELO,
PATAVII EXSTANS
Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis marialis monumentum perinsigne artisque
opus eximium esse perhibetur paroeciale templum Beatae Mariae Virgini a Monte
Carmelo sacrum, quod Patavio urbi nobili non modicum decus accrescit. Volens
enim Augustae Virgini, nomine illo invocatae, amorem deditorumque animorum
sensus testari, res publica Patavinorum amplam ecclesiam illam anno MCCCXXXV excitavit. Quam, cura anno MCCCCLXXXXI ruina paene esset deleta, cives vel
magnificentins reficiendam curaverunt. Meritis celebrantur laudibus, praeter
alia, apsis pentagona, scilicet pars primae aedificationis, tholus cellae
impositus, ara maxima e marmore Carariensi, XII altaria sacellorum a latere
positorum, imagines ab artificibus eleganti manu depictae, et, quae templo
continuatur, porticus quadrilatera ac sacrarium sodalitatis Beatae Mariae
Virginis a Monte Carmelo. Quod vero imprimis est probandum, hoc templum
cognoscitur sedes praecipua pietatis in Almam Dei Genetricem: peculiari enim
studio excolitur locatum ibi signum Virginis Carmelitidis et imago, udo illitis
coloribus expressa, eiusdem Dei parae, quam vulgo « Madonna dei Lumini » appellant.
Cum etiam sollemnia marialia e tota dioecesi agi contingit, haec aula
celebrationibus eins modi aptissima deligi solet. Denique in eius ministeriis
sufficientes numero versantur sacerdotes, eademque sacris vestibus atque
pretiosa supellectile affluit, ita ut divinis ritibus affatim consulatur.
Cupiens autem egregii huius templi dignitatem augere optatisque procerum, cleri
ac populi fidelis satisfacere, Venerabilis Frater Hieronymus Bartholomaeus
Bortignon, Patavinus Episcopus, Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac
iure id, pro Nostra benignitate, donaremus. Quibus precibus libenti animo
concedentes, Nos, e Sacrae Ritnum Congregationis consulto, certa scientia ac
inatura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Beatae
Mariae Virginis a Monte Carmelo Patavii consecratam, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces ingiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die mensis VII
mensis Octobris,
anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae
negotiis
|