 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIONE
BASILICAE MINORIS TITULO
AC DIGNITATE DECORATUR PAROECIALIS STEINFELDIAE
ECCLESIA SS. POTENTINI, FELICII ET SIMPLICII,
INTRA FINES DIOECESIS AQUISGRANENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Religione, antiquitate, pulchritudine illnstris
ecclesia coenobialis Steinfeldensis, intra fines dioecesis Aquisgranensis
posita, populi fidelis artisque studiosorum animos non immerito ad se convertit.
Etenim, praeter sacra ossa Sanctorum Potentini, Felicii et Simplicii, quibus
templum dicatum est, sepulchrum Sancti Hermanni Iosephi, ex Ordine
Praemonstratensi, ibidem impense excolitur, siquidem ingens Christifidelium
multitudo piae peregrinationis causa eo solet accedere, maxime postquam cultus
Sancti huius Caelitis a Pio Pp. XII, Decessore Nostro imm. mem., est ratus
habitus et confirmatus. Iuvat etiam memorare hoc templum una cum continenti
monasterio Canonicorum Regularium Praemonstratensium, qui diu ibi degebant,
praecipuam quandam fuisse sedem pietatis virtutisque, unde religionem catholicam
et austeriorem coenobii disciplinam in multas regiones esse propagatas. Cum vero
anno MDCCCII abbatia haec Steinfeldensis eiusdem Ordinis sodalibus iniqua lege
civili esset erepta, templum tamen, paroeciae nomine ac iure auctum, plebi Dei
servatum est; ubi a Societate Divini Salvatoris, quae nunc eum tenet locum,
cura geritur gregis Dominici. Est autem Steinfeldensis aula inter annos DCCCCXX
et DCCCCL, condita, addito monasterio monialium Ordinis Sancti Benedicti; harum
in locum anno MLXXXXVII Canonici Regulares Sancti Augustini e coenobio
Springiersbacensi sunt substituti, qui inter annos MCXXVI et MCXXXV
Praemonstratensium vivendi rationem normamque susceperunt. Denique molis
amplitudine, genere structurae et artificiosis operibus hoc templum ita
commendatur, ut invisentes non modica incedat admiratio. Ecclesia, quae nunc
conspicitur, anno MCXXXXII aedificari coepta est ea architectandi ratione, quae
Romanica dicitur; saeculo vero XVI opus tectorium pilis et parietibus est
adiectum. Gothica etiam ornamenta, picturae, imagines sculptae, organum musicum
aliaeque res spectabiles et pretiosae templo decus addunt egregium. Quibus
omnibus permotus, Venerabilis Frater Ioannes Pohlschneider, Episcopus
Aquisgranensis, preces ad Nos admovit, ut praeclaram hanc ecclesiam Basilicae
Minoris titulo et privilegiis honestaremus. Quibus votis libenti animo
satisfacere volentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroecialem ecclesiam,
Deo in honorem Sanctorum Potentini, Felicii ac Simplicii Steinfeldiae, intra
Aquisgranensis dioecesis fines, consecratam, ad dignitatem et honorem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem
nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris,
anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|