 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
VIRGO INTAMINATA
BEATA MARIA VIRGO AB IMMACULATA
CONCEPTIONE
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
TOTIUS DIOECESIS KISIENSIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Virgo intaminata, Parens Auctoris sui Maria,
quae hominibus est constituta praevalida Regina et Mater clementissima, ab
omnibus, qui ubique terrarum sunt, Christifidelibus pio studio perpetuoque
obsequio est excolenda, maxime ab iis, quibus Evangelii lux recentiore aetate
affulsit, quorumque in regionibus res catholica plurimo labore, nisu assiduo
provehatur oportet. Quod sentiens, Venerabilis Frater Mauricius M. Otunga,
Kisiensis in Kenya Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, primae
labis expertem, suae dioecesis, nuperrime conditae, praecipuam Patronam
caelestem, pro Nostra benignitate, confirmaremus. Quas preces Nos, quibus nihil
antiquius est quam ut fines Regni Christi et Mariae latius in dies proferantur,
libenti animo audire statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem ab
Immaculata Conceptione principalem totius Kisiensis dioecesis apud Deum Patronam
confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces ingiter exstare ac
perrnanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Octobris, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|