 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
VEL IN REPOSITARUM
SANCTUS IOSEPH, SPONSUS BEATAE MARIAE
VIRGINIS,
IN PRAECIPUUM CAELESTEM PATRONUM
DIOECESIS MARACAYENSIS ELIGITUR
Ad perpetuam rei
memoriam. — Vel in repositarum terrarum cultorum animis penitus et a saeculis
insidet in Sanctum Ioseph pietas. Nam in eius honorem dicata fuit anno MDCCI in
civitate Maracayensi, in Venetiola, ecclesia, in qua Cathedra episcopalis posita est novae dioecesis
Maracayensis, a Decessore Nostro Pio Pp. XII, imm. mem., anno MCMLVIII erectae.
Ecclesiae filii procellosa hac aetate magis auxilio indigent Sanctorum Caelitum,
qui, supernum quasi lumen eis praebentes, rectam ostendunt viam et integros
incolumesque servant. Quapropter in Sanctum Ioseph, cui datum est Divinum
Redemptorem et Almam Deiparam custodire ac tueri, peculiari pietate lati,
sacerdotes omnes et universus populus fidelis, praeeunte Venerabili Fratre
Iosepho Ali Lebrun Moratinos, Episcopo Maracayensi, Nos rogaverunt, ut universae
memoratae dioecesis apud Deum Patronum renuntiaremus Sanetum Ioseph, quo magis
Christifidelibus esset auxilio. Nos, quorum summopere interest, ut recens
conditae dioeceses uberrimam capiant superni adiumenti copiam, precibus
huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Quare, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientio ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
Sanctum Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponsum, praecipuum caelestem apud Deum
Patronum totius Maracayensis dioecesis constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Novembris anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|