 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
AGRI CULTURAM
SANCTUS ISIDORUS AGRICOLA
CAELESTIS PATRONUS OMNIUM HISPANIAE NATIONIS
AGRICOLARUM SEU RURICOLARUM CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Agri culturam ecclesiastici auctores atque
profani, etiam christianae religionis expertes, summis laudibus efferre
consueverunt; de ea enim Sanctus Augustinus, doctor sapientissimus, asseverare
non dubitavit « omnium artium est innocentissima » (De Haeres. ad Quodvultdeum
46; P.L. 42, 37), et apud veterem scriptorem praestantissirnum est: « Vita
haec rustica, quam tu agrestem vocas, parsimoniae, diligentiae, iustitiae
magistra est » (Cic., Pro Rosc. 75). Haec autem ars, tot cum virtutibus
coniuncta, hisce temporibus, quibus pravarum doctrinarum placita disseminantur
multique ad materiam referunt omnia, ex hac parte in discrimine versatur non
modico. Oportet igitur, ut ruricolae, dum opus suum faciunt et fructus metunt,
quorum possessio est maxime naturalis et iusta, simul ad religionis pietatisque
rationes vitam componant. Quod ut feliciter ad effectum deducatur, expedit eos
praesidio obtegi superno. Haec reputans cum animo ac vota significans
agricolarum coetus, Dilectus Filius Noster Benricus Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbyter Cardinalis Pla et Deniel, Archiepiscopus Toletanus, Nos rogavit, ut
Sanctum Isidorum omnium Hispaniae
ruricolarum caelestem renuntiaremus Patronum. Hic enim Caeles, vir humilis et
simplex, iis, qui terram colunt, in exemplum praeluxit, quippe qui, cum ruri
opus diligentissime faceret, simul Deo supplicaret et oboedientia excelleret
caritatisque officiis. Nos autem, qui et Ipsi prognati sumus e gente huic arti
dedita, qua « nihil est ... melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine,
nihil libero dignius » (Cic., Off. I, 42), precibus huiusmodi libenti animo
statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Isidorum
Agricolam omnium Hispaniae Nationis agricolarum seu ruricolarum caelestem apud
Deum Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ae definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.
D. Card. TARDINI
a publicis
Ecclesiae negotiis
|