 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
EO CONTENDENTES
BEATA MARIA VIRGO AB IMMACULATO CORDE
IN PRIMARIAM CAELESTEM PATRONAM
DIOECESIS OUDTSHOORNENSIS ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Eo contendentes, ut Regnum Christi quoquoversus
propagetur, id aptius et expeditius fieri posse non perperam arbitramur, si
Marialis religio animos teneat. Hoc. persentiens, Venerabilis Frater Bruno
Hippel, Oudtshoornensis Episcopus, preces ad Nos admovit, ut dioecesim suam,
anno MCMLI constitutam, Immaculati Cordis Mariae patrocinio pro Nostra
benignitate committeremus. Quae vota libenti animo implere statuimus, fore
confisi, ut Dei hominumque Mater, perpetuis supplicationibus exorata, a dioecesi
illa mala, omnia arceat, catholicae Fidei expertes ad veritatem Evangelii et
unitatem Ecclesiae traducat, catholicam gentem ad sanctimoniam vitae confirmet.
Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem ab Immaculato Corde
totius dioecesis Oudtshoornensis primariam apud Deum Patronam constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|