 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
LUCE COLLUSTRANS
BEATA MARIA VIRGO, VULGO « DE IZAMAL »
APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
ARCHIDIOECESIS YUCATANENSIS DECLARATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Luce collustrans superna saeculum caliginosum,
Beata Maria Virgo, Dei Parens augusta, gloria generis humani, utpote primae et
alius cuiusvis labis immunis, omniumque Mater opifera, praecipuo pietatis
studio, ut accepimus, a Christifidelibus archidioecesis Yucatanensis colitur,
qui eam adiecto nomine « de Izamal » consueverunt appellare. Idcirco Pius Pp.
XII, Decessor Noster fel. rec., concessit, ut praeclara eius Imago sua
auctoritate, anno mcmxrax, redimiretur diademate aureo. Quem ob laudabilem atque
frugiferum cultum, nec non eo quod mense Novembri hoc anno quartum revolvetur saeculum ab
eadem dioecesi constituta et hic, qui volvitur, annus ut Marianus in tota
dicione Mexicana sollemnibus frequentatur. Venerabilis Frater Ferdinandus Ruiz
Sohirzano, Archiepiscopus Yucatanensis, vota etiam significans Collegii
Canonicorum ecclesiae metropolitanae sacrique cleri, Nos rogavit, ut Beatam
Mariam Virginem, nomine illo insignem, archidioecesis suae caelestem Patronam
benigne renuntiaremus. Nos autem, fore confisi, ut ex hoc patrocinio Mariali
pietatis ardor ea in regione vel magis exardesceret ac religio in vitae aCtione
amplioribus augeretur incrementis, precibus huiusmodi, ad quas commendatio
Venerabilis Fratris Aloisii Raimondi, Archiepiscopi titulo Tarsensis atque
Apostolici in Mexico Delegati, accessit, libenti animo statuimus obsecundare.
Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo « de Izamal » appellatam,
universae Yucatanensis archidioecesis principalem apud Deum Patronam
constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus et privilegiis liturgicis,
quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ald quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quitiquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.
D. Card. TARDINI
a publicis
Ecclesiae negotiis
|