 |
IOANNES PP. XXIII
EPISTULA APOSTOLICA
MAGNIFICI EVENTUS
AD VENERABILES FRATRES
SLAVICARUM NATIONUM ANTISTITES,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
UNDECIMO EXEUNTE SAECULO
AB ADVENTU SS. CYRILLI ET METHODII
IN MAGNAM MORAVIAM.
Venerabiles Fratres,
salutem et apostolicam benedictionem
Magnifici eventus saecularis memoria,
arcana providentis Dei disponente consilio, huius incidit in temporis
adiuncta, quo Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum celebratur, atque cum
optatis, ad quae generalis synodus spectat, arcte cohaerere videtur: undecim
enim revoluta hoc anno complentur saecula, ex quo Ss. Cyrillus et Methodius,
Apostolorum par nobilissimum, Constantinopoli profecti, in Magnam Moraviam
pervenerunt.
Nihil sane singulis nationibus salubrius, nihil beneficii granditate
spectabilius even ire potest, quam cum, radiante sole iustitiae, populis fulget
illuminatio Evangelii (1), et ideo christianae reipublicae nova fit accessio. Hoc
profecto, insigni recordatione dignum, Moravis et Slovachis ac postea bene
multis Slavicis populis ob providum tantorum virorum adventum contingere
coepit.
Cum numquam fas est benefacta sileri caelestia, tum maxime id congruit, cum
sollemniter recolendum est familias gentium a Deo, qui dives est in
misericordia (2), translatione in regnum Filii dilectionis suae (3) et christianae
nobilitatis ornamento dignatas esse.
Quapropter visum est Nobis ad vos, Venerabiles Fratres, Slavicarum Nationum
Antistites, hasce mittere Litteras, per quas tam praeclare factum collustremus,
et ad id concelebrandum digno pietatis obsequio una cum clero et populo, quibus
consulitis, vos paterno amantique eloquio compellemus. Vestrum erit in
praesens Ss. Cyrilli et Methodii, merito cum laudis praeconio, vestratibus
singulatim proponi iubere vitam, dotes animi, itinera, res gestas, labores et
sudores, hoc consilio suscepta, ut eos ad Christum converterent et ad humanum
civilemque cultum magis magisque deducerent. Infitiandum non est eandem ob
causam alia ab aliis antea ibi temptata esse. Quae tenues tardosque exitus
assecuta, magis propitium aevum et aptiores exspectabant conatus, cum ob effusas
caelestis gratiae divitias oriturum erat tempus acceptabile et dies salutis (4).
Quodsi quis inquirat, quibusnam praecipuis ex causis tam ferax fructuum Ss.
Cyrilli et Methodii apostolica opera exstiterit, facile intelleget hoc quam
maxime contigisse, propterea quod ii fuerunt « pauperes in hoc mundo, divites in
fide » (5) « homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes » (6),
Petri Sedi astricti et deditissimi et omni, qua potet, nominis significatione
plane pleneque catholici et apostolici. Quas quidem laudes fel. rec. Decessor
Noster Pius XI hisce verbis dilucide expressit: « Quare ... miremur, si Cyrillus
ac Methodius — quos Orientis filios, patria Byzantinos, gente Graecos, missione
Romanos, apostolatus fructibus Slavos appeIlare licet — omnia omnibus facti
sunt, ut catholicae Ecelesiae unitati omnes lucrarentur? » (7).
Iuvat Nos saltem breviter strictimque annales, qui eorum enarrant
historiam, decurrere. Thessalonicae ii orti sunt, fratres germani, studio fidei
pares, ingenii dotibus impares: alter magistratu, alter philosophiae cultu
darus, utrique postquam varia per discrimina rerum laboriosas sacras
expectitiones apud Arabes et Chazaros sunt aggressi, in solitudinem Montis
Olympi in Bithynia secesserunt. A Michaele III imperatore Byzantino ad
Ratislaum, principem Magnae Moraviae, qui ab eo idoneos Evangelii praecones
poposcerat, missi, celebri excepti sunt laetitia, nec ulla intermissa mora, in
evangelicum munus, cui se devoverant, incubuerunt. Brevi magna messis
splendide crevit. Evenit ut apostolicus insumptus labor facilior expediretur,
quod novis conformatis litteris Slavorum expressus fuit sermo et in eorundem
sermon em Sacrae utriusque Testamenti Litterae et liturgici libri tum Romani,
tum Byzantini ritus conversa.
Romam cum venissent ambo fratres, ut Romano Pontifici de actis rebus rationes
redderent et de agendis mandata exciperent, ab Hadriano II omni honore affecti
sunt. Summus hic Antistes, cum duorum Evangelii praeconum orthodoxam fidem illibatam recognovisset, Methodio et
nonnullis eorum discipulis sacros Ordines conferendos curavit. Cum autem paulo
post Cyrilli, virtute magis quam aetate maturus, Romae supremum diem obiisset,
sollemni funebri pompa eius corpus elatum, in urbana aede Sancti Clementis summo
cum pietatis obsequio conditum est. Methodius vero Archiepiscopus Pannoniensis
et Magnae Moraviue creatus est, hoc etiam munus nactus, ut, qua Pontificius
Legatus, Slavicarum gentium spirituali emolumento consuleret.
Novum opus firmo erectoque animo aggressus, sanctissimus vir cumprimis in
suae dicionis provincia apta temperatione ecclesiasticum disciplinam
constituit vel solidayit, ac lata per spatia arduis itineribus susceptis,
praeter Moravos, Slovachos et Slovenos, etiam Bohemos, Polonos, Croatas, et, per
suue disciplinae alumnos, Serbos, Macedones, Bulgaros, horumque ope etiam
Ucrainos, Russos et Alboruthenos ad christian am fidem erudivit.
Praetereundum non esse sentimus Methodium Romam reversum, ut apud Ioannem
VIII de invecta Slavica lingua sacris peragendis satis sese purgaret, omni
accusatione liberatum, munera ab Hadriano II sibi con credita, nominatim
Slavicam expeditionem, confirmata retinuisse et sollertius persolvisse. Sanctum
namque semper et sollemne ei fuit cum Ecclesia Romana arctissimo caritatis
fideique vinculo devinriri, et cum oboedientiae obsequio erga Apostolicam Sedem,
quae quidem firmamentum veritatis et unitatis christianae est, sacro
ministerio defungi.
Postquam pro Christi nomine et gloria multa peregit et passus est, terrestri
est vita functus, die sexta mensis Aprilis anno DCCCLXXXV et in aede sacra
principe Magnae Moraviae conditus est.
Religiosa reverentia, bona existimatio, inclita fama, quibns longe lateque
omni tempore et ubique terrarum gliscente auctu Ss. Cyrillus et Methodius
florebant, Leoni XIII id suaserunt, ut per Encyclicas Litteras « Grande munus »
praeclaris laudibus Apostolorum par extolleret; isque Romanus Pontifex, ut in
candelabro templi Dei rutilantiorem lucem funderent, ipsorum sollemnitatem et
cultum ad universam Ecclesiam pertinere decrevit. Cuius Decessoris Nostri eadem
observantia moti, praesentis temporis adiunctis et ipsa saeculari memoria, qnae
recolitur, probe poscentibus, optamns et cupimus, ut iustissimo pietatis debito
studio ad Sanctos hos Caelites opiferos, quasi ad sidera amica, vos et ii
universi e nationibus vestris, qui christiano nomine censentur, oculos
animosqne convertatis. Quo magis apud vos opus est non humano, sed divino
praesentique auxilio, eo magis eorum deprecatione fidendum est, quia in caelestibus sedibus valida propitiatione pergunt adesse necessitatibus et inceptis, quibus vacarunt, neque exstincta, sed potentior
corum provida invigilat caritas.
Novistis, Venerabiles Fratres, flagrantilms votis Nos eniti et contendere,
ut orientales qui christiano nomine decorantur, ab Apostolicae Sedis communione
seiuncti, eandem redintegrare studeant et ut, gradatim in Ohristi implendum
votnm, unius ovilis et pastoris unitas consummetur.
In id etiam conspirant vota Oecumenici Ooncilii Vaticani Secundi, eni — haud
parva cum animi oblectatione et spei bonae auspicio etiam a seiunctis Ecclesiis
missi spectatores adfuerunt.
Vox temporis vox Dei est; eaque non uno indicio, non paucis et parvis
argnmentis huiusmodi auspicandam restaurationem communionis et pacis suadere
et incitare videtur.
Praeter modum maiora ea sunt, quae utrimque iungunt quam ea quae seiungunt in
hac nobilissima et utilissima causa restaurandi in illibatae nnitate fidei
concordiae nexus, ex quo procul dubio christiano orbi novus nascetur felicitatis
ordo. Oportet nunc utrimque parentur viae, quae quidem solide munientur et ad
optabilem rei effectum ducent, si mutua erit bona existimatio et fraterna
caritas: haec cupida Dei voluntatis implendae ad omnia valet, omnia sperat,
omnia sustinet.
In id quantopere conferebat inceptum, ab Antonio Martino Slomsek, Episcopo
Lavantino, conditum et ab Antonio Cyrillo Stojan, Archiepiscopo Olomucensi,
provectum, cui nomen inditum est « Apostolatus Ss. Cyrilli et Methodii »,
itemque conventus, qui apud sacras ruemorias S. Methodii Velehradi
celebrabantur. Spectabiles gratiqne fructus, qui in commune emolumentum in de
maturuerunt, valde acuunt flagrantia desideria meliorum temporis adiunctorum,
quae facultatem impertiant feliciter incohata resumendi et promovendi.
Subit recordatio Nos, cum anno MCMXXVII in Bulgaria Apostolici Delegati
munere fungebamur, Oonventus Velehradensis Praesicli haec scripsisse: « Id
cupio, ut a Bulgaria profecta vox laetitiae, ad te peneniat et per te
universis Velehradi congregatis resonet hanc ob causam, quod sollemnes coetus
apucl sacras memorias Ss. Cyrilli et Methodii aguntur. Haec vox testimonium
profert catholicos fideles, qui hic snnt, participes esse precum, studiorum,
deliberationum, votorum, quae catholici Slavici pro coniunctione ecclesiarum
fundunt et explicant ... Vere nobis esse videmur grana frumenti, in montibus
sparsa secundum perveteris christianae precationis venustam imaginem, quae
quidem grana ad sapidum panem conficiendum coalescunt. Deprecantibus Ss. Cyrillo
et Methodio, benedicat Deus vestrae animorum fraternitati, et gratia superna eam
quasi applicito signa communiat » (8).
Ex eo tempore in consuetudinem quandam venire coepimus orandi Deum non solum
pro dilecta Bulgarorum gente, sed etiam pro universis populis, qui effecerunt,
ut in media Europa nomen Christi splendesceret. Vehementius saluit tunc Nobis
cor; huiusque impulsio Nos incitavit, ut cotidie pro iis per subsequentis
aetatis decursum fiduciae plenas precationes Deo funderemus, tenero cum
pietatis affectu. His in precibus consociare solemus beatissimae Matri Iesu
Ss. Cyrillum et Methodium itemque omnes sanctos caelites Orientis et
Occidentis, ut praevalido patrocinio suo ab Altissimo fraternitatis et pacis
tam exspectatam completionem votorum impetrent.
Ut in hoc sacrosanctae unitatis conamine perficiendo consudetur alacriter,
hortatores, instinctores, patroni exsistunt Ss. Cyrillus et Methodius, qui
susceptum iter quasi duo poli lumina collustrando indicant. Ii profecto, sanctae
columnae unitatis, multum orant pro universa sancta civitate, quae est Ecclesia,
et pro populis tutelae suae concreditis: Cyrillus et Methodius, duae olivae, duo candelabra, duo filii
olei qui adsistunt Dominatori universae terrae (9).
Quam opportuna, quam amans et praesentibus rerum adillnctis congruens est
precatio, quam S. Cyrillus ad magna et caelestia deposcenda genti sibi commissae
Romae moriens effudit: « Domine Deus, qui omnes angelicos ordines et incorporeas
vires creasti, caelum autem extendisti et terram firmasti ... auge Ecclesiam
tuam multitudine et omnes in unitate collige, et electos homines constitue
concordes in yera. fide tua et recta confessione, et in spira in corda eorum
verbum tui auditus ... ut attingant se ad bona opera et ad quae tibi sunt
placita » (10).
Hac sollemni occurrente fausti eventus memoria, summo religionis obseqnio
exsolvendae sunt Deo grates pro inenarrabili beneficio, quod, auspicato adventu
Ss. Cyrilli et Methodii christianae rei publicae conferebatur. Per hos enim
sive directo, sive per eorum alumnos Slavicis gentibus christiana fides et
civilis humanitatis cult us advecta sunt. Ac propterea naturae feliciter
insertae dotes, Evangelii delabente gratia, effloruerunt, quae hosce populos
decorant: vividus divinarum rerum sensus, generosa in doles, versatilis in genii
ubertas, ad politiorem humanitatem inclinatio, bonarum artium dives vena, hospitalis liberalitas, quae quidem
omnia de ipsis bene sperandi haud labiles causas suppeditant.
Pro dolor, in compluribus eorum regionibus tam celsa superna benefacta et
accept a a maioribus decora et christiani nominis nobilitas contemnuntur
misere. Utinam pigeat demum id proterere quod oportet magni pendere et diligere,
ac, moderator urn in melius mutato consilio, quod quidem fore confidimus, in
auram lenem se vertat procella. Ut gentibus vestris christianae religionis
indemnis servetur a maioribus traditus inaestimabilis pretii thesaurus, id
hortamur ut, hoc anno maiore cum certatione Deo supplicationes, postnlationes,
oblationes sanctas, lacrimas, fructum bonorum operum deferatis, habentes
mysterium fidei in conscientia pura (11). Rerum omnium et tempornm moderator et
rector, propitiatus, ut spes confovet vota, vertet adflictiones et maestitiam
in melius, et Eius auxilio et praesidio confisis solacium parabitur, quod eo
laetius evadet, quo minus in exspectatione fuerit.
Compertum Nobis est hniusmodi saecular em eventus memoriam claris quibusdam
inceptis nobilitari, ita ut perpetuitate donetur haud sine rei religiosae
ornamento et profectu. Haec ad rerum gestarum indagationes, ad doctrinae
studia Ss. Cyrillum et Methodium spectantia, ad pias peregrinationes praesertim
attinebunt.
His alias addite inceptiones, ut aemulis nisibus Apostolorum par honorabile
quodam modo ad vestrates redeat, et facem, quam attulit, vividiorem accendat et
sublime attollat. Hanc etiam ob rem cereos, quibus in festo Purificationis
Beatae Mariae Virginis rite benediximus, nonnullis templis principibus vestris
destinavimus, ad significandum Christum datum in illumination em vestrarum
gentium et communis effectorem salutis, qui vobis per duos evangelicae lucis
satores apparuit.
Quam plurimum igitur optantes, ut Ss. Cyrilli et Methodii saecularis
recolenda memoria perquam digne et fructuose concelebretur et post se vestigia
spiritualis incrementi et durabilis rei effectus linqnat, huius rei causa
praesentissima Dei auxilia invocamus, atque supernorum munerum auspicem et
pignus Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, atque clero et
christifidelibus moderationi vestrae commissis, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Maii, in festo ritus
Byzantino-slavici Ss. Cyrilli et Methodii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri
quinto.
IOANNES PP. XXIII
(1) Cfr. 2 Cor. 4, 6.
(2) Cfr. Eph. 2, 4.
(3) Cfr. Colos. 1, 13.
(4) 2 Cor. 6, 2.
(5) Iac. 2, 5.
(6) Eccli. 44. 6.
(7) Litt. Ap. ad Archiepiscopos et Episcopos tum Regni
Serborum-Croatarum-Slovenorum, tum Reipublicae Cecho-Slovachae, AAS v.
XIX (1927), p. 95.
(8) Acta V. Conv. Velehr., p. 6l.
(9) Cfr. 2 Mach. 15, 14; Apoc. 11, 4; Zach. 4, 11-14.
(10) Vita Constantini
slavica, cap. XVIII.
(11) Cfr. 1 Tim. 3, 9.
|