The Holy See
back up
Search
riga

STEMMA SUMMI PONTIFICIS IOANNIS PAPAE XXIII 

 

 

Scutum in inferiore loco rubrum, zona argentea intersectum, quod mediam prae se fert turrim et ex utraque parte argenteum lilium. In superiore loco argenteum, ostendens aligerum leonem S. Marci, nimbo caput circumdatum ac dextro anteriore pede librum sustinentem cum inscriptione: Pax tibi Marce, Evangelista meus. Imminent scuto Claves decussatae ac Tiara de more.

 

top