The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE ENCYCLICAE
PAENITENTIAM AGERE
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:

ADVENTANTE CONCILIO INVITAMENTUM
AD POENITENTIAM INCULCATUR
(1)


 

Paenitentiam agere noxarum suarum cum ex perspicua et aperta Christi institutione homini qui peccaverit initium sit, non modo veniae impetrandae, sed aeternae etiam reperiendae salutis, in promptu manifestumque est omnibus quam merito, quam opportune catholica Ecclesia, divinae quasi ministra Redemptionis, continenter docuerit, hoc non subdito fundamento, nec quemquam e filiis suis posse se in meliores dare vias, nec christianas res florentiorem habere cursum.

Hanc ob causam, qua Constitutione Apostolica Concilium Oecumenicum Vaticanum II publice indiximus, ea christifidelibus pariter suasimus, ut ad tantum eventum suos digne componerent animos, pariter eosdem monuimus, ut cum admotis Deo precibus cumque christianarum exercitatione virtutum [482] voluntariam corporis castigationem coniungere ne praetermitterent. (1)

Nunc autem, propius accedente die, quo Concilium Vaticanum II exordium sumet, videmur rem facturi cum consessus illius gravissimi et amplissimi utilitatibus consentaneam, si invitationem eam Nostram aliquanto uberius et fusius scribendo retractaverimus; quandoquidem Christus Iesus, quamvis licet Ecclesiae suae praesens adsit «omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20), illo tamen temporis spatio vel magis hominum mentibus et voluntatibus per legatos suos profecto adesse putandus est, utpote qui palam sit professus: «Qui vos audit, me audit» (Lc 10,16).

Re enim vera Concilium Oecumenicum, pro eo quod congregatio est successorum Apostolorum, quibus humanae salutis Reparator in mandatis dedit ut omnes gentes docerent, ab iisque poscerent, ut quaecumque ille praecepisset ipsae servarent (cf. Mt 28,19-20), veluti in ore atque oculis omnium confirmare videbitur hinc Dei iura in humanum genus, Christi sanguine redemptum, hinc redemptorum hominum in Deum Servatoremque suum officia.

Iamvero si sacros et Veteris et Novi Testamenti libros evolvimus, ex iis necesse est conficiamus, Deum numquam voluisse – ut imagine et translatione utamur humana – mortalibus sollemni quadam ratione manifestum fieri, antequam hos ad preces fundendas, ad paenitentiamque agendam provocavisset. Nam Moyses tabulas divinae legis se Hebraeorum populo prius traditurum negavit, quam hic idololatriae et ingrati animi scelus expiasset (cf. Ex 32,6-35; 1 Cor 10,7). Atque prophetae cohortari Israëliticam multitudinem non destiterunt, ut regnatori omnium Deo acceptas preces adhiberent, animis nempe paenitentia commotis; ne scilicet se ab eo providenti consilio seiungerent, quo Deus ipse populum a se electum esset recturus. Quibus in vaticinatorum vocibus oppido est gravis habenda loëlis illa monitio, quae, dum sacri ritus quadragesimali tempore peraguntur, iterum iterumque in nostris sonat et quodammodo vibrat auribus: «Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra et non vestimenta vestra … Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes» (Ioël 2,12-13.17).

Huius vero generis ad paenitentiam invitationes tantum abest ut, postquam Dei Filius corpoream induit naturam, conticescerent, ut tunc vel accuratiores fierent. Nam Ioannes Baptista, Christi Dei praecursor, ab his vocibus nuntiationem suam exorditur: «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum» (Mt 3,1). Idemque Iesus ita munus suum salutiferum auspicatur, ut non prius fidei capita promulget, quam iubeat animum ab iis expiare sceleris vestigiis, quibus aditus intercludatur nuntio salutis aeternae: «Exinde coepit Iesus praedicare, et dicere: Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum» (Mt, 4,17). Atque ab iis qui audiunt vehementius quam prophetae exigit, ut plane mutatis animi sensibus, iura omnia summi Dei sincera fide agnoscant; siquidem hoc iisdem asseverat: «Ecce enim regnum Dei intra vos est» (Lc 17,21). Quippe paenitentia animi viribus, ad voluptatem proclivis, dominatur, easque compescit; quemadmodum hisce docemur ipsius Christi verbis: «Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud» (Mt 11,12).

Neque a divini Magistri institutione eius desciscunt Apostoli. Etenim hinc Petrus, post Spiritum Sanctum ignitarum linguarum specie delapsum, multitudinem incitandi causa ad renascendum in Christo et ad sacrosancti Paracliti dona accipienda, hanc audientibus dicit sententiam: «Paenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine lesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti» (Act 2,38); hinc Paulus doctor gentium, non obscure Romanis denuntiàtt, regnum Dei non in arrogantia neque in vitiorum illecebris esse positum, sed in dominatrice animi iustitia et mentis tranquillitate: ut haec eius confirmatio habet: «Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto» (Rm 14,17-18).

Verum is plane se ipsum frustretur, qui sentiat iis dumtaxat paenitentia opus esse, qui primum cupiant regni Dei esse compotes et participes; cum contra necesse sit, quicumque Christo nomen dederint, sibimetipsis quibusdam quasi frenis moderentur; vel ut animi sui propellant hostes, vel ut innocentiam sibi cum lustralibus Baptismi aquis redditam corrumpi ne sinant, vel ut Dei gratiam, admissorum malignitate amissam, recuperent. Si enim res habet ut, qui per sacram lustrationem Ecclesiae sanctae aggregetur, illa pariter ornetur pulchritudine, quam Christus Sponsae suae dilectissimae induit, secundum haec verba: «Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata» (Eph 5,26-27); sic item placeat oportet, iis, qui candidam vestem, in sacro Baptismo acceptam, maculis asperserint, dignas esse a Deo pertimescendas poenas, nisi in paenitentiae Sacramento Agni Sanguine abluti (cf. Ap 7,14), pristinum receperint animi splendorem, seque ipsos in christianarum virtutum curriculo exercuerint. Quam ob rem ad hos etiam dura huiusmodi monitio Pauli Apostoli pertinet: «Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? … Horrendum est incidere in manus Dei viventis» (Hb 10,28-30).

Nemo profecto dubitat, Venerabiles Fratres, quin Ecclesia, divini Redemptoris Sponsa carissima, se sanctam et immaculatam semper servaverit, sive fidem is attendat, qua illustratur, sive Sacramenta, quibus alitur atque perficitur, sive praecepta et leges, quibus regitur universa, sive denique ex eius allectis plures, qui, virtutibus fortium et constantium more virorum agitatis, eandem gloria affecerunt perpetua.

Attamen ex Ecclesiae filiis non desunt, qui obliti ad quanta fuerint vocati et electi, a Deo inditam sibimet pulchritudinem corrumpant, neque adeo Christi Iesu imaginem in se referant. Atqui Nos, qui patris gerimus animum, hos neque reprehensionibus neque minis compellamus, sed huiusmodi hortationibus a Concilio Tridentino profectis, quibus tam recte catholica disciplina redditur. «Per baptismum enim Christum induentes (Gal 3,27) nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes: ad quam tamen novitatem et integritatem per sacramentum paenitentiae, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente iustitia, pervenire nequaquam possumus, ut merito paenitentia ‹laboriosus quidam baptismus› a sanctis Patribus dictus fuerit». (3)

Quod igitur christianorum memoriae etiam atque etiam inculcatur invitamentum ad paenitentiam, animorum expiationis et perfectionis adiutricem, idem a divino Redemptore manare ipsi existiment necesse est, nobisque ab Ecclesia sive sacrorum rituum formulis, sive sanctorum Patrum institutis, sive demum Conciliorum praeceptionibus traditum atque propagatum. Ita enim sacro quadragesimae tempore catholica Ecclesia iamdiu summo Dei numini supplicat; modo his usurpatis verbis: «ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se carnis maceratione castigat»; (4) modo his: «ut terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus». (5)

Nihil propterea mirum si, Decessoribus Nostris, Concilia Oecumenica cogere parantibus, curae fuit christifideles ad salutarem paenitentiam agendam inflammare. E quibus, ut ceteros praetereamus, commemorare iuvat tum Innocentium III, qui, Concilio Lateranensi IV appropinquante, hisce Ecclesiae filios appellavit verbis: «Orationi vero ieiunium et eleemosyna coniungantur, ut his quasi alis facilius et celerius ipsa volet ad piissimas aures Dei, qui nos clementer exaudiat in tempore opportuno»; (6) tum Gregorium X, qui Epistula data «omnibus praelatis et capellanis suis» praecepit, ut, antequam Concilium Oecumenicum Lugdunense II initium caperet, tres dies indictivum ieiunium servarent; (7) tum denique Pium IX, qui universos Ecclesiae filios incitavit, ut animis quavis admissorum labe et piaculo exsolutis, dignam laetamque in proximo Concilio Vaticano praeparationem adhiberent: «Quoniam compertum est gratiores Deo esse hominum preces, si mundo corde, hoc est animis ab omni scelere integris, ad ipsum accedant». (8)

Itaque, horum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, Nosmetipsi vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut catholici homines, tam e cleri quam e laicorum ordine, piis precibus, rectis operibus christianaeque paenitentiae exercitatione se ad grande proximi Concilii eventum accingant. Cum autem publice communiterque admotae Deo supplicationes efficacius valeant ad divina praesidia impetrandam, secundum illam Redemptoris nostri sententiam: « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18,20), res nimirum postulat, ut hac etiam nostra aetate Ecclesiae filii, non secus atque primaevae Ecclesiae temporibus, «cor unum et anima una» (Act 4,32) fiant, idque precando paenitendoque a Deo flagitent, ut praestantissimus ille conventus eos edat salutares fructus, quos animis praecipimus omnes: ut scilicet catholica fides, caritas integrique mores adeo revirescant ac tale capiant incrementum, ut iis etiam, qui ex Apostolica hac Sede seiuncti sint, exinde addantur stimuli ad unitatem sincere actuoseque quaerendam atque ad unum ovile sub uno Pastore (cf. Io 10,16) ingrediendum.

Ad quod quidem congruentius a Deo implorandum, vos, Venerabiles Fratres, hortamur, ut in singulis dioecesis vestrae paroeciis, proxime appetente Concilii Oecumenici celebratione, sollemnes habeantur novendiales supplicationes ad Spiritum Sanctum, quibus ubera caelestia lumina supernaque praesidia Patribus Concilio affuturis exposcantur. Quam ad rem, ut aliquid de sacrosancto Ecclesiae thesauro impertiamus, iis omnibus qui novendialibus hisce supplicationibus intererunt, plenam admissorum veniam concedimus, suetis condicionibus lucrandam.

Tum etiam peropportune in omnibus dioecesibus publica indicetur supplicatio, expiationis causa; qua quidem, cum peculiaribus sacris concionibus rite coniuncta, christianus populus salubriter excitetur ad misericordiae paenitentiaeque opera crebrius ponenda, atque a propitio, Omnipotenti Deo impetrandam illam christianae vitae renovationem, quae in praecipuis celebrandi Concilii propositis ponenda est. Siquidem, ut apte animadvertebat Decessor Noster imm. mem. Pius XI: «Precatio et paenitentia duo sunt validi spiritus, nobis hac aetate a Deo dati, ut miseram humanitatem huc illuc sine duce errantem, ad ipsum reducamus; qui causam primam praecipuamque omnis perturbationis – rebellionis scilicet hominis in Deum – dissipent atque expient». (9)

In primis autem animi paenitentia est opus, hoc est admissorum detestatione atque expiatione, quam ii praesertim praestant qui rite pieque animum sacra Confessione perpurgant, Eucharistico sacrificio intersunt, et sancta de altari libant. Ad cuius generis paenitentiam scilicet fideles praesertim instimulandi sunt, quo tempore novendiales supplicationes ad Spiritum Sanctum habebuntur. Siquidem paenitentiae opera, quae extrinsecus peraguntur, nihil sane profutura sunt, nisi cum animi innocentia ac sincera peccatorum detestatione copulentur. Haec enim vis severae illi Christi Domini sententiae subicienda est: «Si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis» (Lc 13,5).

Praeterea ad paenitentiam quoque externam incitandi christifideles sunt, sive ut corpus sub rectum rationis et fidei imperium subiungant, sive ut suas et aliorum noxas expient. Nam S. Paulus ipse, qui ad tertium caelum raptus fuerat et sanctitudinis fastigium tenuerat, de se asseverare non dubitat: «Castigo corpus meum et in servitutem redigo» (1 Cor 9,27); et alias prae se fert: «Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis» (Gal 5,24). Atque S. Augustinus huiusmodi instat monitis: «Non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de his quae facta sunt satisfiat Deo per paenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis». (10)

Ad haec autem externae paenitentiae opera illud potissimum pertinet, ut patienti fidentique animo feramus multas variasque aerumnas atque acerbitates, quibus in hac vita premimur, itemque quidquid molesti et incommodi nobis occurrit, sive ex sedula munerum nostrorum perfunctione, sive ex cotidiano labore; sive denique ex christianae virtutis exercitatione. Quod quidem paenitentiae genus necessario ferendum non solum peccata delet, Deum nobis propitiat, eiusque conciliat caelestem opem celebrando Concilio Oecumenico, verum etiam ef ficit ut acerbitates mortalis huius vitae allevet et propemodum suaves reddat, cum nobis praemia portendat aeterna. Nam «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis» (Rm 8,18).

Sed praeter huius vitae incommoda atque dolores, christiano spiritu tolerata, quae vitari non possunt, oportet christifideles Deo offerant cruciatus quoque ultro libenterque susceptos, Redemptoris nostri vestigia secuti, qui, secundum Apostolorum principis verba, «semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu» (1 Pt 3,18). Convenit enim, ut: «Christo … passo in carne, et nos eadem cogitatione armemur» (cf. 1 Pt 4,1). Qua in re par est eos exemplum et incitamentum petere a viris etiam in Ecclesia sanctitudine excellentibus, quorum afflictationes corpori ut plurimum innocentissimo adhibitae, plane nos admiratione afficiunt et quasi metu percellunt. In quos sanctitatis heroes oculos conicientes, quidni nonnullas ipsi, Dei gratia, poenas atque incommoditates sponte subeant, qui fortasse gravi conscientiae pondere obruantur? Quis namque ignorat hoc genus paenitentiae eo vel magis acceptum Deo obvenire, quod non ex nativis corporis vel animi infirmitatibus, sed ex libero generosoque voluntatis proposito proficiscatur, ac veluti sacrificium súavissimum ipsi offeratur?

Est denique omnibus compertum, Oecumenicum Concilium eo spectare, ut per nos maiora usque incrementa capiat divinum Redemptionis opus, quod Christus Dominus, «oblatus … quia ipse voluit» (Is 53, 7), perfecit, tum caelestem suam doctrinam hominibus revelando, tum maxime pro eorum salute sanguinem pretiosissimum profundendo. Cum ergo nostrum unusquisque possit cum Paulo Apostolo dicere: «Gaudeo in passionibus … et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia» (Col 1,24); alacri idcirco prolixoque animo oblatam nanciscamur opportunitatem Deo dicandi aerumnas et dolores nostros «in aedificationem corporis Christi» (Eph 4,12), quod est Ecclesia. Nihil enim optatius, nihil magis decorum nobis contingere potest, quam ut auxiliatricem feramus operam sempiternae quaerendae horninum saluti, qui saepe saepius a recto veritatis virtutisque tramite transversi aguntur.

Multi pro dolor, potius quam continentiam et, ut vocant, «sui ipsius abnegationem» servent, quam Christus lesus his vocibus inculcat: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie, et sequatur me» (Lc 9,23), terrenas voluptates intemperanter appetunt, et praestantiores animi sui vires deturpant atque debilitant. Pernecesse igitur est christiani homines indignae huic ducendae vitae rationi, qua turbidi animorum motus saepe concitantur atque in tam gravia aeternae salutis discrimina adducuntur, ea animi fortitudine repugnent, qua Martyres ceterique sanctitudinis heroes omni tempore catholicam Ecclesiam illustrarunt. Quod si fecerint, pro sua cuiusque vitae condicione, sociam suam conferre operam poterunt ad prosperum felicemque exitum Concilii Oecumenici Vaticani II, cuius est christianorum mores ad novum vocare splendorem.

His hactenus scriptis, plane confidimus, Venerabiles Fratres, non modo paternis hortamentis Nostris vosmet magno animo esse responsuros, sed, vestra opera, omnes etiam filios Nostros, quos ubique terrarum habemus sive e sacro ordine, sive e laicorum numero. Hoc enim efficere – quod in communibus omnium est optatis – ut habendum Concilium Oecumenicum maxima afferat christianae rei incrementa; ut in eodem coetu celeberrimo vel altius illud vibret «verbum regni», de quo in parabola seminatoris mentio inicitur (cf. Mt 13,19); ut idem eventum plurimum conducat ad «regnum Dei» et latius amplificandum et confirmandum praeclarius, hoc, inquimus, magnam partem in eorum inclinatione animi constat, quos Concilium conabitur tum ad veritatem, tum ad virtutem, tum ad publicum privatumque Dei cultum, tum ad vitae disciplinam, tum denique ad studium proferendi Ecclesiae fines incendere.

Agite porro, Venerabiles Fratres, omnes aditus explorate, qui reliqui dentur, et quantum in vobis auctoritatis opisque est sine cunctatione conferte, ut christifideles, quos pascitis, animos et paenitentiae meritis abluant, et pietatis ardore inflamment; ne «bonum semen», quod longe lateque per eos dies spargetur, non modo non exstinguant, sed etiam prompto constantique animo accipiant; ita videlicet ut ex cogendo consessu illo multa ac firma iidem ducant salutis aeternae praesidia.

Postremo in tempus, quo proxime Concilium celebrabitur, posse haec verba quadrare opinamur: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis» (2 Cor 6,2). Sed Dei providentia id fert, ut quae ipse hominibus decreverit dispertire superna munera, haec pro eorum voluntate et affectione dispertiat. Qui igitur morigeri Nobis esse volunt, qui iamdiu conamur christianorum animos ad eventum hoc erigere, omnino oportet iidem extremae invitationi huic Nostrae obtemperent.

Quapropter Nobis ac vobis, Venerabiles Fratres, praeeuntibus, christifideles universi – in primis autem sacerdotes, viri virginesque Deo devotae, pueri, aegroti, afflicti – se adiungant precantes et paenitentiam agentes; ut a Deo Ecclesiae suae eam luminum et adiumentorum copiam impetrent, qua per eos dies egebit potissimum. Quomodo namque caeleste Numen non moveatur ad donorum largifatem, a filiis suis tot donis acceptis, quae incensam spirant pietatem, murramque aeque redolent?

Huc accedit quod christianorum multitudo, quae ubique gentium hortationi huic Nostrae obsecuta et precationibus et voluntariae sui ipsius refrenationi diligentiorem dabit operam, mirandum iucundumque simul edet religiosae pietatis spectaculum, qua Ecclesiae filii omnino imbuantur oportet. Quo utinam exemplo eorum tangatur animus, qui terrenis negotiis nimio plus distenti, sua erga Deum officia neglegere coeperunt!

Quae omnia si, ut exoptamus, facta erunt, vosque a vestris dioecesibus Romam ad Concilium veneritis eiusmodi onusti supernarum divitiarum pondere, sperare licebit fore ut nova eaque pulchrior catholico nomini oriatur aetas.

In quam spem dum ingredimur, caelestium bonorum auspicem, paternaeque Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles Fratres, cunctoque clero ac populo, vestrae fidei vigilantiaeque commisso, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die 1 Iulii, in festo Pretiosissimi Sanguinis D.N.I.C., anno 1962, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII

 


(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Paenitentiam agere quibus, adventante Concilio Oecumenico Vaticano II, invitamentum ad paenitentiam inculcatur, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 1 iulii 1962: AAS 54(1962), pp. 481-491. – Versione italiana: L’Osservatore romano, 6 luglio 1962.
Pressante invito al mondo cattolico con esortazione a più intensa preghiera e a penitenza propiziatrice di grazie sul concilio imminente. Richiami alla penitenza nell’Antico Testamento e nell’insegnamento di Gesù e degli apostoli. Il pensiero e la prassi della chiesa come pure l’esempio dei precedenti concili. Opportuni suggerimenti in preparazione prossima al concilio ecumenico Vaticano II: necessità della penitenza interna ed esterna; cooperare alla divina redenzione; inviti conclusivi.

(2) Cf. Const. apost. Humanae salutis: AAS 54(1962), p. 12; EE 7/1280.

(3) Conc. Trid., sess. 14, Doctrina de Sacramento Paenitentiae, cap. 2: COD 704; cf. S. GREGORIUS NAZ., Oratio 39 in sancta lumina, n. 17: PG 36, 355-356; S. IOANNES DAM. , De fide orthod. , 4, 9: PG 94, 11.24.

(4) Oratio Fer. III post Dom. I Quadr.

(5) Oratio Fer. IV post Dom. IV Quadr.

(6) Epist. ad Concil. Later. IV spectantes, Epist. 28 ad fideles per Moguntinas provincias constitutos: MANSI, Sacrorum Conciliorum … amplissima Collectio, Paris et Leipzig 1903, vol. 22, col. 959.

(7) Cf. MANSI, op. mem. , vol. 24, col. 62.

(8) Cf. Act. et Decr. Sacr. Concil. recent.: Coll. Lac. , t. VII, col. 10, Friburgi Br. 1890.

(9) Litt. enc. Caritate Christi compulsi: AAS 24(1932), p. 191; EE 5/910.

(10) Serm. 351, 5, 12: PL 39, 1549.

 

 

© Copyright 1962 - Libreria Editrice Vaticana


top