The Holy See
back up
Search
riga

 LITTERAE ENCYCLICAE
SACERDOTII NOSTRI PRIMORDIA
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
PRIMO EXEUNTE SAECULO
AB OBITU S. IOANNIS M.B. VIANNEY
(1)

 

Sacerdotii nostri primordia uberibus suavibusque cumulata solaciis, eventum, quo penitus vehementerque commoti sumus, Nobis in memoriam reducunt: sacra scilicet sollemnia die 8 Ianuarii anno 1905 in Petrianae Basilicae maiestate habita, cum Ioannes Maria Baptista Vianney, humillimus Galliae sacerdos, Caelitum Beatorum fastis adscriptus est. Paucis videlicet ante mensibus Nosmet ipsi sacerdotii dignitatem assecuti, in admirationem idcirco rapti sumus, quod praeclarum illud sacerdotalium virtutum exemplar Decessor Noster fel. rec. S. Pius X, olim oppiduli Saltiani curio, tunc tantopere laetabatur universis animorum moderatoribus ad imitandum proponere. Haec autem post tam diuturni temporis spatium animo repetentes, Redemptori Nostro immortales adhuc grates agimus hoc de insigni beneficio, quo, utpote efficaci supernoque virtutis incitamento compulsi, sacra munera auspicati sumus.

Meminisse quoque iuvat, eo ipso die, quo huic Caeliti Beatorum honores tributi sunt, nuntium ad Nos pervenisse, episcopalem dignitatem clarissimo illi Praesuli Iacobo M. Radini Tedeschi collatam esse, qui paucis subinde interiectis diebus Nos, ut ipsi operam praestaremus, accivit; eumque magistrum ac parentem amantissimum experti sumus. Ac praeterea una cum ipso, sub eiusdem anni 1905 exordiis, primum pie peregrinati sumus ad pagum, qui vulgo Ars appellatur, quique, ob Curionis huius sanctitudinem, tam praeclaram nominis famam adeptus est.

Itidem non sine peculiari Dei Providentis consilio contigisse arbitramur, ut quo anno 1925 episcopali munere aucti sumus, Summus Pontifex fel. rec. Pius XI, mense Maio exeunte, humili Curioni Arsiensi honores Sanctorum Caelitum decerneret. Cui quidem Summo Pontifici, in homilia tunc habita, pergratum fuit ante omnium oculos ponere «exilem Ioannis Baptistae Vianney corporis figuram, cervicem nivea promissi capilli quasi corona nitentem, et gracilem vultum ieiuniisque confectum, ex quo humillimi suavissimique animi innocentia adeo et sanctitas perlucebat, ut, primo adspectu, multitudines hominum ad salutares cogitationes revocarentur». (2) Paulo post idem Decessor Noster, anno vertente quinquagesimo a suscepto sacerdotio, S. Ioannem Mariam Vianney, cuius patrocinio iam pridem S. Pio X animorum curatores Galliae concreditos voluerat, «ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum promovendum», (3) caelestem eorum omnium Patronum constituit ac declaravit.

Haec Decessorum Nostrorum acta, Venerabiles Fratres, quae eventuum memoriam coniunctam habent ad recolendum gratissimam, opportunum duximus per Encyclicas has Litteras mente repetere, cum proxime saeculum exeat, ex quo sanctus hic vir, sacri ministerii laboribus per quadraginta annos actuosissime exanclatis plane fractus, ac sanctimoniae fama ubique praeclarus, die IV Augusti, anno 1859 ad superos pientissime evolavit.

Benignissimo igitur Deo grates persolvimus, quod non modo hic Caeles sanctimoniae suae fulgore iam geminis in magni momenti rerum adiunctis praeluxit sacerdotali vitae Nostrae, verum etiam quod primis hisce Pontificatus temporibus opportunitas Nobis oblata est, tam inclitum animorum pastorem, saeculari hac data faustitate, sollemniter commemorandi. Vobis autem, Venerabiles Fratres, facile perspectum erit, Nos curas cogitationesque Nostras per has Litteras ad sacri Ordinis viros, filios Nobis sane carissimos, potissimum convertere; quos quidem enixe adhortamur omnes – eos imprimis qui pastorali ministerio dant operam – ut intento animo considerent mirifica sancti huius viri exempla, qui olim eiusdem sacerdotalis muneris particeps, nunc est caelestis ipsorum Patronus constitutus.

Plura quidem a Summis Pontificibus doctrinae monumenta edita sunt, quibus sacrorum administris sacerdotalium munerum granditas declaratur, ad eaque rite obeunda via sternitur ac munitur. E quibus, ut recentiora, quae ceteris gravitate praestant, memoremus, vobis peculiari modo commendare cupimus sive S. Pii X fel. rec. Apostolicam Adhortationem, cui index Haerent animo, (4) quae Nos a sacerdotio recentes ad flagrantioris pietatis studium exacuit, sive admirandas prorsus Encyclicas Litteras, a Decessore Nostro fel. rec. Pio XI promulgatas, quae a verbis incipiunt Ad catholici sacerdotii, (5) sive denique, ad proximum Decessorem Nostrum quod attinet, Apostolicam Adhortationem, quae Menti nostrae (6) inscribitur, necnon trinas eas allocutiones, quibus ipse, cum S. Pio X Sanctorum Caelitum honores decrevit, egregie omnino sacri Ordinis partes ac lineamenta descripsit. (7) Quae documenta Venerabiles Fratres, vobis procul dubio omnia comperta sunt. Sinite tamen ut ex sermone, post proximi Decessoris Nostri mortem vulgato, excerpta verba referamus, utpote quae magni illius Pontificis sollemne ac supremum exstent ad sacerdotalem sanctimoniam hortamentum: «Sacri Ordinis charactere Deus sancitum voluit aeternum illud amoris foedus, quo praeter ceteros diligit sacerdotes suos; qui proinde tenentur praecipuam hanc Dei caritatem sanctitudine vitae rependere … Clericus igitur vir delectus e populo habendus est, singulari omnino modo supernis muneribus cumulatus, divinae particeps potestatis, et, ut paucis dicamus, alter Christus … Ipsi iam non sibi vivendum est; eodemque modo eum non familiares suos, non amicos, non terrenam patriam solummodo sibi quaerere fas est … Caritate erga omnes prorsus flagret oportet. Quin etiam cogitata ipsa, voluntas, animi sensus iam non ad eum pertinent, sed ad lesum Christum, qui ipsius vita est». (8)

Ad haec ipsa sacerdotalis vitae fastigia S. Ioannes Maria Vianney nos omnes profecto allicit vehementerque compellit. Ut igitur in id ipsum nostrae aetatis sacerdotes potissimum contendant, Nobis pergratum est adhortationes addere Nostras. Eorum curas sollicitudinesque probe novimus, novimus quibus difficultatibus hodie apostolica eorum actio praepediatur. Quodsi conquerimur, fluctibus huius saeculi quorundam iactari animos ac lassitudine torpescere, attamen Nobis etiam experiundo cognita sunt aliorum longe plurium et fides inter ardua firma, et studiosa animi inflammatio, qua haud pauci ad optima quaeque generose contendunt. lamvero ad utrosque, cum sacerdotio initiati sunt, Christus Dominus haec verba suavitatis plena convertit: «lam non dicam vos servos sed amicos». (9)  Utinam Encyclicae hae Nostrae Litterae ad divinam hanc amicitiam alendam adaugendamque opem afferant clero universo, quippe cum hoc praesertim capite gaudium et fructus omnis sacerdotalis muneris contineantur.

Nobis consilium non est, Venerabiles Fratres, singulas, quae ad hodiernam sacerdotalem vitam spectent, quaestiones attingere; immo, S. Pii X vestigiis presse insistentes, «nihil plane inauditum vobis aut cuipiam novum dicemus, sed quae certe commeminisse omnes oportet». (10) Nam huius Caelitis animi lineamenta, si modo debita in sua luce ponantur, id profecto habent, ut per pronum nos iter adducant ad ea consideranda, quae omni aetate vigere necesse est, in praesens autem tantum habent momenti, ut ad ea peculiari ratione suadenda, hac data saeculari commemoratione, obstringi Nos Apostolico munere videamur.

Catholica Ecclesia, quae ad Sanctorum Caelitum honores hunc sacri Ordinis virum evexit «pastorali studio et iugi orationis ac paenitentiae ardore mirabilem», (11) post exactum saeculum ab ipsius obitu materno affecta gaudio eum universo clero ad imitandum proponit, utpote qui sive sacerdotalis asceseos, sive pietatis praesertim Eucharisticae, sive denique pastoralis alacritatis exemplar refulgeat praestantissimum.

I

Iamvero, de S. Ioanne Maria Vianney sermo institui nequit, quin sponte menti obversetur sacerdotis imago, qui singularem in modum voluntaria corporis afflictatione praestans ac Dei amore proximorumque procuranda salute unice ductus, alimentis somnoque fere omnino abstinebat, asperrimis paenitentiae actibus vacabat ac praesertim semet ipsum strenua animi fortitudine abnegabat. Quod quidem vivendi genus non omnes, pro certo, christifideles amplecti tenentur; nihilominus divino consilio provisum est, ut nullo non tempore in Ecclesia tales habeantur animorum pastores, qui Spiritus Sancti afflatui obsecuti, hoc non dubitent iter aggredi, quandoquidem eiusmodi praesertim agendi ratione homines non pauci ab errorum vitiorumque illecebris ad rectum tramitem et ad frugem bonam facilius revertuntur. Admirabile autem devovendi se studium, quo S. Ioannes Vianney «acerbus sibi, lenis in alios» (12) tantopere praestitit, opportune luculenterque admodum in memoriam reducit praecipuas partes, quas sacerdotes, ad vitae perfectionem sibi propriam quod attinet, paenitentiae virtuti tribuant oportet. Decessor Noster fel. rec. Pius XII, ut doctrinam hanc satius illustraret et a quorumdam non rectis dubitationibus vindicaret, negavit quidem «clericalem statum – utpote talem et prout ex divino iure procedit – ob naturam suam, vel saltem ob eiusdem naturae postulatum quoddam, exposcere ut ab eisdem sodalibus evangelica consilia serventur»; (13) ac iure merito rem hisce conclusit verbis: «Clericus igitur non vi divini iuris evangelicis consiliis paupertatis, castitatis, oboedientiae devincitur». (14) Attamen germanam eiusdem Summi Pontificis mentem, de cleri sanctimonia tantopere solliciti, procul dubio detorquet ac perpetuo de hac re Ecclesiae magisterio contradicit, qui exinde inferre audeat, clericos minus quam religiosos sodales officio adstringi ad evangelicam vitae perfectionem contendendi. Res enim prorsus aliter se habet; siquidem ad sacerdotalium munerum debitam perfunctionem «requiritur maior sanctitas interior, quam requirat etiam religionis status». (15) Quodsi ecclesiasticis viris, ut reapse hanc morum sanctitudinem adipisci valeant, non vi clericalis ipsius status consilia evangelica praecipiuntur, eis nihilominus, quemadmodum christifidelibus universis, eadem consilia patent veluti tutissimum iter ad optatam christianae perfectionis metam contingendam. Ceterum, quod Nobis magno solacio est, quam multi hodie sacerdotes, generosa virtute praediti, se id ipsum sentire ostendunt, qui, etsi dioecesano clero adscripti, a piis consociationibus auctoritate Ecclesiae probatis opem et auxilium postulant, ut perfectionis viam facilius atque expeditius ingredi queant!

Plane autem sibi persuasi, «eximiam sacerdotii dignitatem in imitatione Christi totam consistere», (16) ecclesiastici viri quam maxime pronas aures praebere debent his Divini Magistri monitis: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt 16,24). Memoriae traditum est, «sanctum Arsiensem Parochum hanc dominicam sententiam saepe attento animo perpendisse, eamque statuisse in suos mores referre». (17) Quae suscepit alacer, opitulante divina gratia, virtute summa operi instans perfecit; suoque exemplo per varia virtutis officia sacerdotalis asceseos tutum adhuc commonstrat terendum iter, in quo claro micant fulgore eius paupertas, castitas, oboedientia.

Paupertatis imprimis testimonium habete. Qua virtute humilis Arsiensis Curio aemulo studio Asisinatem Patriarcham imitatus est, cuius disciplinam in Tertianorum Franciscalium Ordinem ascitus fideliter servavit. (18) Dives in alios, sibi autem pauperrimus, vitam transegit ab huius mundi fluxis periturisque bonis prorsus abstractus, eiusque animus impedimentis hisce liber atque expeditus, latissime pater potuit miseris omne genus, qui undique ad eum solacium impetraturi turmatim confluebant. «Secretum meum - aiebat - captu facillimum est. Paucis enim his concluditur verbis: omnia donare, sibi autem nihil retinere». (19) Quae externorum bonorum abstinentia effecit ut pauperibus, praesertim paroeciae suae, sedulas exquisitasque curas adhiberet. Humanissime erga eos se gerebat eosque complectebatur «sincera caritate, benignitate summa, immo cum reverentia». (20) Commonebat numquam egenos spernendos esse, quandoquidem eorum contemptus in Deum ipsum recidit. Cum autem mendici ad ipsius pulsabant fores, eos amanter excipiebat, vehementerque gaudebat se ita illos alloqui posse: «Ipse quoque in egestate vivo; ego de vobis unus sum». (21) Atque sub vitae exitum ipsi iucundum fuit effata eiusmodi iterare: «lam laetus profecturus sum; nihil amplius possideo; atque adeo, cum benignissimo Deo me advocare placuerit, promptus ac paratus abibo». (22) Exinde iam vobis, Venerabiles Fratres, perspectum est, quo animo adhortemur omnes, quotquot habemus sacerdotii participes dilectissimos filios, ut haec paupertatis caritatisque exempla secum mente revolvant. «Quotidianis experimentis - haec scribendo, Pius XI ad S. Ioannem M. Vianney nominatim spectabat - cognitum est tenuioris vitae sacerdotes, qui ex evangelica doctrina suis reipsa utilitatibus nullo modo inserviant, mirifica semper conferre in christianam plebem beneficia». (23) Idemque Summus Pontifex, cum de hodierna humanae societatis condicione ageret, sacerdotibus quoque, non minus quam ceteris, haec monita gravitatis plena adhibebat: «Cum homines cernere est omnia pecunia vendere, omnia pretio mercari, per vitiorum illecebras gradiantur illi nimio sui ipsius studio expertes; atque indignam quaestuum cupiditatem sancte respuentes, non rei nummariae sed animarum emolumenta quaerant, non suam ipsorum sed Dei gloriam affectent atque expetant». (24)

Haec verba cuique sacerdoti alte insideant animo pernecesse est. Quodsi bona quaedam legitime sibi parta quis possideat, caveat ne eisdem cupide haereat. Meminerit potius se, ad normas Codicis luris Canonici de beneficiis ecclesiasticis latas, gravi officio teneri «impendendi superfluos [fructus] pro pauperibus aut piis causis». (25) Nemo unus patiatur, quod Deus avertat, in se cadere posse severam illam sententiam, qua olim Arsiensis Parochus oves suas reprehendebat: «Quam multi reconditam asservant pecuniam suam, cum tot egeni fame pereant». (26) Nobis profecto cognitum est hisce temporibus sacerdotes complures in egestate reapse vitam degere. Qui quidem, cum considerent ex suis uni Caelitum honores esse delatos, qui rebus omnibus voluntarie abdicatis, nihil optabat magis, quam seipsum cernere in paroecia sua omnium pauperrimum, (27) habent profecto unde ad devovendi se studium, in evangelica paupertate impense excolenda, salutare capiant incitamentum. Ac si quid solacii paterna sollicitudo Nostra afferre valeat, sciant Nos vehementer gaudere, quod ipsi, nullo utilitatis suae studio permoti, Christo et Ecclesiae generose deserviant.

Cum autem hanc excelsam paupertatis virtutem tantopere commendemus atque extollamus, ne quis putet eam a Nobis non dignam rerum omnium inopiam probari, in qua sive in urbibus sive in remotis pagis Domini administri interdum versari coguntur. Quam ad rem S. Beda Venerabilis, dum dominica explanat verba de terrenarum rerum abstinentia, opportuna habita commentatione, hisce verbis a quavis praecavet inepta huius loci interpretatione: «Non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis scilicet, vel pauperum usibus suggerendae: cum et ipse Dominus … ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur …: sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem iustitia deseratur». (28) Ceterum dignus est operarius mercede sua (cf. Lc 10, 7), ac Nos, eadem proximi Decessoris Nostri sollicitudine permoti, christifideles instanter rogamus, ut alacres suorum Pastorum monitis obsequantur, qui laudabiliter adnituntur, ut suis ipsorum sacri ministerii adiutoribus cotidiano victui necessaria ne desint. (29)

Ioannes M. Vianney, sicut externarum rerum abstinentia, ita etiam voluntaria corporis castigatione in exemplum praefulsit. «Una tantummodo ratione – ipse aiebat – aliquis, uti oportet, se Deo devovere potest per sui ipsius abnegationem et paenitentiae exercitationem: scilicet se eidem devovendo totum». (30) Id sanctus Arsiensis Curio quovis vitae suae tempore, ad castitatem quod attinet, strenue ad effectum deduxit.

Praeclara haec castimoniae exempla peculiari modo ad nostri temporis sacerdotes pertinere videntur, quippe quos – ut, pro dolor, in compluribus regionibus contingit – ex concredito sibi munere in media hominum societate degere necesse sit, quae nimia morum licentia, nimio pravae voluptatis inficitur afflatu. Iis profecto quam saepissime quadrat haec S. Thomae Aquinatis sententia: «Difficilius est bene conversari cum cura animarum, propter exteriora pericula». (31) Accedit quod saepe se a ceterorum consortio segreges persentiant, atque a christifidelibus ipsis, quorum procurandae saluti se dedunt, parum intelleguntur, ac parum suis in inceptis foventur et sustinentur. Hos omnes, eos potissimum qui magis solitudine laborant atque in gravioribus virtutis huius versantur periculis, per has Litteras iterum iterumque adhortari percupimus, Venerabiles Fratres, ut castimoniae sanctae splendorem tota ipsorum vita quodammodo reverberet; quae quidem virtus a S. Pio X «nostri Ordinis lectissimum ornamentum» (32) iure merito nuncupata est. Quod autem ad vos attinet, Venerabiles Fratres, pro viribus contendite atque nullis parcite laboribus, ut concreditus vobis clerus talibus vitae sacrique laboris condicionibus uti queat, quae ipsorum alacri navitati summopere faveant. Scilicet omni ope ac studio efficiendum est, ut nimis solitariae vitae pericula removeantur, ut quidquid inconsiderate vel inconsulte agitur opportunis admonitionibus prohibeatur, ut denique cum desidiae illecebrae, tum immodica externae actionis discrimina compescantur. Quam ad rem prorsus expedit sapientiae plena praecepta in memoriam revocare a proximo Decessore Nostro impertita per Encyclicas Litteras, quae a verbis Sacra Virginitas (33) incipiunt.

Perhibent Arsiensis Parochi vultum angelica radiasse castitate. (34) Ac revera qui etiam nunc in eum mentem animumque convertit, non modo strenua animi fortitudine percellitur, qua hic Christi athleta corpus suum in servitutem redigebat (cf. 1 Cor 9,27), verum etiam efficacissima illa suadendi vi, qua ipse pias peregrinantium multitudines ad se affluentes ad sua sectanda vestigia superna quadam suavitate alliciebat. Siquidem ex diuturno Paenitentiae Sacramenti usu plane didicerat nefasta impurae libidinis detrimenta. Hac de causa ex eius pectore hi gemitus erumpebant: «Nisi animi innocentissimi habeantur, qui Deum admissis nostris offensum placent, quot et quam acerbas poenas nos luere debeamus!». Ut erat autem hac in re apprime versatus, hoc consilio audientibus animum addebat: «Paenitentiae opera talibus affluunt deliciis talibusque suavitatibus, ut degustata semel numquam ex animo excidant ... Hanc arripientibus viam primi gradus tantummodo laboriosi sunt». (35)

Haec asceticae vitae ratio, qua castimonia sacerdotalis servanda est, efficit ut sacerdotis animus, nedum sterilibus suae ipsius utilitatis limitibus contineatur, magis praesto sit ac latius pateat ad fratrum necessitates allevandas. Quam ad rem S. Ioannes Maria Vianney egregie animadvertit: «Animus virtute castitatis exornatus ceteros non amare non potest; ipsum enim amoris fontem et originem, hoc est Deum, repperit».

Quot quantaque in humanam societatem beneficia conferunt homines eiusmodi, qui a saeculi sollicitudinibus liberi divinoque ministerio omnino mancipati in fratrum utilitatem vitam, cogitationes, vires suas impendunt! Quantopere Ecclesiae prosunt sacerdotes apprime solliciti de castimonia integerrime servanda, quam quidem, una cum Decessore Nostro fel. rec. Pio XI, praestantissimum catholici sacerdotii decus reputamus et «quae videtur Nobis Sacratissimi Iesu Cordis consiliis ac votis, ad sacerdotum animos quod attinet, dignius aptiusque respondere». (36) Nonne ad eiusdem divinae caritatis consilia mens Ioannis Mariae Vianney pervolabat, cum elatam hanc sententiam scribebat: «Sacerdotium est amor Sacratissimi Cordis Iesu». (37)

Ad oboedientiae autem virtutem quod attinet, qua sanctus hic vir pariter enituit, innumera exstant testimonia. Vere asseverari potest fidelitatem erga Ecclesiae moderatores, quam in ipsa sacerdotii susceptione professus erat, perpetuoque servavit incolumem, eum ad quandam non intermissam voluntatis immolationem per quadraginta annorum spatium compulisse. Reapse quovis vitae tempore flagrantissime excupivit umbratilem in recessu et in silentio vitam traducere, ac pastoralia munera veluti onerosiorem sarcinam suis umeris impositam putavit, a qua, ut se expediret, haud semel enisus est. Admiranda prorsus fuit observantia Episcopo praestita; qua de re, Venerabiles Fratres, nonnulla in Encyclicas has Litteras referre placet testimonia: «lam inde a quindecim annorum aetate solitariae vitae desiderio flagravit, eoque inexpleto, ab omni ipse re et ab omnibus solaciis interclusus fuit, quae eius vitae condicio afferre poterat»: (38) at «Deus non sivit hoc propositum ad effectum deduci. Hoc modo procul dubio divinitus provisum erat, ut S. Ioannes Maria Vianney voluntatem suam oboedientiae subiceret, et optatis suis muneris sui officia anteponeret; atque adeo ipsius abnegandi se studium nullo non tempore enituit»; (39) «Ioannes M. Vianney, ut omnino suis pareret moderatoribus, parochi Arsiensis munere functus est, in eodemque munere usque ad mortalis vitae exitum permansit». (40)

Animadvertendum autem est plenam eiusmodi moderatorum iussis obtemperationem supernaturalibus principiis prorsus innixam esse; siquidem ecclesiasticam auctoritatem agnoscendo riteque observando, ipse fidei obsequium praestabat verbis Christi Domini Apostolis suis asseverantis «Qui vos audit, me audit» (Lc 10,16); suisque moderatoribus ut se fideliter conformaret, voluntatem suam coercere consueverat, sive onera sacras audiendi Confessiones suscipiendo, sive talem operam navando ceteris in apostolatu collegis, quae uberiores magisque salutares ederet fructus.

Iamvero, huiusmodi integerrimae oboedientiae formam clericorum ordini in exemplum proponimus, fore omnino confisi, ut iidem huius virtutis vim pulchritudinemque satius percipientes, in eam acriore studio inardescant. Ac si qui summum eiusdem virtutis momentum in dubitationem adducere audeant, ut interdum hodie contingit, eos refellat Decessoris Nostri fel. rec. Pii XII haec, quae firma mente retineri debet, sententia: «sanctimoniam uniuscuiusque vitae atque apostolatus efficaciam niti et sustineri, tamquam solido fundamento, in constanti fidelique sacrae hierarchiae observantia». (41) Ceterum, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, recentiores Decessores Nostri saepe ac graviter de magnitudine discriminis sacerdotes monuisse, quod ex ingravescenti apud clerum oboediendi fastidio oritur, sive ad Ecclesiae doctrinae magisterium, sive ad varias apostolatus vias ac rationes ineundas, sive denique ad ecclesiasticam disciplinam quod attinet.

Nolumus diutius in hac re immorari, sed opportunum potius putamus adhortari omnes, quotquot participes sacerdotii catholici habemus filios, ut eum in suis animis amorem foveant augeantque, quo se Ecclesiae Matri artioribus usque vinculis obstringi persentiant. Memoriae traditum est S. Ioannem M. Vianney ita in Ecclesia vixisse, ut unice pro ea elaboraret seseque consumeret veluti paleam candentibus exustam carbonibus. Utpote sacerdotio Iesu Christi auctos, illa nos quoque flamma attingat omnino atque absumat, quae e Spiritu Sancto oritur. Nos nostraque omnia Ecclesiae debemus; nonnisi igitur ipsius nomine ipsiusque auctoritate cotidie operemur, et quidem ut munera ab ea nobis credita debite exsequamur, eique servire studeamus fraternae unitatis vinculis coniuncti atque ea perfecta agendi ratione, qua eidem deserviatur necesse est. (42)

II

S. Ioannes M. Vianney, ut diximus, qui tantopere paenitentiae virtutem excoluit, pro certo etiam habebat «sacerdotem in primis precationi adsiduae deditum esse oportere». (43) Quam ad rem constat, ipsum recens pagi parochum constitutum, ubi christianae vitae ratio omnino languebat, nocturnae requietis tempore longissimas dulcissimasque traduxisse horas Iesum adorando in caritatis suae Sacramento; atque adeo Sacrum Tabernaculum veluti fons esse videbatur, unde ipse supernas continenter hauriebat vires, quibus suam ipsius pietatem aleret ac refoveret, et apostolici laboris efficacitati prospiceret; ita quidem ut pago Arsiensi, tempore sancti huius viri, aptissime tribui possent ea, quibus Decessor Noster fel. rec. Pius XII christianam paroeciam descripsit, praeclara verba: «Medium stat templum; in medio templo Sacrum Tabernaculum, et ad eius latera sedes sacris Confessionibus excipiendis, unde christianae plebi supernaturalis vita, vel sanitas restituitur». (44)

Nostrae aetatis sacerdotibus, qui externae actionis efficacitatem plus aequo interdum extollere solent ac tam facile cum spirituali ipsorum detrimento ministerii agitationi indulgent, quam opportunum, quam salutiferum est hoc adsiduae precationis exemplum ab eo viro praebitum, qui in animorum necessitates allevandas se totum impendit! «Quod nos sacerdotes ab adipiscenda sanctitate prohibet – Arsiensis Curio aiebat – inconsiderantia est. Taedet nos animum ab externis rebus alienare; quid recte faciendum sit nescimus. Intenta consideratione, iugi precatione, intima cum Deo coniunctione indigemus». Ut ex ipsius vitae testimoniis colligitur, precationi continenter instabat, a qua eum nec sacras Confessiones excipiendi onus, nec cetera pastoralia munera ullo modo abducere poterant. «Maximis occupationibus distentus, colloqui cum Deo non intermittebat». (45) At eum ipsum loquentem inducamus; inexhausta enim fandi copia pollebat, cum de felicitate vel de utilitatibus, quas orando consequimur, loquebatur: «Mendici sumus, qui omnia a Deo postulare debemus»; (46) «Quam multos nostris precibus ad Deum revocare possumus!». (47) Atque iterare solebat: «Ad Deum admota flagrantissima precatio: ecce hic in terris absoluta hominis felicitas!». (48) Qua quidem felicitate ipse abunde fruebatur, cum mentem superna luce illustratam ad rerum caelestium contemplationem intendebat, atque a Verbi Dei Incarnati mysterio usque ad Sanctissimae Trinitatis fastigia, quam summo prosequebatur amore, suum animum simplicem ac purum erigebat. Ac peregrinantium turbae, quae in templo eum circumstabant, persentiebant aliquid ex intimae humilis huius sacerdotis vitae penetralibus foras proferri, cum ex eius inflammato pectore sueta haec verba creberrime erumpebant: «Diligi a Deo, coniungi cum Deo, coram Deo ambulare, Deo vivere: o beatam vitam, o mortem beatam!». (49)

Vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut sacrorum administri vigilantiae vestrae traditi, his S. Ioannis M. Vianney vitae documentis adducti, certum omnino habeant, omni ope sibi esse allaborandum, ut orandi studio praecellant; idque reapse effici posse, etiamsi plus nimio interdum apostolicis laboribus distineantur. Ad hoc tamen efficiendum, opus est ut ipsorum vita ad fidei normas prorsus conformetur, qua quidem penitus imbutus Ioannes Maria Vianney tam admiranda patravit. «O miram huius sacerdotis fidem! – ita asseverabat quidam sacri ministerii collega – Tanta est, ut universos Dioeceseos animos ditare possit!». (50)

Iamvero hanc adsiduam cum Deo coniunctionem efficiunt maxime ac tuentur varia sacerdotalis pietatis exercitia, quorum plura, quae gravioris sunt momenti, Ecclesia sapientissimis normis praescripsit, uti sunt praesertim sacra cotidie habenda meditatio, piae ad divina Tabernacula salutationes, Marialis Rosarii recitatio, diligens sui ipsius recognitio. (51) Ad horarias autem preces quod attinet, sacerdotes gravi officio erga Ecclesiam suscepto eas recitare tenentur. (52) Ex eo fortasse quod aliqua ex hisce normis neglecta est, saepe ratio est petenda, cur ecclesiastici viri rerum externarum vortice abripiantur, pedetemptim sacro careant afflatu, ac tandem, pro dolor, terrenae huius vitae illecebris allecti, gravi in discrimine versentur, cum iam sint quovis spirituali praesidio destituti. At contra Ioannes Maria Vianney «cum alienae saluti impensissime vacaret, suam tamen non neglegebat. Propriam sanctitatem quam maxime affectabat, quo aptius ad eam posset ceteros adducere». (53) Ut igitur S. Pii X utamur verbis: «Hoc … certum ratumque habeamus, sacerdotem ut gradum officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum esse oportere … Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet Christi praecepto: Oportet semper orare; cui inhaerens Paulus tantopere suadebat: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione; sine intermissione orate». (54) Ac praeterea libenter Nostra facimus verba, quibus proximus Decessor Noster, in ipsis Pontificatus exordiis, sacerdotibus quasi tesseram dabat: «Orate magis magisque et instantius orate». (55)

Precandi autem studium S. Ioannis M. Vianney, qui postremis triginta annis vitam suam fere in templo duxisse dici potest, ubi ingenti paenitentium multitudine detinebatur, peculiari distinguebatur nota, ad Eucharistiam nempe potissimum convertebatur. Credi vix potest, Christum Dominum Eucharisticis delitescentem velis qua flagranti prosecutus sit pietate. «Illic est – aiebat – qui nos tantopere diligit; cur eum non redamemus?». (56) Ipse adorabile altaris Sacramentum profecto incensa caritate prosequebatur, eiusque animus ad sacrum Tabernaculum superno quodam, cui obsistere non poterat, rapiebatur impulsu. Ita autem orandi rationem suos christifideles edocebat: «Verbis pluribus minime opus est, ut recte precemur. Fide credimus illic, in sacro Tabernaculo, benignissimum Deum praesentem esse; ipsi animum pandimus; quod nos coram admittit, gaudemus; en optima precandi ratio!». (57) Nihil reliqui faciebat, ut christifidelium reverentiam atque amorem erga Christum in Eucharistiae Sacramento latentem excitaret, eosque ut se divina Synaxi reficerent, advocaret; exemplo autem pietatis suae ipse ceteros anteibat. « Ut quis de hoc sibi persuaderetur – rettulerunt testes – satis erat eum cernere sacra peragere ac vel tantum genua flectere, cum ante Tabernaculum transiret». (58)

«Mirifica S. Ioannis Mariae Vianney exempla - ut Decessor Noster imm. rec. Pius XII testatur - nostris etiam temporibus integram vim suam retinent». (59) Sacerdotalis enim precatio diutissime producta ante adorabile Altaris Sacramentum tali pollet dignitate atque efficacitate, quae a sacerdote nulla alia ratione haberi, nullo alio modo substitui possit. Sacerdos igitur, sive cum Christum Dominum adorat eidemque grates agit, sive cum satisfactiones pro suis aliorumque admissis exhibet, sive denique cum incensissime precatur ut sibi creditas causas Deo commendet, ferventiore usque caritate incenditur erga Divinum Redemptorem, cui fidem professus est, atque erga homines, quibus pastorales adhibet curas. Atque ex Eucharistica pietate, quae flagrans, studiosa, operosa sit, id prorsus efficitur, ut is intimam animi sui perfectionem alat ac foveat, eique in apostolico obeundo munere affluant supernaturales vires, quibus semper fortissimi Christi operarii praediti esse debent.

Silentio praeterire nolumus etiam beneficiorum vim, quae exinde in ipsos proficiscuntur christifideles, pietatis sacerdotum testes, eorumque exemplis allectos. Etenim, ut opportune Decessor Noster fel. rec. Pius XII, almae huius Urbis clerum alloquens, animadvertit: «Si excupitis, ut christifideles vobis crediti pie libenterque precentur, opus est ut eis vestrum in templo praeluceat exemplum, ac vos ipsi precantes conspiciant. Sacerdos qui ante Sacrum Tabernaculum genibus positis, decoro corporis habitu, intentissimoque animo Deo preces fundit, praeclaro exemplo christiano populo est, cui quidem ad aemula pietatis studia incitamentum et invitamentum praebet». (60) His nimirum praesidiis in apostolico officio obeundo novensilis Arsiensis Curio usus est, quae, sine cuiuspiam dubitatione, in omnibus temporis et loci adiunctis semper validissima sunt.

Numquam tamen e memoria excidat, praecipuam Eucharisticae precationis formam sacrosancto altaris Sacrificio absolvi et contineri. Id vero diligentius considerandum esse, Venerabiles Fratres, opinamur, cum sacerdotalis vitae caput quoddam attingat, quod maxime est necessarium.

Nobis propositum non est in praesens fusius Ecclesiae a maioribus traditam explicare doctrinam, quae Sacerdotium et Eucharisticum Sacrificium complectitur. Decessores Nostri fel. rec. Pius XI et Pius XII gravibus usque luculentis documentis haec argumenta explanarunt, quae vos hortamur ut sedula etiam cura vestra, a sacerdotibus et christifidelibus, moderationi vestrae commissis, diligentius dignoscantur. Ita enim quorundam evanescent incerta; audaciora vero ad rectiorem reducentur ordinem, quae de his rebus, in disceptationem vocatis, interdum enunciata sunt.

Verumtamen hac etiam de re admodum salutare ducimus per Encyclicas has Litteras ostendere, quanam praecipua ex causa sanctus Arsiensis Curio, ut heroas addecet, sacerdotalium officiorum observantissimus, plane dignus sit, qui animorum moderatoribus veluti praeclarissimae virtutis proponatur exemplum, atque eorum caelestis Patronus recolatur. Si hoc plane verum est, sacerdotem scilicet ut altaribus inserviret, sacerdotio auctum esse, et huic perfungendo muneri per Eucharisticum Sacrificium esse initiatum, item veritati congruens est Eucharisticum Sacrificium Dei administro, quoad vixerit, manere veluti principium ac fontem tum sanctitatis, quam sibi comparet, tum apostolicae actionis, cui se tradat. Haec omnia in S. Ioanne Vianney optime contigerunt.

Quidnam est enim sacerdotalis apostolatus fastigium, si modo eius actionis summa ob oculos ponatur, nisi ubicumque Ecclesia vivit, circa sacrum altare populum congregare, fidei vinculis coniunctum, sacro baptismate regeneratum, culpis emundatum? Tunc enim sacerdos, sacra accepta potestate usus, divinum Sacrificium peragit, ubi Christus Iesus unicam immolationem renovat, quam humani generis redimendi et caelesti Patri gloriae comparandae causa in Calvariae loco perfecit. Tunc christiani una simul coalescentes, sacerdotis ministerio, summo sempiternoque Deo divina Victima litant ac se ipsos offerunt «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rm 12,1). Ibidem populus Dei, fidei institutis et praeceptis eruditus atque Christi Corpore enutritus, id invenit quod supernaturalem vitam sibi indat, provehat et, si opus sit, unitatem instauret. Ibidem praeterea ubique terrarum per aetatum decursum, Mysticum Corpus Christi, quod est Ecclesia, spiritualibus incrementis succrescit.

lamvero, cum S. Ioannes Vianney magis magisque labentibus annis in religionis veritates praedicandas et in animos noxarum maculis expurgandos alterna tempora apprime impenderet, cumque quovis in actu sacri sui muneris ad Dei altare se verteret, iure meritoque ipsius vita insigniter sacerdotalis et pastoralis dicenda est. Procul dubio ad Arsiensem sacram aedem turmatim libentissimeque peccatores affluebant, sancti Curionis fama allecti, cum contra sacerdotes haud pauci magnis haereant difficultatibus ut populum moderationi suae creditum apud se colligant atque, Missionalium more, vel prima christianae doctrinae principia impertire possint. Hi autem apostolici labores, qui necessarii et interdum ardui obeuntur, ne impediant, quominus viri Dei in memoriam revocent summi momenti causam, quam ipsi semper adspicere debent et quam S. Ioannes Vianney assequebatur, cum in humili agresti templo praecipuis apostolicae vitae muneribus totum sese vovebat.

Id autem potissimum animadvertendum est: sacerdotem nempe, quidquid animo intendit, vult, agit ut sanctus fiat, exempli formam supernamque vim ex Eucharistico Sacrificio, quo litat, sumere debere, hortamentis obsecutum Pontificalis Romani. «Agnoscite quod agitis: imitamini quod tractatis». Quam ad rem fel. rec. proximi Decessoris Nostri verba, quae in Adhortatione Apostolica, quae inscribitur Menti Nostrae, leguntur, opportune hic afferre placet: «Quemadmodum omnis Servatoris nostri vita ad sui ipsius sacrificium ordinata fuit, ita pariter sacerdotis vita, qui Christi imaginem in se referre debet, cum eodem, in eodem, per eundemque gratum fiat sacrificium oportet … Quamobrem Eucharisticum sacrificium non modo celebret, sed etiam intima quadam ratione vivat oportet; ita enim supernam vim illam haurire potest, qua fiat ut penitus transformetur atque piacularem Divini ipsius Redemptoris vitam participet … ». (61) Itemque: «Necesse est igitur ut, quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat: quemadmodum nempe lesus Christus semet ipsum immolat, ita eius administer una cum illo se immolare debet; quemadmodum lesus expiat peccata hominum, ita sacerdos per excelsum christianae asceseos iter ad propriam perveniat necesse est proximorumque purificationem». (62)

Hoc excelsae doctrinae caput prospectat Ecclesia, cum materna invitatione suos sacrorum administros ad ascesim colendam et ad Eucharisticum Sacrificium summa cum religionis observantia celebrandum propellit. Nonne causae huic tribuendum est, sacerdotes a prima illa in sacra ordinatione accepta caritate paulatim descivisse, quod nempe non omnino perspectum habuerunt mutuum vinculum, quo donum sui et sacrificalis oblatio una simul coniungantur oportet? Hoc S. Ioannes Vianney experiundo didicit, atque hisce verbis asseveravit: «Causa cur sacerdotum mores remissiores fiunt, inde oritur quod attente pieque sacris non litant». Ipse vero, cui excelsae virtutis mos erat «sese piaculariter pro sontibus offerendi», (63) lacrimas fundebat, «cum infelices sacerdotes, sanctitati impares suo muneri debitae, animo considerabat». (64)

Paterno hortatu a dilectissimis Nobis sacerdotibus expetimus, ut certo statoque tempore in se inquirant, quomodo divina mysteria celebrent, quonam animi affectu et habitu altare scandant et quemnam inde fructum sibi acquirere studeant. Saecularia sollemnia, in honorem peragenda praeclari huius et mirandi sacerdotis, qui «ex solatio et felicitate divina hostia litandi» (65) ad devovendum se ardentissimos spiritus hauriebat, ipsos ad id impellant: ac deprecatio eius – id certo fore confidimus – ipsis lumina viresque ubertim deposcat.

III

Quae hucusque eximia sacerdotalis asceseos precationisque specimina vobis, Venerabiles Fratres, ante oculos proposita sunt, eadem hoc etiam luculenter ostendunt, quonam scilicet ex fonte S. Ioannes M. Vianney suam hauserit pastoralem sollertiam eiusque profecta sit mira illa ministerii sacri superna efficacitas. Quam ad rem sapienter monebat Decessor Noster fel. rec. Pius XII: «Animadvertat sacerdos gravissimum sibi creditum ministerium eo fructuosius fore, quo arctius ipse cum Christo coniunctus eiusque spiritu ductus operetur». (66) Re quidem vera Arsiensis Curionis vita novo eoque praeclaro argumento illam apostolici laboris supremam comprobat normam, quae hisce innititur lesu Christi verbis: «Sine me nihil potestis facere» (Io 15,5).

Procul dubio hic recensenda non sunt omnia humilis huius agrestis pagi Curionis mira facinora, qui per triginta annos in tribunali Paenitentiae adeo innumeris stipabatur turbis, ut a quibusdam per contemptum appellatus sit «veluti undevicesimi saeculi vulgi turbator»; (67) neque de peculiaribus omnibus rationibus agendum putamus, quibus suo fungebatur munere, et quae haud semper possunt nostris accommodari temporibus. Ad rem quod spectat, hoc tantummodo memorare libet, hunc Caelitem nempe suis temporibus pastoralis studii exemplar exstitisse in humili pago, qui christianae fidei morumque iacturas, saeviente Gallica rerum perturbatione factas, adhuc referebat. Hoc enim accepit mandatum, antequam paroeciale munus iniret: «Parum Dei amoris in paroecia illa invenies; fac ut per te excitetur». (68) Cum autem se ipse probaverit indefatigatum Dei operarium, sollertem ac sagacem ad iuventutem sibi conciliandam familiasque christianis moribus conformandas, de humanis suarum ovium necessitatibus impigre sollicitum, eisdem consuetudine vitae proximum, ad curas et ad labores omne genus ita paratum ut christianae instituerentur scholae sacraeque ad populum missiones haberentur: haec omnia ostendunt, S. Ioannem M. Vianney apud parvum sibi creditum gregem veram in se rettulisse boni pastoris imaginem, qui suas oves cognoscit, procul a periculis avertit, fortiter suaviterque moderatur. Suas profecto ipsius laudes inscius praedicavit, cum populum alloquens olim in haec verba prorupit: «O bonum pastorem! o pastorem, qui Iesu Christi mandatis votisque omnino respondet! En beneficium, quod maximum paroeciae conferre potest benignissimus Deus». (69)

Cum autem sancti huius viri exempla tria capita praesertim nos recolere iubeant, quorum vis atque momentum ad omnia pertinent tempora, in eadem potissimum cupimus, Venerabiles Fratres, vestrum intentum animum convertere.

Nos tangit imprimis summa, quae ipsi inerat, pastoralis muneris aestimatio. Tanta fuit eius animi demissio, tantopere ipsi per fidem innotuit humanae salutis pretium, ut numquam sine timore paroecialis muneris partes sustinere potuerit. «Amice mi – ita cuidam collegae animi sui sensus aperiebat – nescis quam tremenda res sit, sacerdotem ab animarum cura ad Dei tribunal transferri». (70) Ceterum in comperto est – ut iam diximus –quam diu flagrantissimis optaverit votis, ut in solitudinem secederet, ibique miseram – ut aiebat – vitam suam defleret riteque expiaret; itemque constat eum oboedientia alienaeque salutis studio unice compulsum esse, ut relictum apostolatus campum repeteret.

Quodsi adeo gravem sibi hanc oneris granditatem persentiebat, ut interdum quasi opprimi videretur, ex eo causa petenda est, quod ipsius in mente insidebat tam eximia officii sui onerumque pastoralium forma, quae nonnisi strenua animi fortitudine contingi possit. Enimvero sub exordium paroecialis muneris ita supplices ad Caelum admovebat preces: «Mi Deus, fac ut creditae mihi oves ad bonam frugem revertantur. Toto vitae meae tempore, omnia quae tibi placuerint, perpeti paratus sum». (71) Quibus quidem incensis precibus Deus benigne annuit, quandoquidem posteriore tempore confitendum ipsi fuit: «Si, cum ad Arsiensem pagum perveni, dolores, qui me subinde manebant, mihi innotuissent, eorum metu procul dubio statim interemptus essem». (72) Apostolicorum virorum omnium temporum vestigiis insistens, is probe noverat, se per crucem potissimum efficacem conferre posse operam in eorum salutem, qui suis ipsius curis essent demandati. Pro eis, sine querela, calumnias, praeiudicatas opiniones, adversitates omne genus toleravit; pro eis, animi corporisque molestias sane acerbissimas libenter suscepit, quas cotidiana secum ferebat Paenitentiae Sacramenti administratio, per triginta annorum spatium fere numquam intermissa; pro eis, ut athleta Christi, adversus infernos hostes dimicavit; pro eis denique corpus voluntaria afflictatione in servitutem redegit. Quam ad rem vulgatissimum est eius responsum sacerdoti illi datum, qui cum eo apostolicam suam navitatem fructuum sterilem esse conquestus erat: «Supplices Deo preces admovisti, flevisti, ingemuisti, suspiria duxisti. Adiecistine etiam ieiunium, vigilias, chameunias, corporis castigationem? Donec ad haec non deveneris, ne putaveris te omnia expertum esse». (73)

Ad sacrorum administros, quibus animorum cura incumbit, rursus convolat mens Nostra, eosque enixe rogamus, ut gravium horum verborum insitam vim percipiant. Unusquisque, supernaturali ea prudentia ductus, qua actiones nostrae omnes conformandae sunt, de sua ipsius vitae ratione secum recogitet, utrum nempe talis sit, qualem postulat crediti populi pastoralis sollicitudo. Fiducia freti, humanae infirmitati fore defutura numquam miserentis Dei praesidia, sacri administri secum considerent suscepta onera et officia, in S. Ioannem M. Vianney tamquam in speculum oculos conicientes. «Nobis curionibus magna profecto accidit calamitas – conquerebatur sanctus hic vir – cum animus desidia languoreque torpescit»; quibus verbis ad detrimentosum animi habitum spectabat eorum pastorum, quos iam minime tangit tot sibi commissas oves in peccati servitute sordescere. Immo, si pressius Curionem Arsiensem imitari excupiunt, cui ita «persuasum erat amandos esse homines, ut eis benefacere possimus», (74) iidem sacerdotes in se inquirant, qua caritate eos diligant, quorum curam Deus ipsis demandavit et pro quibus Christus mortuus est!

Procul dubio humanae libertati itemque eventibus, qui ex hominum arbitrio nequaquam pendent, tribuendum est, quod nisus sanctissimorum quoque virorum interdum in irritum cadunt. Nihilominus sacerdos reminisci debet, ex arcanis Divinae Providentiae consiliis aeternam plurimorum hominum sortem indivulsam esse a sua ipsius pastorali sollertia suaeque sacerdotalis vitae exemplis. Vis autem huiusmodi considerationis, nonne tanta est, ut torpentes salutariter permoveat, alacres vero Christi operarios ad flagrantiora excitet studia?

Cum autem, ut memoriae traditur, «ipse omni tempore animorum necessitatibus praesto fuerit», (75) S. Ioannes M. Vianney, utpote bonus pastor, hoc etiam egregie praestitit, ut ovibus suis christianae veritatis alimoniam abunde suppeditaret. Revera quovis vitae suae tempore sacrum contionatorem egit et catecheseos magistrum.

Ut huic explendo muneri par esset, quod primum et maximum officium a Concilio Tridentino nuncupatum est, norunt omnes quam impenso constantique labori ipse vacaverit. Nam studiorum curriculum, aetate iam provecta peractum, onerosum profecto illi fuit; ac primi ad populum habiti sermones noctes pervigiles bene multas postularunt. Quantum inde verbi Dei administri sumere possunt, quod imitentur! Equidem sunt qui, dimissa fere omni studiorum cura, nimis facile ab eius exigua eruditionis copia perperam excusationem sibi quaerant. Hi potius in exemplum sibi proponant strenuam animi constantiam, qua Arsiensis Curio se aptum grandi huic perfungendo ministerio reddidit pro sui ingenii dotibus: quae quidem non ita tenues fuerunt, ut fert vulgaris opinio, cum mentis perspicuitate rectoque iudicio polleret. (76)

Ceterum sacri ordinis viri communes eas rerum humanarum notitias, eamque doctrinae sacrae copiam comparare sibi debent, quae ingenio atque officio suo apte conveniant. Atque utinam animorum pastores hac in re tantam industriam collocent, quanta Arsiensis Curio nisus est, ut discendi salebras difficultatesque devinceret, memoriam exercitatione firmaret, ac praesertim scientiam hauriret a Cruce Domini, quae librorum maximus est. Qua de causa ipsius Episcopus obtrectatoribus quibusdam respondit: «Nescio an sit eruditus; tamen superno lumine nitet». (77)

Iure igitur meritoque Decessor Noster fel. rec. Pius XII non dubitavit sacris Urbis contionatoribus veluti exempli formam humilem hunc ruricolam Curionem proponere: «Sanctus Arsiensis Curio minime fuit praeditus insita oratoris virtute, quali P. Segneri aut B. Bossuet praestitere. At illa sententiarum lumina, quae viva, clara, alta eius menti inerant, referebantur in sonitum vocis, ex oculorum intuitu elucebant atque audientium cogitationi et sensui notiones, imagines aptas, accommodas, ac leporis plenas similitudines subiciebant, quae Sanctum etiam Franciscum Salesium in admirationem rapere potuissent. Hi sunt oratores, qui christifidelium animos sibi conciliant. Qui plenus est Christi, haud difficulter praesidia viasque invenit, quibus ceteros Christo adiungat». (78) Hisce verbis Arsiensis Curio utpote catecheseos magister ac sacer contionator mirum in modum depingitur. Cum autem, terrestris vitae exitu properante, vox eius nimis languida audientes attingere non posset, ignito oculorum coniectu, lacrimis, gemitibus divinum amorem testantibus, acerbi maeroris significationibus, cum vel tantum culpae cogitatio in animum subibat, ad frugem bonam convertebat fideles, qui ipsius cathedram circumsaepiebant. Quomodo enim poterant non omnes vehementer commoveri, cum eiusmodi vita, omnino Christo dedita, ipsis tam luculenter praeluceret?

Usque ad pientissimum obitum suum S. Ioannes M. Vianney officii retinentissimus fuit in docendo sive christifideles curis suis commissos, sive pios advenas qui eius stipabant templum, cum denuntiando «opportune, importune» (2 Tm 4,2) mala omnia, sub qualibet laterent specie, tum praesertim ad Deum animos sublime erigendo; nam «magis optabat virtutis speciosa, quam vitii demonstrare deformia». (79) Omnino enim intellegebat humilis hic sacerdos, quanta esset verbi Dei magisterii dignitas et granditas. «Dominus Noster – aiebat – qui ipsa est veritas, non minoris aestimat suum verbum quam suum Corpus».

Facile igitur animadvertitur, magno gaudio Decessores Nostros affectos esse, cum christianae plebis moderatoribus huiusmodi exemplum ad imitandum indicarent; nam profecto plurimi interest, sacrum clerum docendi munus sedula diligentia exercere. «Hic praestat hac de re inquit S. Pius X – hoc unum consectari atque urgere, nullo sacerdotem quemlibet graviori officio teneri, nullo arctiori nexu ligari». (80) Hoc igitur monitum, quod Decessores Nostri firma constantia iteraverunt et in Codicis quoque luris Canonici (81) praescripta insertum est, vobis, Venerabiles Fratres, iterum adhibemus, saecularibus Sancti Arsiensis catechistae et contionatoris vertentibus sollemnibus. Quam ad rem, laudando incitamus studia, in quae auspicio ductuque vestro, circumspecte et prudenter compluribus in regionibus incumbitur, ut religiosa institutio iuvenili et adultae aetati, multiplici forma eademque locorum adiunctis apte impertienda, in melius usque succrescat. Sunt haec conamina quidem utilia; at, dum haec saecularis commemoratio celebratur, Deus novo in lumine vult collocatam miram apostolici afflatus vim, cui omnia cedunt, huius sacerdotis, qui verbis atque vitae suae operibus Christi cruci adfixi testimonium reddidit «non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis» (1 Cor 2,4).

Reliquum Nobis est, ut S. Ioannis M. Vianney pastorale ministerium fusius recolamus, quod in diuturno vitae ipsius spatio adsiduum fuit veluti martyrium, et in quo perfungendo sacramenti Paenitentiae administratio peculiari laude refulsit atque uberrimos salutaresque edidit fructus. «Cotidie quindecim fere horas aures admissa fatentibus patienter praebebat. Tantus labor summo mane incohabatur et usque ad multam noctem producebatur». (82) Cum autem defatigatione fracto quinque diebus ante obitum ei defuere vires, ad lectum, ubi moriturus iacebat, postremi paenitentes accesserunt. Numerus eorum, qui sub exitum vitae eius singulis annis ad eum visendum contendebant, ad hominum octoginta milia, uti fertur, supputatur. (83)

Vix cogitatione perpendi possunt acerbitates, incommoda, corporis molestiae viri huius, qui interminabili diuturnitate in tribunali Paenitentiae sacris excipiendis Confessionibus assidebat, eo vel magis quod ieiuniis, macerationibus, infirmitatibus, vigiliis, somni ademptione confectus erat. At praesertim animi angoribus, qui eum penitus opplebant, vexabatur. Audite gementis voces: «Tanta – aiebat – in Deum impie committuntur, quae ad huius mundi finem poscendum nos interdum permoveant! … Arsiense oppidum petendum est, ut peccatorum gravitas ac paene infinita multitudo compertae habeantur … Quid agendum sit, pro dolor, ignoramus, nihil aliud faciendum putamus, nisi ut lugeamus et Deo admoveamus preces». Ac praeterea sanctus hic vir adicere poterat, se noxarum expiationis partem sibi ultro suscipere. Etenim iis, qui de hac re eum consulebant: «Parvum tantum - respondebat paenitentiae onus peccata rite confitentibus impono; cetera eorum loco ipse perago». (84)

Profecto S. Ioannes M. Vianney «miseros peccatores», ut aiebat, in oculis et in animo semper gerebat, spe motus fore, ut cerneret eos ad Deum tandem se convertere et fletus ob sua ipsorum admissa fundere. Huc omnes eius curae et cogitationes spectabant, itemque ad id pertinebat opus, in quod tempus omne et vires fere totas impendebat. (85) Experientia et usu sacri Paenitentiae tribunalis, in quo noxarum vincula solvebat, intellexit quanta culpis inesset malitia et quam saevam vastationem hominum animis peccatum afferret. Id taetris coloribus depingere solebat: «Si nos – ut asseverabat- fide praediti, animum mortali noxa maculatum penitus intueremur, terrore capti emoreremur». (86)

Ad ipsius autem doloris verborumque vim augendam, inferorum poenae animis obfirmatis in peccatis luendae minus valebant, quam angor ob divinum amorem aut oblivione neglectum aut offensa violatum. Quae quidem scelerum pervicacia tantaeque Dei bonitatis ingrata oblivio efficiebant, ut uberes ex eius oculis lacrimae profluerent. «Amice mi aiebat – lugeo quia non luges». (87) At contra, quanta benignitate sollertem operam dabat, ut peccatorum animi paenitentia compulsi ad spem bonam erigerentur. Nullis parcebat laboribus, ut se iisdem praeberet divinae administrum misericordiae; quae quidem, ut ipsius verbis utamur, «instar fluminis exundantis, secum omnes trahit animos», (88) ac plus quam materna palpitat caritate, «cum Deus citius det veniam, quam ex igne mater natum eripiat». (89)

Arsiensis Curionis exemplis excitati animorum moderatores curent, ut huic tantae gravitatis officio alacres debitaque doctrina instructi se dedant, cum illic potissimum divina misericordia tandem humanae malitiae victrix emergat, atque illic sceleribus abluti homines Deo reconcilientur. Iidem reminiscantur etiam oportet, a Decessore Nostro fel. rec. Pio XII «gravissimis verbis» eorum reprobatam esse opinionem, qui parvi faciant crebrum Sacramenti Paenitentiae usum, cum de venialibus admissis agatur; hic enim Summus Pontifex edixit: «Ad alacriorem cotidie per virtutis iter progressionem faciendam, maxime commendatum volumus pium illum, non sine Spiritus Sancti instinctu ab Ecclesia inductum, crebrae confessionis usum». (90) Itemque fore omnino confidimus, ut sacrorum administri prae ceteris fideliter obtemperent luris Canonici praescriptis, (91) quae Paenitentiae Sacramentum, assequendae sanctimoniae tantopere necessarium, pie certoque tempore frequentari iubent; ac maxima, ut oportet, instantes illas adhortationes aestimatione et usu prosequantur, quae ab eodem Decessore Nostro de hac re haud semel «dolenti animo» impertitae sunt. (92)

Dum Encyclicae hae Nostrae Litterae ad exitum properant, vobis, Venerabiles Fratres, asseverare cupimus qua suavissima spe teneamur, fore ut saecularia haec sollemnia, divina favente gratia, sacerdotum omnium acrius exacuant studium ad sacrum ministerium incensiore alacritate peragendum, ac praesertim «ad primum sacerdotum officium, hoc est officium suae ipsius procurandae sanctitatis». (93)

Cum ex hoc Supremi Pontificatus fastigio, ad quod arcano Dei Providentis consilio evecti sumus, sive ad ea mentem convertimus, quae in spe expectationeque animorum sunt, sive ad tot terrarum orbis regiones nondum Evangelii luce collustratas, sive denique ad innumeras christianae plebis necessitates, semper oculis obversatur Nostris sacerdotis imago. Si sacerdos deesset, vel cotidiana ipsius opera deficeret, apostolica incepta omnia, ea etiam quae praesenti huic aetati maxime idonea videntur, quid tandem prodessent? Quid valerent vel ipsi e laicorum ordine viri, qui generoso animo adiutricem in apostolatu navant operam?

Hos igitur omnes sacrorum administros, quos Nos tantopere diligimus et in quibus Ecclesia tantam spem positam habet, hos sacerdotes, dicimus, Iesu Christi nomine paternoque animo appellare non dubitamus, ut fidelitate summa ea omnia praestent, quae ab ipsis ecclesiasticae dignitatis gravitas expostulat. Appellationi huic Nostrae vim addant haec S. Pii X sapientissima verba: «Ad Iesu Christi Regnum in orbe promovendum, nihil magis necessarium est, quam ecclesiasticorum virorum sanctimonia, ut exemplo, verbis, doctrina christifidelibus praeeant». (94) Quod quidem hisce verbis cohaeret a S. Ioanne M. Vianney coram Episcopo suo prolatis: «Si vis Dioecesim totam ad Deum converti, curiones omnes oportet sancti fiant».

Vobis autem, Venerabiles Fratres, in quos potissimum cleri vestri sanctitudinis grave recidit onus, hos dilectissimos filios enixe commendatos volumus, ut difficultatibus interdum gravibus, quibus vel eorum vita vel explenda munera premuntur, solliciti obviam eatis. Quid efficere non valet Episcopus, qui clerum suae vigilantiae creditum adamat, sibi devinctum habet, revera cognoscit, adsidua cura prosequitur, forti ac paterno animo moderatur? Si universae dioecesis pastoralis sollicitudo vobis incumbit, eorum tamen singularis omnino cura gerenda est, quos in sacro ordine constitutos muneris vestri tam proximos adiutores habetis ac tam sacris vinculis vobismet ipsis consociatos sentitis.

Christifidelibus etiam universis paternas adhortationes adhibere volumus, saecularis huius celebritatis opportunitatem nacti, ut pro sacerdotibus suis instantes ad Deum admoveant preces, atque adeo ad ipsorum sanctimoniam iuvandam pro sua cuiusque parte conferant opem. Multa hodie cum spe exspectationeque ii, qui flagrantiore pietate praestant, ad sacerdotem suos oculos animosque convertunt. In eo enim, cum ubique late vigeant et pecuniae dominatus, et sensuum illecebrae, et elata nimis technicae disciplinae aestimatio, virum intueri volunt, qui Dei nomine loquatur, qui firma animetur fide, et qui, sui ipsius quasi immemor, incensa flagret caritate. Animadvertant igitur omnes, multum se afferre posse auxilium, ut sacrorum administri hanc excelsam assequantur metam, si modo sacerdotali dignitati debitam reverentiam adhibeant, si qua par est aestimatione eorum pastorale munus eiusque difficultates perspecta habeant, et si denique adiutricem operam actuosiore usque studio iisdem praestent.

Facere autem non possumus, quin peculiari modo paternum animum ad iuvenes convertamus Nostrum, quos incensiore caritate complectimur et in quorum opera spem futuri aevi collocat Ecclesia. Messis quidem multa, sed operarii pauci (cf. Mt 9,37). Quot in regionibus Evangelicae veritatis praecones laboribus confecti eos summo desiderio exspectant, qui in suas partes sufficiantur. Haud desunt populi, qui supernae magis quam terrenae alimoniae fame misere languescant! Quis caelestem vitae veritatisque dapem eis afferat? Fore utique omnino confidimus, ut aetatis nostrae iuvenes, haud minus quam anteactis temporibus, Divini Magistri invitationi, ad necessariam hanc causam provehendam quod attinet, generose respondeant.

Arduis profecto in rerum adiunctis saepe sacerdotes versari solent. Nec mirandum hoc est; nam Ecclesiae osores primum sacrorum administros vexationibus et insidiis hostiliter petunt, quia, ut ipse Arsiensis Curio fatebatur, qui religionem evertere volunt, primo sacerdotes odio lacessunt.

Attamen, hisce etiam in gravissimis difficultatibus, excelsa verique nominis felicitas oritur sacerdotibus, religionis studio flagrantibus, ex sui ipsius muneris conscientia, cum se noverint a Divino Servatore idcirco vocatos, ut rei sanctissimae auxiliatricem operam navent, quae nempe ad hominum redimendos animos et ad Mystici Christi Corporis incrementum spectat. Christianae igitur familiae excelsum munus considerent donandi scilicet Ecclesiae sacerdotes; atque adeo laeto gratoque animo sacris ministeriis offerant filios.

Sed cum adhortatio haec Nostra vestrum quoque animum vehementer commoveat, Venerabiles Fratres, haud necessarium est in ea diutius immorari. Pro certo enim habemus vos sollicitudinem animi Nostri eiusque suadendi vim penitus intellegere, ac data opera participare. Interea autem S. Ioannis M. Vianney deprecationi hoc committimus tanti momenti negotium, cum quo innumerabilium hominum salus coniungitur quam maxime.

Ad Deiparam etiam, cuiuslibet labis ab origine expertem, oculos nostros convertimus. Paulo antequam Sanctus Arsiensis Curio diuturnum aetatis suae curriculum, caelestibus meritis onustum, complevit, alia in Galliae regione ipsa conspiciendam se praestitit innocenti humilique puellae, ut per eam ad precum et christianae paenitentiae studium homines materno invitaret hortatu; quae quidem augusta vox, post exactum saeculum adhuc animos percellens, longe lateque quasi in immensum resonat. Profecto ea quae gessit et locutus est ille ad Caelitum Sanctorum honores evectus sacerdos, cuius saecularem celebramus memoriam, praevio quodam caelesti lumine supernaturales veritates collustrarunt, quae in Lapurdensi specu insonti puellae patefactae sunt. Ipse enim qui labis expertem conceptum Deiparae Virginis religiosissimo colebat obsequio, anno 1836 paroeciale templum Mariae sine culpa Conceptae dicavit, ac summo pietatis et gaudii affectu, anno 1854, catholicum dogma, quo huiusmodi veritas falli nescio iudicio sancita est, venerabundus excepit. (95)

Meritissima igitur cum gratiarum actione summo Deo debita has coniungimus geminas saeculares memorias, quae ad Lapurdum et ad Arsiense oppidum spectantes, altera alteram provide subsequendo, valde honestant dilectissimam Nobis Nationem, quae in sinu suo sanctissima illa loca esse gloriatur. Tot beneficiorum memores ac fiducia freti nova fore ad Nos et ad universam Ecclesiam affluxura bona, a sancto Arsiensi Curione precem illam mutuamur, quae e labiis eius saepissime edebatur: «Benedicta sit sanctissima et labis expers Conceptio beatissimae Virginis Mariae, Dei Matris. Omnes nationes laudent, omnes terrae invocent et praedicent Immaculatum Cor tuum!». (96)

Valde fore confisi, ut haec S. Ioannis M. Vianney saecularis celebranda memoria ubique terrarum piam excitet alacritatem sive sacerdotum sive eorum, qui ad sacerdotium suscipiendum divino impulsu vocantur, itemque omnium christifidelium actuosiores efficiat curas in iis provehendis, quae ad sacerdotum vitam et munera attinent; singulis universis, vobisque imprimis, Venerabiles Fratres, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum conciliatricem Nostraeque benevolentiae testem effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die 1 mensis Augusti, anno 1959, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) Ioannes PP. XXIII, Litt. enc. Sacerdotii Nostri primordia primo exeunte saeculo a pientissimo obitu S. Ioannis Mariae Baptistae Vianney, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 1 augusti 1959: AAS 51(1959), pp. 545-579. – Versione italiana: L'Osservatore romano, 1 agosto 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959), III, pp. 337-361.
Prologo: Insegnamenti da trarre nel centenario della morte del Curato d'Ars e scopo della presente enciclica. – I. Ascesi sacerdotale: la santità, la povertà, la castità angelica e lo spirito d'obbedienza del santo; opportune applicazioni ai sacerdoti d'oggi. – II. Preghiera e culto eucaristico: lo spirito di preghiera, la pietà eucaristica, I importanza della messa nella santificazione personale del sacerdote sull'esempio del santo curato d'Ars. – III. Zelo pastorale: impegno apostolico del santo curato nella predicazione catechistica al popolo e nell'assiduità al confessionale. – Conclusione: Viva speranza che il presente centenario possa suscitare nel mondo un salutare rinnovamento nella vita sacerdotale e cristiana.

(2) AA S 17(1925), p. 224.

(3) Litt. apost. Anno iubilari: AAS 21(1929), p. 313.

(4) Acta Pii X, IV, pp. 237-264; EE 4/app.

(5) AAS 28(1936), pp. 5-53; EE 5/996-1087.

(6) AAS 42(1950), pp. 357-702; EE 6/app.

(7) AAS 46(1954), pp. 313-317 et 666-677.

(8) Cf. AAS 50(1958), pp. 966-967; L'Osservatore romano, 17 ott. 1958.

(9) Pontificale Romanum; cf. Io 15,15.

(10) Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV, p. 238; EE 4/app.

(11) Oratio Missae, in festo S. I.M. Vianney.

(12) Cf. Archiv. Secr. Vat., Congr. Ss. Rituum, Processus, t. 227, p. 196.

(13) Alloc. Annus sacer: AAS 43(1951), p. 29.

(14) Ibid.

(15) S. Thomas, Summa theol. , II-II, q. 184, a.8, in c.

(16) Cf. Pius XII, Alloc., 16 apr. 1953: AAS 45(1953), p. 288.

(17) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 42.

(18) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 137.

(19) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 92.

(20) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 3897, p. 510.

(21) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 334.

(22) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 305.

(23) Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS 29(1937), p. 99; EE 5/1262.

(24) Litt. enc. Ad catholici sacerdotii: AAS 28(1936), p. 28; EE 5/1049.

(25) CIC, can. 1473.

(26) Cf. Sermons du B. Jean B.M. Vianney, 1909, t. 1, p. 364.

(27) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 91.

(28) In Lucae Evangelium Expositio, IV, in c. 12: PL 92, 494-495.

(29) Cf. Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 697-699; EE 6/app.

(30) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 91.

(31) Summa theol., II-II, q. 184, a. 8, in c.

(32): Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV, p. 260; EE 4/app.

(33) AAS 46(1954), pp. 161-191; EE 6/986-1057.

(34) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p. 536.

(35) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p. 304.

(36) Litt. enc. Ad catholici sacerdotii: AAS 28(1936), p. 28; EE 5/1048.

(37) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 29.

(38) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 74.

(39) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 39.

(40) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3895, p. 153.

(41) Exhort. In auspicando: AAS 40(1948), p. 375.

(42) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 136.

(43) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p, 33.

(44) Cf. Sermo, 11 ian. 1953: Discorsi e radiomessaggi di S.S. Pio XII, t. 14, p.452.

(45) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 131.

(46) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 1100.

(47) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 54.

(48): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 45.

(49) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 29.

(50) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 976.

(51) CIC, can. 125.

(52) CIC, can. 135.

(53) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 36.

(54) Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV, pp. 248-249; EE 4/app.

(55) Sermo, 24 iun. 1939: AAS 31(1939), p. 249.

(56) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 1103.

(57) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 45.

(58) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 459.

(59) Cf. Nuntius scripto datus, 25 iun. 1956: AAS 48(1956), p. 579.

(60) Cf. Alloc., 13 mart. 1943: AAS 35(1943), pp. 114-115.

(61) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), pp. 666-667; EE 6/app.

(62) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), pp. 667-668; EE 6/app.

(63) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 319.

(64) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 47.

(65) Cf. Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), pp. 667-668; EE 6/app.

(66) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 676; EE 6/app.

(67) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 629.

(68) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 15.

(69) Cf. Sermons du B. Jean B.M. Vianney, 1909, t. 2, p. p. 86.

(70) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 1210.

(71) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 53.

(72) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 991.

(73) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 53.

(74) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 1002.

(75) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 580.

(76) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p. 444.

(77) Archiv. Secr. Vat., t. 3897, p. 272.

(78) Cf. Alloc., 16 mart. 1946: AAS 38(1946), p. 186.

(79) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 185.

(80) Litt. enc. Acerbo nimis: Acta Pii X, II, p. 75; EE 4/91.

(81) CIC, cann. 1330-1332.

(82) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 18.

(83) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 18.

(84) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 1018.

(85) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 18.

(86) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 290.

(87) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 999.

(88) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 978.

(89) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3900, p. 1554.

(90) Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35(1943), p. 235; EE 6/237.

(91) CIC, can. 125 § 1.

(92) Cf. Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35(1943), p. 235; EE 6/237. Litt. enc. Mediator Dei: AAS 39(1947), p. 585; EE 6/600; Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 674; EE 6/app.

(93) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 677; EE 6/app.

(94) Cf. Epist. La ristorazione: Acta Pii X, I, p. 257.

(95) Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p. 90.

(96) Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p. 1021.

 

© Copyright 1959 - Libreria Editrice Vaticana

top