The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE ENCYCLICAE
PRINCEPS PASTORUM
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE CATHOLICIS MISSIONIBUS (1)

 

 

«Princeps pastorum» (1 Pt 5, 4) ex quo die Nobis agnos et oves, hoc est universum Dei gregem (cf. Io 21,15-17), ubique terrarum commorantem pascendum regendumque concredere voluit, atque adeo Nos suavi huic caritatis invitamento, humilitatis Nostrae conscii sed potentissimo eius auxilio fidentes respondimus, Catholicarum Missionum granditas, pulchritudo et gravitas menti semper occurrerunt Nostrae; (2) quamobrem numquam destitimus impensissimas ad eas conferre sollicitudines curasque Nostras. Ac primo exeunte anno, ex quo tergemina tiara redimiti sumus in homilia ea faustitate habita, inter laetissimos Summi Pontificatus eventus diem illam recensuimus, qua, a. d. V idus Octobres, in Sacrosanctam Vaticanam Basilicam plusquam quingenti Evangelii praecones convenerant, imagines Iesu Christi cruci affixi e Nostris manibus recepturi, antequam in longinquas regiones christiana luce collustrandas se conferrent.

Ad hanc causam provehendam Providentissimus Deus, arcano amantique consilio suo, inde a iuvenilibus annis sacerdotale ministerium Nostrum convertere voluit; etenim vixdum prima plurimarum totius orbis Nationum conflagratio bellica restincta est, Decessor Noster piae mem. Benedictus XV e dioecesi Nostra Romam Nos advocavit, ut «Pontificio Operi Catholicae Propagandae Fidei» navitatem praestaremus Nostram; quod quidem per quattuor sacerdotalis vitae Nostrae anno libentissime fecimus. Atque grata recordatio menti succurrit Nostrae illius Pentecostes diei, cum anno 1922, tertio exeunte saeculo a condito Sacro Consilio Propagandae Fidei, cui peculiari modo munus demandatum est salutare Evangelii lumen et caelestia dona ad extremos usque proferre terminos terrae, Nobis iucundissimum fuit saeculares id genus participare celebrationes.

Eodemque tempore alius Decessor Noster imm. mem. Pius XI ad Evangelii praeconum munera et incepta fovenda verbo et exemplo suo Nos excitavit, cum, antequam Cardinalium Patrum Collegium in Conclave, ut dicitur, conveniret, in quo ipsemet, Divino afflante Spiritu, Beati Petri Successor delectus est, haec coram Nobis asseveravit: «Nihil maius, nihil grandius, nihil utilius a novo Iesu Christi Vicario sperare possumus, quam haec duo gravissima; ut nempe evangelicam doctrinam usquequaque gentium propagare contendat ac veri nominis pacem conciliet populis atque confirmet». (3)

Dum hae suaves memoriae aliaeque non paucae animum subeunt Nostrum, Nos non immemores gravium eorum officiorum, quae ad Supremum Dei gregis Pastorem pertinent, cupimus, Venerabiles Fratres – occasionem arripientes ex memoranda illa Epistula Apostolica, cui a verbis initium est Maximum illud, (4) et qua, ante quadraginta annos, Decessor Noster piae rec. Benedictus XV Catholicarum Missionum causam, novis datis normis novoque studio christifidelium excitato animo, actuosissime provexit – cupimus, dicimus, vobiscum per has Litteras paterna voluntate colloqui de necessitate ac spe proferendi Regni Dei in non paucas regiones illas, ubi Evangelii praecones desudant nullisque parcunt laboribus ut novella Ecclesiae germina succrescant fructusque edant salutiferos.

Hac eadem de re Decessores etiam Nostri fel. rec. Pius XI et Pius XII opportunas normas opportunaque hortamenta ediderunt, (5) quae Nosmet ipsi, cum primas dedimus Encyclicas Litteras, quae Ad Petri Cathedram (6) inscribuntur, pari auctoritate parique caritate confirmavimus. Opinamur tamen ac pro certo habemus numquam satis nos omnes esse facturos ut Divini Redemptoris vota hac de causa ad effectum deducantur, atque adeo sub unius Pastoris ductu oves omnes in unum feliciter congregentur ovile (cf. Io 10,16).

Dum mentem animumque Nostrun ad ea convertimus quae ad superna et caelestia pertinent Ecclesiae bona gentibus illis impertienda, quibus nondum Evangelii lumen penitus illuxit, oculis Nostris plurimae regiones occurrunt, in quibus vel uberes messes succrescunt, vigent ac maturescunt, vel vineae Dei operariorum labores difficiles admodum arduique sunt, vel denique inimici Dei et Iesu Christi insectationum vi christianorum communitates afflictant ac divexant, et semen verbi Dei (cf. Mt 13,19) suffocare ac proculcare enituntur. Ubique autem necessitas Nos urget, aptiore quo possumus modo, aeternam procurandi animis salutem; atque undique imploratio illa quasi ad aures pervenit Nostras: «Adiuva nos» (Act 16,9). Has igitur regiones innumeras, quas iam Evangelii praecones, qui «ex omni natione, quae sub caelo est» (Act 2,5) orti sunt, apostolico sudore atque interdum sanguine etiam suo fecundarunt, et in quibus, divina aspirante gratia autochthones quoque apostoli, veluti germina novella, florescunt ac fructus edunt salutares, cupimus Nostris decorare laudibus, Nostris permovere incitamentis, caritate prosequi Nostra; iisdemque normas, praecepta ac monita impertire, quae spe aluntur firmissima, cum Divini Magistri pollicitationibus falli nesciis innitatur, quae hisce verbis continentur: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20). «Confidite, ego vici mundum» (Io 16,33).

I

Cum primum illud atque immane plurimarum totius orbis gentium bellum tandem conquievit, quod tot civibus ac nationibus ingentes attulerat luctus, vaststationes, ac maerores, tum Apostolica, quam memoravimus, Benedicti XV Epistula, (7) veluti elatum paternae vocis invitamentum, catholicorum omnium excitavit animos ad paciferum Dei Regnum usquequaque gentium amplificandum; Dei Regnum dicimus, quod unum potest hominibus omnibus, caelestis Patris filiis, pacem defuturam numquam veramque prosperitatem dilargiri atque in tuto ponere. Ex eo tempore per quadraginta annos actuosissima Evangelii praeconum opera atque incepta cotidie magis floruere uberioresque ediderunt fructus; atque illud praesertim evenit, ut Hierarchia et clerus, e regionibus orti, quae Missionalibus excolendae concreditae sunt, maiora in dies incrementa caperent.

Quandoquidem autem, ut proximi Decessoris Nostri imm. rec. Pii XII verbis utamur, Evangelii praecones «ad illud extremam veluti metam, contendant necesse est – quod quidem semper ante mentis oculos esse debet – ut nempe Ecclesia apud alios populos firmiter constabiliatur, eisdemque propria, ex indigenis delecta, tribuatur Hierarchia», (8) haec Apostolica Sedes mature, opportune largiterque semper, praesertim vero postremis hisce temporibus, hac de re consuluit ut ecclesiastica statueretur, vel restitueretur Hierarchia in regionibus illis, in quibus rerum condiciones suaderent ut Episcopales conderentur sedes, eaedemque, si facultas esset, Praesulibus, in iisdem regionibus natis, regendae concrederentur. Nemo ceteroquin ignorat Sacrum etiam Consilium Propagandae Fidei praepositum ad hoc idem exsequendum potissimum constanterque spectare. Sed tamen fatendum est per memoratam illam Apostolicam Epistulam in pleniore luce gravem instantemque eiusmodi causam positam esse, cum per eam fel. rec. Decessor Noster Benedictus XV eos omnes impensissime adhortatus esset, qui Catholicis Missionibus praeerant, ut qui in regionibus evangelica doctrina excolendis divino quodam afflatu ad suscipiendum sacerdotium vocati essent, quam diligentissime instituerentur atque adeo clerus ille numero virtuteque increbresceret, qui indigena dicebatur, quamvis hoc nomen nihil offensae, differentiae nihil significaret, quandoquidem id et Romanorum Pontificum eloquium, et ecclesiastica documenta numquam recipiunt.

Haec Benedicti XV adhortatio, quam Decessores Nostri imm. rec. Pius XI et Pius XII iterarunt, Providentissimi Dei favente gratia, perspicuos uberesque edidit fructus; quamobrem cupimus ut idicirco una Nobiscum immortales Deo agatis grates, quod in terris a Missionalibus excultis frequentes lectissimaeque consurrexerunt Episcoporum et sacerdotum cohortes, qui, Fratres ac filii Nostri dilectissimi, animum Nostrum ad bene sperandum excitarunt. Si enim vel cursim ecclesiastica illarum tantum regionum rationaria inspicimus, quae curis concreditae sunt Sacri Consilii Propagandae Fidei, iis exceptis, quae in praesens insectationibus opprimuntur, non sine summo solacio cernimus primum Episcopum genere Asianum anno 1923 consecratum esse, primosque Vicarios Apostolicos ex Afrorum gente electos esse anno 1939; usque ad annum autem 1959 octo et sexaginta numerari Episcopos genere Asianos, atque quinque et viginti ex Africae gentibus; ceterum vero clerum autochthonem, qui anno 1918 numerum attingebat 919 sacerdotum, anno 1957 in Asia ad numerum quinque milium quingentorum quinquaginta trium sacrorum administrorum pervenisse, in Africa autem sacerdotes qui anno 1918 habebantur nonaginta, anno 1957 iam complevisse numerum mille octingentorum undecim. Mirabili huiusmodi cleri incremento Dominus messis (cf. Mt 9,58) laboribus ac promeritis eorum dignum voluit tribuere praemium, qui vel navitate cuiusque sua, vel qui multiplici adiutrice collata opera Catholicas Missiones, iteratis Apostolicae huius Sedis normis generoso respondentes animo, studiosissime adiuvarunt. Iure igitur meritoque proximus Decessor Noster v.m. Pius XII non sine animi solacio asseverare potuit: «Olim quae ad Ecclesiae vitam pertinent, quatenus perspicua est, in veteris Europae reginnibus praesertim vigebant florebantque; exinde vero, veluti amplissimum exundans flumen, per ceteras terras, quae, ut graeco nomine utamur, quasi orbis terrarum peripheria videbantur, effluebant; sed hodie haec eadem Ecclesiae vita, mutuo quodam virium effluvio, cum singulis Mystici lesu Christi Corporis membris communicatur. In aliis etiam non paucis continentium terrarum regionibus iam diu populi non Missionalium curis excolendi moderandique demandantur, sed propria gubernantur Hierarchia, ecclesiastica ordinatione propria fruuntur, et ceteris Ecclesiae communitatibus, a quibus iam fere omnia recipiebant, spiritualia ac terrena etiam dona libenter impertiunt». (9) Iamvero, Episcopos ceterumque clerum harum etiam novarum christianorum communitatum paterno adhortari animo cupimus, ut incensas ad Deum adhibeant preces, atque ita peculiari modo se gerant ut sacerdotale sibi creditum munus spirituali fecunditate polleat, utque, cum populo verba faciunt, quam saepissime de dignitate, de pulchritudine, de necessitate ac de promeritis loquantur sacerdotalis muneris; ita quidem ut ad illud prompto magnoque animo suscipiendum eos excitent, quos Deus ad tam excelsum honorem vocaverit. Idque efficiant ut eorum etiam preces qui suis curis crediti sunt, ad Deum hac de causa admoveantur una cum universa Ecclesia, quae, ut Divini Redemptoris hortamentis respondeat, rogat «Dominum messis ut mittat operarios in messem suam» (Lc 10,2), hisce praesertim temporibus, quibus est «messis quidem multa, operarii autem pauci» (Lc 10,2).

Christianorum autem communitates, quibus adhuc Missionales suam praestant navitatem, quamvis iam a propria Hierarchia regantur, eorum etiamnunc opera profecto indigent, qui hac de causa ex aliis nationibus advenerunt, sive ob territorii amplitudinem, sive ob christifidelium succrescentem numerum, sive denique ob ingentem multitudinem eorum, qui nondum Evangelii doctrina exculti sunt. Eis procul dubio haec proximi Decessoris Nostri sententia tribui potest: «Ii quidem minime vocandi sunt extranei, cum quilibet catholicus sacerdos, in officio sui muneris fideliter perstans, veluti sua in patria se habeat ubicumque Dei Regnum floret vel sumit exordia». (10) Singuli igitur una simul concordique fraternae illius sinceraeque caritatis vinculo coniuncti operentur, quae amorem in se referat, quo erga Divinum Redemptorem eiusque Ecclesiam flagrare debent; atque Episcopis prompti hilaresque filiorum animo obsequentes, «quos Spiritus Sanctus posuit … regere Ecclesiam Dei» (Act 20,28), sint «cor unum et anima una» (Act 4,32), sibi invicem ob praestitam adiutricem operam semper grates agentes; ita quidem ut ex hac agendi ratione omnibus pateat oculis ipsos reapse esse illius discipulos, qui ad mutuam servandam augendamque caritatem, ut ad «novum», suum praecipuumque praeceptum, adhortatus est omnes (cf. Io 13,34; 15,12).

II

Memoratus Decessor Noster fel. rec. Benedictus XV in Epistula Apostolica, quae a verbis initium sumit Maximum illud, Catholicarum Missionum moderatores peculiari cura adhortatus est ut cleri, e loci populo delecti, mentes animosque ita effingerent et conformarent, ut eorum institutio atque educatio «perfecta et numeris omnibus absoluta» (11) evaderet. «Nam – ita ipse scribebat – sacerdos indigena, utpote qui ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus, mirum quantum valet ad Fidem eorum mentibus insinuandam: multo enim melius, quam quisquam alius novit quibus modis quidpiam eis persuaderi queat». (12)

Quam ad rem vix attinet in mentem revocare perfectam absolutamque sacerdotum institutionem educationemque eo spectare necesse esse, ut sacrorum alumni ad eas potissimum virtutes adipiscendas fortiter suaviterque permoveantur, quas primum postulat sacerdotale officium, «hoc est officium suae ipsius procurandae sanctitatis». (13) Novus autem illarum regionum clerus hac de causa pium quoddam certare certamen debet cum clero veterum illarum dioecesium, quae iam diu sacerdotes suo e gremio ediderunt virtutibus omnibus tam miro modo praestantes, ut sacrorum administris universae Ecclesiae imitandi proponerentur. Etenim sanctitate potissimum sacerdotes esse possunt ac debent lux mundi et sal terrae (cf. Mt 5,13-14), hoc est suae ipsorum nationis totiusque orbis terrarum; sanctitate potissimum Evangelii pulchritudinem supernamque potentiam omnibus demonstrare possunt, itemque edocere omnes christianae vitae perfectionem metam esse, quam cuncti filii Dei viribus omnibus eluctando perseverandoque assequi queant ac debeant e quibusvis gentibus sint orti, in quolibet vivendi genere versentur, et quovis fruantur civili cultu.

Ac praeterea paternus animus Noster spem fovet bonam fore ut ubique ex clero cuiusvis nationis ii eligi possint, qui sacrorum alumnos suae cuiusque gentis regere, ac recte sancteque instituere atque educare valeant. Quin immo Episcopos et Catholicarum Missionum rectores iam nunc adhortamur ut e clero autochthone ne dubitent eos deligere sacerdotes, qui ob suam virtutem peculiaremque agendi prudentiam suorum popularium in sacro ephebeo degentium magistri atque ad sacerdotalem assequendam sanctitatem duces esse possint.

Ceterum Ecclesia, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, nullo non tempore praecepit ut sacrorum administri solidam ac plenam mentis animique institutionem adipiscerentur. Iamvero nemo, hodie praesertim, in dubium revocaverit id e quavis stirpe et e quavis terrarum orbis regione ortos iuvenes assequi posse, cum hoc tam luculenter ac reapse demonstratum iam fuerit. Ac procul dubio institutio, quae huic clero impertienda est, peculiaribus etiam rerum condicionibus conformetur oportet, quae variis locis variisque nationibus sint propriae. Attamen omnes sacrorum alumnos hanc sapientissimam sequi normam opportunum est: est nempe consulendum ut hi iuvenes ne «in locis educentur ab hominum societate paulo nimium seiunctis», (14) quandoquidem hoc modo, «cum in publicum prodibunt, haud ex facili sive cum minuta plebe, sive cum litteratis hominibus commercium habebunt, fietque eis plurimum, ut aut inconsiderate cum christiano populo se gerant, aut, quam acceperint institutionem, secus existiment». (15) Hi autem iuvenes oportet ad plenam omnino sacerdotalem animi perfectionem conformentur, sed etiam «sensim prudenterque in intima populi consilia ac studia penetrent»; (16) illius populi dicimus, quem evangelica illuminare veritate, et ad sanctitatem vitae, divina favente gratia, conducere debent. Huic igitur instituendi educandique rationi etiam Seminarii moderatores obtemperare debent, quamquam ea omnia ultro libenterque accipiant oportet, quae, ad res externas ac technicas quod attinet, nova ac progrediens in usum induxit aetas, utpote commune omnium gentium veluti patrimonium civilis cultus, quod ad melius faciliusque vivendi genus homines adduxit, et ad corporis valetudinem ac vires aptius servandas incolumes.

Cleri autochthonis institutio – quod ipse Decessor Noster imm. rec. Benedictus XV scripsit – eo spectare debet ut, ubi primum par divino muneri obeundo evasit, «recte possit populi sui gubernationem … suscipere», (17) popularesque suos ad aeternae salutis viam doctrina ministerioque suo adducere. Quam ad rem id summopere commendamus ut ii omnes, tam allogenae quam autochthones, qui sacrae huic institutioni dant operam, ex officii sui conscientia diligentissime curent ut sui alumni suscipiendi muneris gravitatem difficultatemque magis magisque perpendere addiscant, ac licita prudenterque data fruantur cogitandi agendique libertate, (18) qua facilius possint gradatim, sed quam primum, maiora etiam ecclesiastica ministeria suscipere una et concordissime cum alienigena clero, sed pari omnino ratione. Id enim impertitae institutionis efficacitatem comprobabit, iisque ad quos sacrorum alumnorum educatio pertinet, summum debitumque attribuet praemium.

Iamvero iis rationibus perpensis, quae non modo ad sacrorum alumnorum mentes animosque recte instituendos pertinerent, sed ad peculiares etiam singulorum populorum necessitates peculiaremque eorum sentiendi agendique modum, haec Apostolica Sedes clerum allogenam clerumque autochthonem adhortata est ut in Missionologiae, quae dicitur, studia incumberent. Etenim Decessor Noster imm. rec. Benedictus XV huius quoque disciplinae magisteria in Urbaniano Propagandae Fidei Athenaeo constituit; (19) et proximus Decessor Noster v. m. Pius XII non sine animi gaudio animadvertit apud idem Urbanianum Athenaeum «Missionale Institutum» conditum esse; «itemque Romae aliisque in locis ‹Missionologiae›, quae dicitur, ‹Facultates› ac magisteria non pauca constituta esse». (20) Quamobrem in Catholicarum Missionum seminariis studiorum curricula non deerunt, quibus ea opportune explanentur, quae et ad varias Missionologiae rationes pertineant, et ad technicam etiam cognitionem earum rerum, quae ad futurum illarum regionum cleri ministerium utilia videantur. Hac de causa omnino necesse est ut quae impertitur institutio non modo ad integram solidamque Ecclesiae doctrinam conformetur a maioribus traditam, sed etiam alumnorum mentes ita aperiat et exacuat, ut recte iudicare valeant suae cuiusque patriae peculiarem cultum, ad philosophicas praesertim ac theologicas disciplinas quod attineat, itemque peculiares rationes quae inter eas christianamque religionem intercedant. «Catholica Ecclesia – ita idem Decessor Noster – ethnicorum doctrinas neque despexit neque respuit, sed eas potius, a quovis errore et a quavis impuritate liberatas, christiana sapientia consummavit atque perfecit. Ita pariter eorum ingenuas artes ac liberales disciplinas …, peculiares quoque populorum mores eorumque tralaticia instituta … quodammodo sacravit; atque etiam eorum dies festos, immutata ratione ac forma, ad martyrum memorias et ad sacra mysteria celebranda traduxit». (21) Ac Nosmet ipsi hac eadem de causa mentem Nostram hisce verbis aperuimus: «Quotiescumque auctiora verique nominis incrementa, ad liberales artes ingenuasque disciplinas quod spectat, possunt humanae familiae cultum ditare, Ecclesia eiusmodi ingenii nisus fovet et adiuvat. Ea enim, ut probe nostis, non unam tantum animorum culturam, despectis aliis, quasi propriam amplectitur, ne illam quidem, quam Europa ceterique occidentis populi pepererunt, etsi cum ea, historia teste, arctissime coniungitur; creditum enim Ecclesiae munus ad aliud potissimum pertinet, ad id nempe quod ad religionem et ad aeternam hominum salutem spectat. Verumtamen Ecclesia, utpote quae iuventute polleat perpetuoque Sancti Spiritus afflatu renovetur, nullo non tempore ea omnia agnoscit libenterque in se recipit, quin immo actuose excitat, quae humanae menti animoque honori vertant, etiamsi eadem ex aliis terrarum orbis partibus oriantur, non autem e regionibus, quae mediterraneo mari circumluuntur, et quae, ex providentis Dei consilio, quasi suae infantiae incunabula fuere». (22)

Sacerdofies auctochthones, si opportunis hisce modis gravibusque rationibus instituantur, atque, superatis difficultatibus, ad recte agendum comparentur, multum profecto poterunt, suis Antistitibus ducibus, in hanc rem conferre utilitatis, ac praesertim poterunt a doctis suae patriae civibus facilius audiri, eosque, exemplum secuti celeberrimi Missionalis Matthaei Ricci, ad christianam veritatem allicere, in iis nominatim nationibus, quae inde a remotissimis temporibus civili cultu floruere. Siquidem sacerdotes etiam e suis territoriis orti, officio tenentur «in captivitatem redigendi omnem intellectum in obsequium Christi» (cf. 2 Cor 10,5), ut incomparabilis ille Evangelii praeco et gentium apostolus Paulus asseverat; ita enim etiam «apud suos, vel optimates litteratosve homines, in honore erunt». (23) Quamobrem eorum sententia atque opera utentes curabunt Episcopi ut opportune matureque pro singularum vel plurium regionum necessitatibus constituantur sedes studiis provehendis aptaeque vulgandae doctrinae, in quibus cum allogenae, tum autochthones sacerdotes quae didicerint et experiundo noverint, ea omnia in illius nationis bonum utilitatemque convertant, in qua nati sunt vel ad quam christiana veritate excolendam adlecti. Quam ad rem in memoriam haec etiam revocare oportet, quae proximus Decessor Noster imm. rec. Pius XII hisce verbis edocuit: catholicorum nempe esse «scripta omne genus fusius in vulgus edenda ac disseminanda»; (24) itemque curandum esse ut omni ope provehatur «quidquid spectat ad recentiora artis inventa, quibus homines inter se communicant, quibusque doctrinae evulgantur, quandoquidem neminem latet quanti intersit vulgi opinionem ad se trahere recteque conformare». (25) Non omnia profecto ubique ad effectum deduci possunt; omnes tamen opportunitates arripiendae sunt, quibus cuiusvis generis insurgentibus necessitatibus prospici queat, etiamsi interdum «alius est qui seminat, et alius est qui metit» (Io 4,37).

Iesu Christi veritatis caritatisque propagatio ad peculiare pertinet Ecclesiae munus; atque etiam «sanctissimum Ecclesiae officium est … populis, quantum fieri possit, praestantissima vitae suae suaeque doctrinae beneficia impertire, ex quibus novus proficiscatur socialis ordo christianis principiis innixus». (26) Hac de causa, in regionibus quoque evangelica doctrina excolendis, Ecclesia omni ope consulit ut incepta etiam de re sociali suscipiantur, utque opportuna adiumenta pro facultate indigentibus impertiantur, quae christianorum communitates populosque, ad quos eaedem pertinent, adiuvent. Curandum tamen est ut apostolica Missionalium actio ne nimia profanorum operum congerie opprimatur vel praepediatur. Ea igitur tantum, quae necessaria sint et quae ex facili servari possint expediteque in usum deduci instituantur; atque eadem, quam primum fieri possit, eiusdem nationis viris vel mulieribus administranda ordinandaque concredantur, ita quidem ut Missionales viribus omnibus queant ministerio doctrinae impertiendae ac suae ceterorumque sanctitatis aeternaeque salutis procurandae se dedere.

Si, ut diximus, certo patet modo frugiferum apostolatum id omnino postulare, veluti rem praecipuae gravitatis, ut sacerdotes autochthones ea omnia noscant prudenterque perpendant, quae ad peculiaria patriae suae instituta spectent, potiore etiam ratione liquet iisdem hanc, quam proximus Decessor Noster in universum edidit, sententiam esse tribuendam: «Ecclesiae prospectus atque proposita, quae universa complectuntur, suetae eorum christianae vitae prospectus consiliaque erunt». (27) Hac igitur de causa idem clerus non modo pernoscat oportet universae Ecclesiae vices, condiciones verique nominis utilitates, sed necesse etiam est ut ea ducatur ac permoveatur caritate, qua omnes christifideles amplectatur. Quamobrem iure meritoque S. loannes Chrysostomus, de liturgicis celebrationibus agens, haec asseveravit: «Accedentes enim [ad altare], primum pro universo orbe communibusque commodis gratias agimus»; (28) atque S. Augustinus hanc pulcherrimam edidit sententiam: «Extende caritatem per totum orbem, si vis Christum amare, quia membra Christi per orbem iacent». (29)

Hoc profecto consilio ductus, ut integer nempe impensusque aleretur catholicae unitatis afflatus, quo Missionalium opera moveri atque animari debet, Decessor Noster fel. rec. Benedictus XV illam periculi rationem severe animadvertere hisce, quae sequuntur, verbis non dubitavit, quae ab Evangelii praeconum propositis omnino absit oportet, quandoquidem eorum actionis efficacitatem imminuere potest: «Miserum sane foret, si qui ex Missionariis ita suae dignitatis immemores viderentur; ut potius de terrena patria quam de caelesti cogitarent, eiusque plus aequo studerent potentiam dilatare gloriamque super omnia extendere. Esset haec quidem apostolatus pestis teterrima, quae in Evangelii praecone omnes caritatis animarum nervos elideret, ipsiusque vulgo debilitaret auctoritatem». (30)

Hoc idem periculum, etsi aliis modis rationibusque, hodie quoque haberi potest, eo vel magis quod nationes non paucae, a Missionalibus evangelica luce collustratae, acri studio plerumque moventur adipiscendae libertatis suoque pleno iure plenaque potestate vivendi; atque politicae libertatis adeptio interdum motus concitare potest immodicos, qui communi bono et universae humanae familiae utilitati caritatique obsistant.

Nos autem fore omnino confidimus ut autochthon quoque clerus propositis illis consiliisque moveatur, quae generalibus christianae religionis rationibus respondeant, et cum doctrina Catholicae Ecclesiae penitus concordent, quae quidem universos homines pari amore complectitur, atque adeo veraci etiam uniuscuiusque patriae bono, pro sua parte, optime consulit.

Hac de re iure meritoque idem Decessor Noster hisce verbis admonebat omnes: «Ecclesia Dei catholica est nullamque apud gentem vel nationem extranea»; (31) quamobrem nulla alicuius regionis christianorum communitas cum universa Ecclesia unitatem illam reapse manifestat, ex qua superna Iesu Christi vita oritur, si clerus populusque peculiari tantum suarum rerum studio moventur, si in ceteras gentes malevolentia concitantur, si nimio denique illo suae nationis studio ducuntur ac perturbantur, quod caritatem erga universos labefactare potest; qua quidem una caritate Ecclesia Dei constat ac vere «catholica» nuncupatur.

III

Decessor Noster fel. rec. Benedictus XV peculiarissimo modo necessitatem asseveravit, ut diximus, cleri autochthonis studiose, diligenter recteque instituendi, qui praesentibus par esset rerum condicionibus; attamen eius menti procul dubio alia quoque necessitas illuxit, eaque pariter gravissima, laicos etiam cuiusvis nationis homines ita educandi conformandique, ut non modo in sua privata vita christiano nomini responderent, sed in apostolatus etiam opera incumberent. Id luculenter admodum significanterque proximus Decessor Noster imm. mem. Pius XII commendavit, (32) qui non semel, sed etiam atque etiam hac de re egit, quae hodie potissimum intento perpendatur animo oportet, atque quam maxime et quam primum ad effectum ubique deducatur.

Idem enim Decessor Noster v. m. Pius XII – idque non sine singulari merito ac laude – diserta copiosaque doctrina atque iteratis adhortamentis laicos viros admonuit ut quam libentissime studiosissimeque in apostolatus campum descenderent, suam ecclesiasticae Hierarchiae navitatem praestaturi, eodem nempe modo, quo inde a prisca aetate per saeculorum decursum christifideles Episcopis ceteroque clero adiutricem navarunt operam, quo facilius ac maiore cum efficacitate christiana praecepta de re religiosa ac sociali ad rem deducerentur. Hoc autem non minus, sed multo magis nostra tempora postulant, cum id genus necessitates in dies succreverint, et cum increscentes numero multitudines spirituali rectae doctrinae pabulo indigeant, et cum denique earum condiciones difficiles ac magis implexae hodie videantur. Ceterum quocumque Ecclesia sua pacifica agmina inducit, ibi necesse est ut integra constitutio sua habeatur, quae non modo variis Hierarchiae gradibus constat, verum etiam laicorum ordine; pariterque necesse est ut per eos omnes salutariter operetur. (33)

Quam ad rem assequendam, ad novas etiam christianorum communitates quod attinet, haud satis est homines ad catholicam religionem convertere, eosque, lustrali aqua expiatos, ingenti numero in Ecclesiae album referre; sed etiam omnino opus est, christiana impertita educatione rerum condicionibus ac temporibus consentanea, eos aptos efficere ad incepta illa pro sua cuiusque facultate suscipienda, quae conferre possint ad praesens ac futurum Ecclesiae bonum atque incrementum. Christianorum numerus parum significat, si eorum virtus deficit; hoc est si in profitendo catholico nomine iidem reapse inconcussa firmitate non pollent, si intus in eorum animis spiritualis vita non viget, atque foras non edit salutares fructus; si denique, postquam divina gratia renati sunt, florenti illa et matura iuventute non praestant, quae ad proba et frugifera patranda facinora semper parata sit. Etenim christianae Fidei professio non tantum ad civium anagraphen pertinet, sed potissimum debet novum creare hominem (cf. Eph 4,24), eiusque actionibus omnibus, eas excitando, dirigendo moderandoque, vim indere supernam.

Verumtamen e laicorum ordine homines id plene adipisci difficile poterunt, si clerus, sive alienigena, sive autochthon, necessaria illa actionis proposita, de quibus supra diximus, et quae iam primus Iesu Christi Vicarius, hisce quae sequuntur verbis, praecipuis lineamentis attigit, sibi efficienda non attribuerit: «Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum» (1 Pt 2, 9).

Verum enim vero christiana institutio atque educatio, quae ad impertiendas tantum christifidelibus catechismi formulas spectet, et ad praecipua moralis doctrinae praecepta, variis propositis casibus, summatim mentibus inculcanda, animos autem voluntatesque ad efficaciter secundum datas normas agendum non excitet, in grave potest incidere periculum inertem Ecclesiae procurandi gregem. At contra, oves christiani gregis non modo Pastori auscultent oportet, sed eum etiam eiusque vocem agnoscant (cf. Io10, 4.14), atque fideles volentesque eum sequantur per aeternae vitae pascua (cf. Io10, 9.10), ut aliquando possint a Pastorum Principe «immarcescibilem gloriae coronam» (1 Pt 5,4) accipere; oves scilicet, quae cum Pastorem, ut diximus, agnoscant et sequantur, qui animam suam dedit pro ovibus suis (cf. Io 10,11 ), eidem se totas dedant, eiusque divinae voluntati ultro libenterque obtemperantes, eo studiose operoseque contendant ut aliae etiam oves, quae eum non sequantur, sed ab eo longe aberrent, qui via, veritas et vita est (cf. Io 14,6), tandem aliquando unum atque unicum ingrediantur ovile.

Sine experrecto impensoque apostolatus studio professio christianae fidei ne intellegi quidem potest, nam «quilibet tenetur fidem suam aliis propalare, vel ad instructionem aliorum fidelium sive confirmationem, vel ad reprimendum infidelium insultationem», (34) idque praesertim nostris hisce temporibus, quibus Ecclesia universaque hominum consortio peculiaribus in difficultatibus versantur.

Ut autem plena actuosaque educatio christiana haberi possit, omnino oportet institutores educatoresque vias aptiores hac de causa ingrediantur, quibus aliorum animos eorumque peculiaria ingenia, consilia et indolem attingere atque penitus intellegere queant; ita quidem ut evangelicae veritatis praecepta, una cum eorum normis ac postulatis, novi lesu Christi asseclae imbibant, iisdemque prorsus conformentur. Divinus enim Redemptor id a nobis singulis postulat reapse efficiendum, quod est mandatum magnum; hoc est: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua» (Mt 22,37). Oculis igitur eorum, qui catholicam amplectuntur religionem, christianae professionis granditas luce plena splendescere debet, ita ut eorum animi incenso desiderio efficacique proposito iugiter excitentur vitam ducendi virtutibus omnibus ornatam et apostolica navitate praestantem; vitam dicimus, quae imitanda proponat praeclara Iesu Christi exempla, qui, humana suscepta natura, nobis praecepit ut sequeremur vestigia eius (cf. 1 Pt 2,21; Mt 11,29; Io 13,15).

Quicumque christiano censetur nomine, plane noverit se primario quodam ac praecipuo conscientiae officio obligari, ut testis sit veritatis, quam credit, et gratiae, qua eius animus est transformatus: «Ideo enim», quemadmodum ait eximius quidam Ecclesiae Pater, «ille [Christus] nos hic relinquit, ut sicut luminaria essemus, ut aliorum doctores constituamur, ut instar fermenti simus, ut sicut angeli cum hominibus versemur, ut sicut viri cum puerulis, ut spirituales cum animalibus, ut illi lucrentur, ut semina simus, ut fructum multum feramus. Non opus esset sermone, si vita nostra ita fulgeret; non opus esset verbis, si opera exhiberemus. Nullus esset gentilis, si nos essemus vere Christiani». (35)

Quodsi omnes Christifideles, qui in toto sunt orbe terrarum, ut liquet, id officium debent praestare, tamen non est quin videat in regionibus, Missionalium opera excolendis, ex eodem impleto fructus oriri posse singulares prorsus et uberrimos, quod ad propagandum attinet Regnum Dei, apud eos etiam, qui Fidei nostrae praeclarissimum donum ignorant, et vigoris, naturam excedentis, qui in gratia inest, exsortes sunt, hortante ipso Domino Iesu: «Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est» (Mt 5,16); atque Petro Apostolo fidelibus praecipiente: «abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum» (1 Pt 2,12).

Testimonium vero a singulis datum confirmari debet et quasi dilatari testimonio totius communitatis christianae, eo fere modo, qui aetate recenti ab instituta Catholica Ecclesia obtinuit, qua scilicet conspiratio et consensus omnium Christifidelium, qui erant «perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus» (Act 2,42), eorumque coniunctio in caritatis officiis studiosissime exhibendis maxima iis gaudia mutuaque pietatis incitamenta praebuerunt; nam erant «collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in idipsum» (Act 2,47).

Eo enim quod una simul preces Deo adhibentur et in sacra Liturgia divina mysteria actuose participantur, vita christiana singulorum ac totius communitatis valdissime ditatur et perficitur, idque plurimum valet ad conformandos animos ea caritate, quae veri nominis christianorum est insigne; caritatem dicimus quae discrimina inter nationes et linguas exsuperat, omnesque, sive fratres sive adversarios, amice complectitur. Qua in re haec verba S. Clementis Pontificis Maximi, Decessoris Nostri, libet iterare: «Cum enim [ethnici] audiant a nobis, quod Deus dicit: ‹Non est gratia vobis, si eos diligitis, qui vos diligunt, sed gratia vobis, si diligitis inimicos vestros et qui vos oderunt› (cf. Lc 6,32-35): quae cum audiant, admirantur bonitatis sublimitatem; cum autem viderint, nos non tantum eos non diligere, qui nos oderunt, sed ne eos quidem, qui diligunt, irrident nos ac nomen [Dei] blasphematur». (36) Omnium Evangelii praeconum summus, S. Paulus Apostolus, ad Romanos scribens, cum extremis occidentis populis verbum Domini esset annuntiaturus, de «dilectione sine simulatione» (Rm 12, 9s) monuit; cuius virtutis – sine qua christianus nihil est (1 Cor 13,2) – mirabilem laudem ante celebrarat.

Quae quidem caritas etiam collatis subsidiis patefit, quemadmodum ait Decessor Noster imm. mem. Pius XII: «Corpus multitudinem quoque membrorum exigit, quae inter se connectantur, ut mutuo auxilio sibi vivant. Et quemadmodum in mortali concretione nostra cum membrum dolet, cetera omnia condolescunt; et quae sana sunt aegrotantibus suppetias veniunt: ita in Ecclesia singula membra non sibi unice vivunt, sed aliis quoque opitulantur, atque omnia sibi invicem adiutricem operam praestant, cum ad mutuam consolationem, tum ad ampliorem usque aedificationem totius Corporis». (31)

Quoniam vero rerum necessitatibus, quibus christifideles premuntur, etiam Ec clesiae vita et instituta continentur, autochthones christiani assuescant oportet, quantum pro facultatibus possunt, templa, pios coetus, clerum, qui ipsis totum se devovit, suis opibus sponte sustentare; neque interest, si paulum ad hoc conferunt, cum id sit potissimum, ut, quod impertitur, innotescens sit testificatio conscientiae in christiana disciplina exercitatae.

IV

Cum christifidelibus, unius viventis Corporis membris, non liceat se a ceteris seiungere atque adeo arbitrari se officio suo satisfecisse, si proprii tantum animi rationibus studuerint atque prospexerint, singuli universi, adiutricem operam, pro sua quisque parte, navent Regno Dei incrementis augendo et propagando. Ad quod generale servandum officium idem Decessor Noster Pius XII omnes est hisce verbis cohortatus: «Catholicam esse, praecipua Ecclesiae nota est, ita ut christianus homo et adstrictus Ecclesiae minime sit, nisi pariter sit addictus et adstrictus fidelium universitati, atque adeo percupiat ut eadem ubicumque gentium radices agat et florescat». (38)

Omnes igitur, sancta quadam incensi aemulatione, certatim testificentur oportet assiduum, quo ducantur, studium spirituale aliorum bonum comparandi, propriam tuendi Fidem, eamque eos docendi, qui eius expertes sunt aut eam non satis noscunt atque adeo setius de ea iudicant. Itaque sacrorum administri, familiae, coetus apostolatui dediti, qui variis in locis sunt constituti, faciant, ut huius officii religionem, etiam in communitatibus christianis recentissime ortis, animis hominum a prima eorum aetate et ab adulescentia defigant. Nec desunt peropportunae quaedam occasiones aptius et luculentius eos ad hoc munus apostolatus informandi, veluti cum pueri, vel baptismate nuper abluti homines ad Confirmationis Sacramentum suscipiendum componuntur, cuius «chrismate credentibus novum robur inditur, ut Ecclesiam Matrem et quam ab ea acceperint fidem, strenue tueantur ac defendant»; (39) quam quidem animorum praeparationem maxime apud eas gentes expedit fieri, quae peculiares initiationis ritus pro locorum consuetudine celebrant, per quos se parant adulescentes, ut suo tribulium ordini legitime ascribantur.

Facere autem hic non possumus, quin operam catecheseos institutorum in sua collocemus luce, quippe quos constet, si annales Missionum Catholicarum ab amota earum origine replicentur, iisdem adiumentum attulisse singulare prorsus ac necessarium. Qui cum nullo non tempore praesentissimi adiutores verbi divini praeconum essent, eorum participantes labores allevantesque, Decessores Nostri apertis verbis affirmaverunt, «quantum ad Evangelii propagationem referret eorum multiplicari numerum» eosque diligentissime institui, (40) idemque munus habuerunt «praestantissimum fortasse exemplum apostolatus, qui a laicis exercetur». (41) Nos autem, maximas laudes iis tributas iterantes, eos adhortamur, ut animi beatitatem, quae ex hoc proficiscatur munere, attentius considerent neve umquam eo desinant omni studio coniti, ut, ecclesiastica moderante Hierarchia, religionis disciplinam amplius excolant seque in hominum vere christianorum forment mores. Ab iis enim catechumeni non solum prima Fidei elementa condiscant oportet, sed etiam exercitationem virtutis et incensum sincerumque amorem erga Christum eiusque Ecclesiam. Quidquid curae impenditur in augendum numerum huiusmodi praestantium ecclesiasticae Hierarchiae adiutorum, et in congruentem eorundem institutionem, quidquid praeterea laboris iidem ipsi catholicae doctrinae praeceptores tolerant, ut hoc munus suum quam aptissime gerant et plenissime, sunt ad novas condendas communitates christianas easque prosperandas instrumenta praesentissima.

Primis quidem, quas edidimus, Litteris Encyclicis, de variis gravibusque commemoravimus causis, quae hac aetate impellunt, ut in omnibus orbis terrarum partibus «laici homines in pacificae militiae, hoc est in Actionis Catholicae agmina, eo sapienti consilio advocentur, ut ecclesiasticae Hierarchiae adiutricem operam navent»; (42) quibus verbis haec subiecimus: «Magno quidem Nobis solacio est ea considerare, quae per elapsum temporis decursum, in regionibus etiam ab Evangelii praeconibus adhuc excolendis, hi Episcoporum ac sacerdotum adiutores … alacri actuosaque voluntate exanclarunt opera ac provexerunt incepta». (43) Nunc vero affectu caritatis, «quae urget Nos» (cf. 2 Cor 5,14), haec Decessoris Nostri imm. mem. Pii XII hortamenta et inflammantia dicta volumus instantissime iterare: «Oportet omnino homines e laicorum ordine generosam, diligentem laboriosamque operositatem suam inibi cum hierarchico cleri apostolatu consocient, in Actionis Catholicae confertissima agmina confluentes». (44) Quam voluntatem Antistitis Sacrorum Maximi ut ad effectum deducerent, Episcopi regionum, Missionalium curae creditarum, utriusque ordinis clerus et fideles generosiores atque christiana disciplina instructiores probatissimo cum studio sunt conisi; atque adeo licet asseverari ubique fere terrarum incepta feliciter esse patrata operaque egregia effloruisse. Tamen necesse est – de hoc etiam atque etiam monendum censemus – ut haec apostolatus ratio ad locorum condiciones et necessitates congruenter accommodetur. Non enim licet ea, quae in alia regione peracta sunt, ad aliam, nullo habito discrimine, transferre; sed ii, ad quos pertinet, moderationi ecclesiasticae Hierarchiae omnino subiecti sacrisque Pastoribus hilari animo obtemperantes, curare debent, ne multiplices apostolatus formae nimia quaedam onerum accessio evadant, qua vires praeclarae ita cohibeantur vel dissipentur, ut solum certa quaedam ac singularia suscipiantur, atque adeo quasi trunca et manca sit actio, cum plus aequo speciali cuidam rei studeatur; quod quidem, sicubi opportunum esse videatur, tamen minus utilitatis habet, ubi adiuncta et necessitates prorsus alia sunt. Primis iisdem Encyclicis Litteris etiam praediximus argumentum, quod in Actione Catholica versatur, Nos data occasione esse uberius et fusius pertractaturos; unde, ut probe confidimus, regiones quoque illae, in quibus Missionalium opus exercetur, commoda capient non modica novamque accipient impulsionem. Interea omnes, concordi voluntate ac spiritibus ducti supernis, in rem incumbant sibique persuasum habeant hac tantum condicione se posse gloriari causae divinae et ampliori animi culturae ac profectui suae gentis inservire.

Est quidem Actio Catholica laicorum hominum sodalitas, «cui propria sunt munera eaque cum officii onere coniuncta, in quibus obeundis moderationi auctoritatum obtemperetur oportet», (45) ita tamen ut laici ipsi moderatorum gradus in ea obtineant. Ad hoc necesse est homines instituantur, qui varias consociationes apostolico valeant inflammare ardore, et efficere, ut eaedem pleno polleant vigore; viros dicimus et mulieres, qui ut digni reddantur, quibus ab ecclesiastica Hierarchia credatur primaria vel secundaria consociationum moderatio, testatum proferre debent argumentum, quo constet christiana disciplina christianisque moribus se plane esse instructos et conformatos, adeo ut «id ceteris impertire possint, quod ipsi iam sibi divina opitulante gratia comparaverint». (46)

Non immerito autem asseverari licet sedem aptissimam et quasi palaestram, ubi huiusmodi moderatores laici Actionis Catholicae ad munus suum comparentur, scholam esse christianam; quam tum solum assequi propositum suum posse ac munus obire suum, cum veri nominis christiani a magistris, sive sint sacerdotes ex utroque clero sive homines ex ordine laicorum, ibidem educentur.

Nec est qui ignoret, quanti momenti fuerit sitque schola in regionibus, Missionalium curae concreditis, quantum virium et laboris Ecclesia in ludis cuiusvis ordinis aperiendis insumpserit, quam acriter eos sit tutata et auxerit incrementis. Quoniam vero difficile, quemadmodum liquet, scholarum disciplinis addi potest ratio moderatores Actionis Catholicae instituendi, expedit saepe extra ludos bonae spei adulescentes congregari, ut ad apostolatus doctrinam exercitationemque informentur. Curent igitur Ordinarii locorum, ut, quo aptiore possint modo, pro suaque prudentia scholas apostolatus condiscendi aperiant, in quibus, uti patet, institutionis ratio ab ea differt, quae in scholis, quas vere proprieque dicas, obtinet. Interdum etiam continget, ut pueri et adulescentes qui scholas non catholicas adire cogantur, a falsis doctrinis servandi sint immunes; semper autem necesse erit, ut ad institutionem, quae, ad humanitatis cultum artesque technicas pertinens, in publicis ludis impertitur, educatio accedat prudenter impenseque tradita, quae in re spirituali sita sit, ne e scholis illis homines proficiscantur perverse docti, arrogantia inflati, et qui Ecclesiae gentibusque suis magis noceant quam prosint. Quorum institutio in disciplina religionis cum ingenii progressione debet temperari, eo quidem consilio, ut ad vitam e catholicae Fidei ratione ducendam in sua cuiusque civili societate eoque in hominum coetu, inter quos sua munera gerent, rite comparentur, atque locum suo tempore in catholicis sodalitatibus possint obtinere. Quodsi iuvenes e sua coguntur communitate discedere, ut aliis in oppidis vel urbibus publicas obeant scholas, convictus sedes ibi expedit constitui aliaque domicilia, in quibus vita christiana moresque in tuto sint, illorumque ingenia et vires praeclaro apostolatus proposito conformentur. Vim igitur singularem et efficientissimam scholis huiusmodi tribuentes, quod ad instituendos moderatores Actionis Catholicae attinet, nolumus tamen familias onere officii, quo tenentur, eximere neque quidquam de earum auctoritate detrahere, cum interdum eaedem plus etiam ad hanc rem possint quam scholae, alendo scilicet in filiorum animis; apostolatus ardorem eosque christianis praeceptis uberius in dies erudiendo et ad actionem vitae comparando. Est enim domesticus ipse convictus praestantissima quaedam schola, cum nulla prorsus re commutanda.

Verum «bonum certamen» (2 Tm 4,7) pro Fide christiana initum non solum in intimis fit conscientiae latebris, vel intra domesticos parietes, sed etiam in vita publica, ubicumque et quomodocumque eam agi contingit. In omnibus orbis terrarum partibus variae nostra aetate exsistunt quaestiones, quas qui persolvere student, plerumque una humana innituntur sapientia et principia sequuntur, quae legis christianae praeceptis non raro adversantur; «re quidem vera pleraeque regiones tam gravibus rei socialis, oeconomicae et politicae immutationibus obnoxiae sunt, ut ex eis futuri temporis cursus maxima ex parte pendere videatur». (47) Quaestiones vero, quae apud alias gentes aut iam solutae sunt aut iis rebus enodari queunt, quae in earum more usuque insunt, apud alias necessario sunt ac sine mora expediendae; quod quidem etiam periculi plenum est, cum fieri possit, ut praepropere agatur atque lamentabili cum levitate animi doctrinae mutuo recipiantur, quae rationes religiosas singulorum hominum ac gentium aut neglegant aut aversentur. Quas quaestiones catholicis, bono privato ac bono publico Ecclesiae intentis, nequaquam licet ignorare neque incuriose sinere damnose solvi, ita ut postea impensiore cum nisu errata sint corrigenda ampliusque impediatur christianae religionis propagatio terrarum in orbe.

Cum, vero, ad publica munera quod pertinet, actiones hominum laicorum in regionibus, ubi verbum Dei disseminatur, degentium, sint ipsis magis propriae ac potiores, christianae communitates quam maturrime et impensissime curent oportet, ut viros ad publicam rem in sua cuiusque terra pro communi ipsius bono capessendam comparent, qui non solum credita sibi officia et opera cum laude exsequantur, sed etiam, vita sua vere christiana, Ecclesiae, cuius beneficio renati sunt, honorem adiungant, ita ut sacri Pastores praeconium illud iis tribuere possint, quod apud S. Basilium scriptum videmus: «gratias egi Deo sanctissimo, quod rerum publicarum curis occupati, ecclesiasticas haud parvi penditis; sed de iis unusquisque velut de proprio negotio et ex quo vita sua pendeat, ita solliciti fuistis».~

Nominatim in iis, quae ad scholae negotia tractanda eamque recte componendam, ad subsidia egentium civium classibus disposite impertienda, ad cuiusvis generis operariorum consociationes recte ordinandas, et ad publicam rem administrandam pertinent, catholicorum autochthonum, peritia insignium, praecipuae erunt et egregiae partes, si - quemadmodum officii conscientia postulat, a qua sine violatae fidei crimine nequit declinari - in capiendis consiliis rebusque agendis christianae legis ducentur rationibus; quae quidem, ut multis saeculis comprobata experientia docet, maximam vim et momentum habent ad bonum commune comparandum.

Non est autem quin videat mutuum auxilium, fraterno af fectu sociatum, catholicorum coetuum, qui ubivis in orbe terrarum sunt conditi, magnam afferre posse utilitatem plurimumque valere, ut idem Decessor Noster imm. mem. Pius XII monuit, ad apostolatum laicorum in regionibus, Missionalium curae concreditis, provehendum, sive quoad doctrinam, prout investigatur, quomodo nempe quaestiones praesertim sociales apud recens constitutas nationes queant expediri, sive quoad apostolatum, idque potissimum, prout consilia ineuntur, ut laicorum ordines sub Christi vexillis alacriter militantium recte componantur. Haud ignoramus quidem ea, quae laici Missionales iam egregie patrarint patrentque, qui ad tempus aut in vitam omnem patriam suam reliquerunt, ut in regionibus Evangelii lumine collustrandis ad bonum sociale et religiosum operam conferrent multiplicem; Deum vero enixis obsecramus precibus, ut numerum huiusmodi adiutorum, magno praeditorum animo, laetis augeat incrementis, eosque in difficultatibus et laboribus, quae apostolico consilio perferunt, confirmet. Profecto Institutorum Saecularium sodales laicis ex iisdem regionibus ortis, Missionalium cura excolendis, auxilium ferent cum eximia et uberrima fructuum copia coniunctum, si ipsi suo exemplo alios ad sui imitationem provocabunt et Ordinariis locorum ingenium laboremque promptum atque ultro libenterque expositum praebebunt, quo citius communitates christianae recens ortae maturescant.

Iis etiam laicis omnibus, qui ubicumque terrarum muneribus, quae obeunt, vel publica re, quam tractant, altius eminent, admonitionem Nostram adhibemus, ut serio cum animo considerent, quomodo, licet e patria cuiusque sua non discedant, fratribus nomini christiano nuper ascriptis possint opitulari; quibus, consilia dantes, experientiam communicantes, artis technicae impertientes subsidia, sine magno labore neque gravi incommodo adiumentum afferre possunt, quod interdum maximum momentum faciat. Rationem haec, quae paterno exoptamus animo, ad effectum deducendi certe invenient homines bona praediti mente; qui curabunt, ut hoc desiderium aliis, quos propensos invenerint, innotescat, utque eorum voluntates permoveant et ad aggrediendum opus maxime idoneum dirigant.

Proximus Decessor Noster Episcopos est cohortatus, ut eo «animi affectu, qui fraterna consensione operam cum aliis sociat et sui commodum neglegit», in id incumberent, ut iuvenibus catholicis, qui e regionibus, Missionalium studio excolendis, in dioeceses ipsorum se conferunt doctrinae condiscendae ususque rerum adipiscendi causa, quibus habiles fiant ad publica munera in patria capessenda, spiritualis cura impertiretur. (49) Nemo enim vestrum, Venerabiles Fratres, non videt, quot pericula eorum ingeniis mentibusque, quot discrimina impendeant moribus in hominum societate, quae non solum eorundem non est propria, sed etiam – pro dolor! – nequaquam huiusmodi, ut Fidem eorum confirmet eosque ad christianam virtutem excitet; atque adeo unusquisque vestrum pro conscientia officii, quo omnes sacri Pastores, ad Missiones quod spectat, tenentur, caritate et sollicitudine summa et rationibus initis aptissimis, iis ferre opem studeat. Neque difficile erit hos iuvenes doctrinae studiosos exquirere, sacerdotibus vel laicis ad hoc ministerium imprimis idoneis committere, spirituali cura fovere, ac demum facere, ut suavitatem et adiumenta caritatis christianae persentiant usuque experiantur, qua omnes in fraternum foedus coëamus oportet et alter alterius commodis serviat. Itaque ad tot tantaque auxilia, quibus Missionalibus occurristis, hanc etiam adiutricem adiungite operam, qua regiones, in orbe terrarum dissitae quidem, sed curis etiam vestris quodam modo commendatae, ipsis animis vestris repraesentantur.

His vero iuvenibus doctrinae studiosis non solum amorem, quo in eos ferimur, patefacere volumus, sed eos etiam impense amanterque hortari, ut signum crucis, in frontibus suis conscriptum tinctione sanguinis Iesu et unctione chrismatis sancti, inviolate ubique prae se ferant, neve, dum apud exteras gentes commorantur, occasionem praetermittant, quin non solum ad munera recte gerenda se comparent, sed religionis etiam disciplinam altius comprehendant. Quamquam periculis malisque sunt obnoxii, habent tamen opportunitatem maximam ad multa capienda commoda spiritualia, dum apud catholicas degunt nationes, si meminerint omnes christifideles, quicumque sunt et undecumque duxerunt ortum, debere ceteris esse exemplo mutuaque inter se pietatis impertire adiumenta.

V

Postquam igitur, Venerabiles Fratres, de praecipuis magisque peculiaribus egimus necessitatibus, quibus Ecclesia in regionibus, Missionalium studio creditis, hisce temporibus premitur, facere non possumus, quin gratum animum sensusque commotos iis omnibus significemus, qui ad ultimos usque terrarum terminos in Fide propaganda, nulli parcentes labori, desudant. Noverint Evangelii praecones ex utroque clero, quos habemus carissimos, noverint sacrae virgines, quae animo tam egregio et alacri tantaque cum fructuum ubertate ministerii Missionalis rationibus inserviunt, noverint laici, operis huius praeclarissimi consortes, qui impigri sunt proiecti ad fines religionis proferendos, Nos enixas cotidianasque pro iis fundere preces, iisque omne, quod possumus, auxilium ferre percupere. Prosper exitus laborum, qui eo etiam apparet, quod communitates christianae recens constitutae spirituali pollent vigore, indicium est caelestis probationis favorisque atque testimonium sollertiae ac prudentiae, quibus Sacra Consilia nomini christiano propagando et Ecclesiae Orientali praeposita in negotiis suis accurandis utuntur.

Omnes vero Episcopos, sacrum clerum et christifideles dioecesium totius orbis terrarum, qui precationibus et collata stipe necessitates Missionalium, quae sive ad animos sive ad res pertinent, allevant, etiam atque etiam rogamus, ut haec subsidia, quibus opus est omnino, volentes adaugeant. Pastores dioecesium etiam antiquissimarum, quamquam sacerdotum exiguitas eos habet sollicitos, sine ulla tamen dubitatione foveant confirmentque eos, qui ad munus Missionale divinitus se sentiunt vocari, atque libenter patiantur se praestantissimos quosdam homines laicos amittere, ut novis dioecesibus addicantur; qua ex iactura, quam Dei causa fecerint, caelestia munera iis haud sero provenient. Quo magis vero necessitates increscunt continuo, eo promptior sit oportet liberalitas, qua omnes christifideles per orbem terrarum certatim studium et subsidia caritatis in Opera conferant, quae, Sacro Consilio nomini christiano propagando subiecta, auxilia undique accepta iis attribuunt, quibus utiliora sunt quique magis iis indigent. Quae officia et adiumenta, a fratribus sollerter actuoseque exhibita, christifideles communitatum recens conditarum ad christianam servandam disciplinam excitabunt, iisque suavem affectum amoris, humanam naturam excedentis, qui gratia in animis alitur, testatum facient.

Quoniam dioeceses non paucae christianaeque communitates in terris, Missionalium curae commissis, doloribus et insectationibus interdum cruentis vexantur, sacros Pastores, qui filiis suis in Domino exemplo Fidei praelucent, quae non flectitur, fidelitatis, quae ne vitae quidem periculo labat, et christifideles rebus adversis tantopere exercitos ideoque Sacratissimo Cordi Iesu carissimos, qui persecutionem patientibus propter iustitiam est uberem mercedem pollicitus (cf. Mt 5,10-12), cohortamur, ut alacres perstent in pugna, qua Dei causa decertant; quo sine dubio fit, ut Dominus, in consiliis suis inscrutabilibus numquam non misericors, praeclarissimis muneribus caelestibus et solaciis gaudiisque eos impleat maximis. Cum iis, qui ita exagitantur, precum et dolorum communione coniuncta est universa Ecclesia Dei, quae pro certo habet exspectatam victoriam sibi non esse defuturam.

Missionibus igitur Catholicis Sanctorum earundem Patronorum et Martyrum firmissimum praesidium, singulari vero modo deprecationem amantissimae omnium Matris Mariae, Reginae Missionum, ex animo implorantes, Apostolicam Benedictionem supernorum munerum Aeterni Patris, qui per Filium suum hominum Servatorem, mundo apparuit, conciliatricem et auspicem, quae etiam cunctorum studia in Missiones accendat et augeat, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, iisque omnibus, qui Dei Regno propagando quovis modo dant operam, effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die 28 mensis Novembris anno 1959, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII


(1) Ioannes PP. XXIII, Litt. enc. Princeps Pastorum de catholicis Missionibus, quadragesimo exacto anno ex quo Epistula Apostolica «Maximum illud» a Benedicto Pp. XV edita est, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 28 novembris 1959: AAS 51(1959), pp. 833-864. – Versione italiana: L'Osservatore Romano, 29 nov. 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959), IV, pp. 561-582.

Prologo: Paterne premure dei sommi pontefici per le missioni. – I. La gerarchia e il clero locale: L'appello della lettera apostolica «Maximum illud» di Benedetto XV per il clero indigeno; provvidi sviluppi sotto i pontificati di Pio XI e Pio XII, nella fraterna collaborazione tra il clero locale e i missionari d'altri paesi. – II. La formazione del clero locale: Educazione adattata all'ambiente, al senso di responsabilità e d'iniziativa con l'avvicinamento e la penetrazione tra le classi colte; educazione allo spirito di carità universale. – III. Il laicato nelle missioni: Importanza del laicato cattolico nella vita della chiesa, sua funzione, suoi doveri di testimonianza della verità e di carità anche nei bisogni materiali della comunità. – IV. Direttive per 1'apostolato laico nelle missioni: Preparazione all'apostolato e catechisti; azione cattolica e dirigenti; laicato autoctono; studenti nativi nei paesi occidentali. – Conclusione: Un pensiero di gratitudine e benedizione a tutti i missionari; esortazione ai vescovi, al clero e a tutti i fedeli ad incrementare sempre più le missioni.

(2) Cf. Homilia in die Coronationis habita: AAS 50(1958), p. 886.

(3) Cf. La propagazione della fede, Scritti di A.G. RONCALLI, Roma 1958, p. 103ss.

(4) Cf. AAS 11(1919), p. 440ss; EE 4/app.

(5) Cf. PIUS XI, Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18(1926), p. 65ss; EE 5/164ss; Pius XII, Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 497ss; EE 6/752ss; Fidei donum: AAS 49(1957), p. 225ss; EE 6/1307ss.

(6) Litt. enc. Ad Petri cathedram: AAS 51(1959), p. 497ss; EE 7/1-80.

(7) Cf. AAS 11(1919), p. 440ss; EE 4/app.

(8) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 507; EE 6/773.

(9) Cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus die Natali D.N.J.Ch. habitus: AAS 38(1946), p. 20.

(10) Pius XII, Epist. ad Em.mum Card. Adeodatum Piazza: AAS 47(1955), p. 542.

(11) AAS 11(1919), p. 445; EE 4/app.

(12) AAS 11(1919), p. 445; EE 4/app.

(13) Pius XII, Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 677; EE 6/app.

(14) Pius XII, Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 686; EE 6/app.

(15) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 686; EE 6/app.

(16) Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 687; EE 6/app.

(17) Epist. apost. Maximum illud: AAS 11(1919), p. 445; EE 4/app.

(18) Cf. Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 686; EE 6/app.

(19) Cf. Epist. apost. Maximum illud: AAS 11(1919), p. 448; EE 4/app.

(20) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 500; EE 6/757.

(21) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 522; EE 6/809.

(22) Cf. Allocut. iis qui interfuerunt Conventui II «des Écrivains et Artistes Noirs»: AAS 51(1959), p. 260.

(23) Pius XI, Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18(1926), p. 77; EE S/178.

(24) Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 233; EE 6/1317.

(25) Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 233; EE 6/1317.

(26) Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 231; EE 6/1315.

(27) Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 238; EE 6/1323.

(28) Hom. 11 in 2 Cor.: PG 61, 398.

(29) In Ep. Ioan. ad Parthos, tr. 10, c. 5: PL 35, 2060.

(30) Epist. apost. Maximum illud: AAS 11(1919), p. 446; EE 4/app.

(31) Epist. apost. Maximum illud:: AAS 11(1919), p. 445; EE 4/app.

(32) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43(1951), p. 510ss; EE 6/781ss.

(33) Cf. Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35(1943), pp. 200-201; EE 6/167; Pius XI, Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18(1926), p. 78; EE 5/180.

(34) S. THOMAS AQ., Summa theol., II-II, q. 3, a. 2, ad 2.

(35) S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, Hom. X f. 1 Tim.: PG 62, 551.

(36) F.X. Funk, Patres Apostolici, vol. I, p. 201.

(37) Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35(1943), p. 200; EE 6/165.

(38) Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 237; EE 6/1323.

(39) PIUS XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35(1943), p. 201; EE 6/168.

(40) Cf. Pius XI, Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18(1926), p. 78; EE 5/180.

(41) Cf. Pius XII, Sermo anno 1957 habitum ad eos, qui alteri interfuerunt Conventui catholicorum ex universo orbe pro laicorum Apostolatu: AAS 49 (1957), p. 937.

(42) Cf. Litt. enc. Ad Petri cathedram: AAS 51(1959), p. 523; EE 7/60.

(43) Ibid.

(44) Litt. enc. Evangelii praecones: AAS 43 (1951), p. 513; EE 6/788.

(45) Cf. Pius XII, Ep. de Actione Catholica, 11 oct. 1946: AAS 38(1946), p. 422; Discorsi e radiomessaggi di S.S. Pio Xll, VIII, p. 468.

(46) Litt. enc. Ad Petri cathedram: AAS 51(1959), p. 524; EE 7/62.

(47) Pius XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 229; EE 6/1312.

(48) Ep. 288: PG 32, 855.

(49) Cf. Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 245; EE 6/1335.

 

© Copyright 1959 - Libreria Editrice Vaticana

  

top