![]() |
![]() |
|
LITTERAE ENCYCLICAE
Ad Petri Cathedram, etsi immerentes, evecti,
ea iterum non sine admonitione, nec sine solatio consideramus; quae vidimus et
audivimus cum proximum Decessorem Nostrum, vita functum, fere omnes cuiusvis
gentis, cuiusvis opinationis complorarunt; et cum postea erga Nos, ad Summi
Pontificatus apicem vocatos, itidem multitudines mentes animosque, quamquam
aliis eventibus gravibusque rerum difficultatibus sollicitos et distentos, atque
spem exspectationemque suam converterunt. Quod sine dubio propalam demonstrat
Catholicam Ecclesiam perpetua florere iuventa, atque esse quasi signum levatum
in nationes (cf. Is 11,12), ex eademque penetrantem lucem suavemque
amorem effundi, qui omnes attingit populos. Ac praeterea, quod
nuntiavimus, Nobis in animo esse Oecumenicum Concilium ac Romanam Synodum
celebrare, itemque Codicem iuris canonici, hodiernis necessitatibus accommodatum
apparare, novumque eiusdem generis Codicem pro Orientalis ritus Ecclesia edere,
id placuit admodum multorum obtinuisse consensum, communemque aluisse spem fore
ut omnium animi ad veritatem satius altiusque agnoscendam, ad redintegrandos
salutariter christianos mores, et ad restituendam unitatem, concordiam et pacem
feliciter excitarentur. In praesens autem tribus hisce de causis, de veritate nempe, de
unitate, ac de pace, caritatis afflatu adipiscendis promovendisque, per
Encyclicas has Litteras, quas primas damus ad universum catholicum orbem,
tractaturi sumus, cum id potissimum a Nobis apostolicum manus, quo fungimur,
postulare videatur. Adsit e caelo Nobis scribentibus Sancti Spiritus lumen,
adsit vobis legentibus; ac flexanima Dei gratia omnes ad haec assequenda
permoveat, quae in communibus votis sunt, quamvis praeiudicatae opiniones,
difficultates non paucae, ac repagula multa ad id assequendum opponantur. I Malorum omnium, quae cives, quae populos, quae gentes quasi
quodam veneno inficiunt, multorumque animos perturbant, causa et quasi radix
haec est: ignorano veritatis, immo non tantum eius ignorano, sed interdum eius
etiam despectio, ac temeraria aversio ab ea. Ex hoc enim errores omne genus
proficiscuntur, qui quasi pestes in animorum penetralia et in ipsius humanae
societatis venas invadunt, omniaque transversa agunt summo cum singulorum
totiusque hominum consortionis discrimine. Atqui Deus mentem nobis indidit,
naturalis veritatis adipiscendae capacem. Si hanc sequimur, Deum ipsum, eius
auctorem nostraeque vitae ducem ac legislatorem, sequimur; si autem ab ea, vel
ob insipientiam, vel ob socordiam, ac vel etiam ob nequitiam animi recedimus, a
summo ipso bono et a recta vivendi norma animos avertimus nostros. Verumtamen,
quamquam, ut diximus, naturales veritates, ipsius mentis ope attingere possumus,
id nihilominus – praesertim quod spectat ad religionem rectosque mores – non
facile ab omnibus, nec sine admixtione errorum saepe evenit; ac praeterea quae
naturae vim rationisque captum exsuperant, ad ea, nisi divino illuminante
afflanteque Numine, nullo modo pertingere possumus. Quamobrem Dei Verbum, quod «lucem
inhabitat inaccessibilem» (1
Tm
6,16), hominum sortem immensa caritate miseratum, «caro factum est et habitavit
in nobis» (Io 1,14), ut illuminaret «omnem hominem venientem in hunc
mundum» (Io 1,9) omnesque ad integram plenamque veritatem non modo, sed
ad virtutem etiam et ad beatitatem perduceret aeternam. Quapropter tenentur
omnes Evangelicam amplecti doctrinam, qua reiecta, ipsa veritatis, probitatis
civilisque cultus fundamenta labant. Agitur, ut patet, de causa gravissima, quacum ipsa nostra salus
sempiterna coniungitur quam maxime. Qui, ut gentium Apostolus admonet, sunt «semper
discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes» (2 Tm 3,7),
qui nullum certum tutumque verum humanae menti patere posse asseverant,
veritatesque a Deo revelatas repudiant aeternae saluti nostrae necessarias, ii
procul dubio a doctrina Christi et ab eiusdem Apostoli gentium sententia misere
aberrant, qui ait: «… Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei
… Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in
nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem
facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus; ex
quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis,
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit
in aedificationem sui in caritate» (Eph 4,13-16). Qui vero consulto etiam ac temere cognitam veritatem impugnant,
et loquendo, scribendo agendoque mendacii armis utuntur, ut ad se alliciant
sibique concilient indoctam plebem, et ut ignaros cereosque adulescentium animos
effingant et ad sententiam suam conforment, ii procul dubio aliorum inscitia
innocentiaque abutuntur, acque reprobandum omnino commercium exercent. Quam ad rem facere non possumus quin eos peculiari modo ad
veritatem diligenter, caute, prudenterque proponendam adhortemur, qui libris,
commentariis, diariisque editis, quorum hodie tam magna copia est, tantopere
conferunt ad civium, iuvenum praesertim, mentes edocendas educandasque, et ad
eorum efficiendas opiniones moderandosque mores. Gravissimo iidem officio
tenentur non mendacia, non minus recta, non turpia propagandi, sed vera
solummodo, sed ea potissimum, quae non ad vitia, sed ad probe fatta ad
virtutemque conducant. Summo enim cum moerore cernimus, quod iam Decessor Noster imm.
mem. Leo
XIII conquerebatur, «serpere audacter mendacium … per laboriosa volumina et
exiles libros, per diariorum volitantes paginas et apparatas theatrorum
illecebras»; (2) cernimus «volumina atque ephemeridas
ludificandae virtuti, honestandae turpitudini composita». (3) Atque in praesens huc accedunt, ut optime nostis, Venerabiles
Fratres ac dilecti filii, radiophonicae auditiones et cinematographica itemque
televisifica spectacula – haec postrema spectacula domi facile habentur – ex
quibus omnibus, si ad honesta, ad proba, et ad christianam etiam virtutem
invitamenta et adhortationes proficisci possunt, attamen non raro ad pravos
quoque mores, pro dolor, ad dehonestamenta vitae, ad errorum fallacias et ad
lubrica vitia illecebrae, iuvenilibus praesertim animis, oriri queunt. Quamobrem
detrimentosis hisce armis veritatis probitatisque arma opponenda sunt, eo nempe
consilio ut huius tanti mali, quod serpit cotidie latius, vis sedulo
diligenterque prohibeatur. Pravis igitur fallacibusque scriptis retta sinceraque
scripta obsistere necesse est; radiophonicis autem auditionibus,
cinematographicis ac televisificis spectaculis, quae ad errores vel ad
blandimenta vitiorum alliciant, ea obiciantur oportet, quae veritatem tueantur,
morumque integritatem incolumen servare contendant; ita quidem ut novae hae
artes, quae plurimum possunt ad perniciem, eaedem ad hominum salutem et
beneficium, una cum honesta delectatione, transferantur, atque inde remedia
suppetant, unde mala venena saepe suppeditantur. Non desunt praeterea qui, etsi veritatem consulto data opera non
impugnant, neglegentia tamen atque incuria summa erga eam laborent, quasi mentem
nobis ad pervestiganda et assequenda vera Deus non dederit. Qui pravus agendi
habitus ad hanc usque prono quodam itinere perabsurdam adducit sententiam:
cunctarum nempe religionum aequam habendam esse rationem sublato scilicet veri
falsique discrimine. «Quae quidem ratio – ut eiusdem Decessoris Nostri verbis
utamur – comparata ad interitum est religionum omnium, nominatim ad catholicae,
quae cum una ex omnibus vera sit, exaequari cum ceteris sine iniuria summa non
potest». (4) Ac praeterea reputare nihil inter contraria et adversa
interesse, id profecto hunc exitialem habet exitum, nolle ullam religionem
probare iudicio, nolle usu. Quomodo enim Deus, qui veritas est, potest eorum
incuriam, neglegentiam, socordiam probare vel tolerare, qui, cum de
quaestionibus agitur, ex quibus omnium nostrum aeterna pendet salus, nihil pensi
habeant, nihil de necessariis veritatibus inquirendis et adipiscendis, nihil
denique de tribuendo legitimo cultu soli Deo debito? Si tantus labor, si diligentia tanta in humanis disciplinis
addiscendis provehendisque hodie ponitur, ita ut saeculum hoc nostrum de
mirabili eiusmodi, in noscendarum rerum rationumque campo, progressione facta,
iure meritoque glorietur, cur non eandem, immo maiorem impigritatem, sollertiam
navitatemque ponamus in doctrinis illis certo tutoque modo assequendis, quae non
ad terrenam et mortalem hanc vitam, sed ad caelestem pertinent defuturam numquam?
Tunc solummodo, cum ad veritatem pervenerimus, quae ex Evangelio oritur, et quae
in actionem vitae deducatur oportet, tunc solummodo, dicimus, pace et gaudio
animus tranquillabitur noster; quod quidem gaudium laetitiam illam in immensum
exsuperat, quae ex pervestigatis rebus humanis atque ex mirandis illis inventis,
quibus hodie utimur, et quae cotidiana conclamatione ad caelum efferuntur, oriri
potest. II Ex hac adepta veritate – quae sit plena, integra, sincera – in
mentes, animos actionesque nostras unitas scatere atque emanare debet. Omnes
enim discordiae, disconventiones, dissensionesque ex hoc, veluti ex prima
scatebra, proficiscuntur: id est ex veritate vel non cognita, vel, quod deterius
est, quamvis explorata ac perspecta, repulsa tamen sive ob commoda utilitatesque,
quae saepe ex falsis opinationibus eventura esse sperantur, sive ob pravam
caecitatem illam, qua hominum vitia et iniuste facta facile indulgenterque nimis
excusationem quaerunt. Necesse igitur est ut omnes, cum privati cives, tum ii, quorum e
manibus populorum sortes pendent, veritatem sincere adament, si velint eam
assequi concordiam et pacem ex quibus prosperitas veri nominis privatim publice
oriri potest. Ad quam quidem concordiam et pacem eos nominatim adhortamur, qui
publicae rei gubernacula moderantur. Nos, qui supra omnes populorum contentiones
positi sumus, quique populos omnes pari caritate amplectimur, et qui nullis
ducimur terrenis utilitatibus, nullis politici dominatus rationibus, nullis
praesentis huius vitae cupiditatibus, videmur posse, hac de gravissima causa
loquentes, ab omnibus cuiusvis gentis aequo animo iudicari, aequo animo exaudiri. Creavit Deus homines non inimicos, sed fratres; terram dedit eis
opera laboreque excolendam, ut ex ea singuli universi fructus caperent et ea
omnia, quae ad victum et vitae usum essent necessaria. Variae autem nationes
nihil aliud sunt, nisi hominum, hoc est fratrum, communitates, quae non modo ad
proprium cuiusque finem, sed ad communem etiam totius humanae consortionis
prosperitatem, fraterno coniunctae foedere, contendere debent. Ac praeterea mortalis huius vitae iter non aliquid tantum est in
semet ipso considerandum atque oblectationis causa suscipiendum, non ad
interitum humanae carnis solummodo ducit, sed ad vitam etiam immortalem, sed ad
patriam etiam perpetuo mansuram. Si haec dottrina, si haec spes solacii plena ex hominum animis
evellitur, tota causa vivendi labitur; cupidines, dissensiones ac discidia
necessario erumpunt e penetralibus nostris, nullo valido freno compescenda; non
oliva pacis mentibus splendet, sed discordiarum faces flammescunt; sors nostra
bestiarum sorti, quae sunt rationis expertes, quasi exaequatur; quin immo
deterior est, quandoquidem, cum nos simus ratiocinandi vi praediti; ea abutentes
possumus ad peiora eniti ac prolabi, quod saepius, pro dolor, evenit; atque, ut
iam Cain, fraterno effuso sanguine gravique patrato crimine foedare terram. Ante omnia igitur necessarium est ad recta eiusmodi principia
revocare mentes, revocare animos, si volumus, quod oportet, ut actiones quoque
nostrae ad iustitiae viam reducantur. Cur enim, si fratres nominamur et sumus, si communis sortis in
hac vita et in futura participes efficimur, cur, dicimus, possumus ceterorum
adversarios, inimicos et hostes agere? Cur aliis invidere, cur agitare odia, ac
mortifera in fratres comparare arma? O iam satis dimicatum est inter homines;
iam ingentes nimis iuvenum multitudines, in aetatis flore, suum effuderunt
cruorem. Nimia iam sepulcreta bello caducorum occupant terram, ac severa voce
admonent omnes ut ad concordiam, ad unitatem ad iustamque pacem tandem aliquando
reducantur. Animos igitur intendant omnes non ad ea, quibus homines invicem
dividuntur ac dissociantur, sed ad ea potius quibus mutua et aequa sua cuiusque
suarumque rerum rationumque aestimatione coniungi possunt. Si paci, ut oportet, non bello studetur, si ad fraternam
populorum concordiam sincero animo ab omnibus spectatur, tum solummodo
contingere poterit, ut publicae res rationesque recte agnoscantur atque adeo
felicitar componantur; itemque fieri poterit ut, communibus initis consiliis, ea
quaerantur ac statuantur, quae universam hominum familiam ad optatissimam illam
unitatem adducant, qua fruentes singulae nationes cernant propria libertatis
iura, non ceteris obnoxia, sed omnino in tuto posita. Qui ceteros opprimunt, qui
eos debita libertate expoliant, ii procul dubio ad hanc unitatem non possunt
conferre operam. Quam ad rem optime quadrat eiusdem sapientissimi Decessoris
Nostri imm. rec.
Leonis
XIII
sententia: «Ad ambitionem, ad appetentiam alieni, ad aemulationem cohibendam,
quae sunt maximae bellorum faces, christiana virtute, imprimisque iustitia,
nihil est aptius». (5) Ceteroquin, si hanc fraternam unitatem, quae iustitiae
praeceptis innitatur et caritate alatur oportet, populi non assequuntur, res in
gravissimo discrimina permanent; ex quo evenit, ut cordati omnes conquerantur ac
lamententur, quod in incerto esse videatur utrum ad pacem solidam, veracem
sinceramque constabiliendam, an potius ad novam taeterrimamque conflagrationem
bellicam caecitate summa iidem prolabantur. Caecitate summa dicimus; nam si –
quod Deus omnino avertat – novum erumpet bellum, ob armorum illa portenta, quae
nostra invexit aetas, populos omnes, sive eos qui victi, sive eos etiam, qui
victuri evadent, nihil aliud exspectabit atque excipiet, nisi immane excidium
immanisque ruina. Rogamus igitur omnes, eos potissimum, qui publicae rei
moderantur, ut haec prudenti intentoque animo coram vindice Deo considerent;
atque adeo volentes libentesque viri omnes ingrediantur, quae ad necessariam
unitatem conducant. Quae quidem concors unitas, qua una, ut diximus, communis
etiam populorum prosperitas procul dubio augebitur, tum solummodo redintegrari
poterit, cum nempe pacatis animis ac iuribus omnium in tuto positis, debita
ubique Ecclesiae, nationibus, singulisque civibus refulserit libertas. Quae autem inter gentes populosque concors expetitur unitas,
eandem inter civium etiam classes magis magisque provehere necesse est; quod
nisi evenerit, mutua odia simultatesque, ut iam cernimus, haberi queunt; ex
quibus tumultuosae turbae, infaustae rerum conversiones, atque interdum etiam
excidia orientur, una cum extenuatis cotidie magis et in discrimen adductis
publicis privatisque copiis. Ad rem idem Decessor Noster iure meritoque
animadvertebat: «(Deus) in communitate generis humani esse iussit classium
disparitatem et quandam inter ipsas ex amica conspiratione aequabilitatem».
(6) Etenim omnino patet «quo modo in corpore diversa
inter se membra conveniunt, unde illud exsistit temperamentum habitudinis, quam
symmetriam recte dixeris, eodem modo naturam in civitate praecepisse ut …
classes congruant inter se concorditer, sibique convenienter ad aequilibritatem
respondeant. Omnino altera alterius indigeti non res sine opera, nec sine re
potest opera consistere. Concordia gignit pulchritudinem rerum atque ordinem».(7)
Qui igitur hanc civilium classium disparitatem negare audent, ipsius naturae
legibus repugnant; qui vero huic amicae necessariaeque inter civium ordines
conspirationi et operae adversantur, ii procul dubio humanam societatem
perturbare ac discindere conantur, summo cum privatae ac publicae utilitatis
discrimine ac detrimento. Ceterum, ut alias Decessor Noster imm. mem.
Pius XII
sapienter asseveravit: «Apud populum hoc nomine dignum civium ordinum
inaequalitates, quae non ex hominum arbitrio, sed ex ipsa natura rerum oriantur
– inaequalitates dicimus quae ad mentis animique culturam, ad rem oeconomicam,
ad varias civium condiciones pertinent, salvia semper iustitiae mutuaeque
caritatis rationibus – communis fraternitatis vinculis minime obstant».
(8) Possunt quidem singulae classes ac varii civium ordines iura
sibi propria tueri, si modo id non vi, sed legitime fiat, neque in ceterorum
iura, quae pariter indemnia sint oportet, per iniuriam invadant. Fratres sunt
omnes; omnia igitur amico foedere et mutua fraternaque caritate componendo sunt. Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit,
recentioribus hisce temporibus alicubi inter civium classes necessitudines
rationesque minus acres minusque difficiles intercedere; ut idem proximus
Decessor Noster, catholicos Germaniae cives alloquens, hisce affirmabat verbis:
«Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos tam aerumnose perculit, id saltem
commodi attulit, ut in pluribus populi vestri ordinibus, praeiudicatis
opinionibus nimioque propriae utilitatis amore posthabitis, classium studia sibi
invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem
coalescentibus hominibus. Communis enim adversa fortuna omnibus est salutaris,
etsi amarae, disciplinae magistra». (9) Reapse imminutum est intervallum illud, quod inter civium
classes intercedit, quae quidem cum iam non ad eos tantum spectent, qui vel rem
vel dant operam, multiplices devenere, faciliusque civibus omnibus patent;
iisque, qui operositate dexteritateque pollent, facultas datur ad evectiores
quoque ascendendi civilis societatis gradus. Quod autem nominatim ad eos spectat,
qui cotidiano labore vivunt, non sine solatio cernere est ea omnia incepta
recens irrita, quae humaniores reddunt condiciones quibus opifices in officinis
in ceterisque laboris campis utuntur, id efficere, ut iidem opifices non tantum
ad rem oeconomicam quod attinet aestimentur, sed ad elatius etiam digniusque
humanae vitae genus. Attamen longum adhuc restat faciendum iter. Siquidem nimiae
adhuc supersunt rerum disparitates, nimiae inter varios coetus simultatis causae,
ob mancam interdum vel non omnino iustam iuris proprietatis opinionem eorum, qui
propriis utilitatibus commodisque plus aequo inhiant. Huc accedit formidolosa
illa ab operibus vacatio, quae multos misere afficit vexatque nimis, et quae
maiores saltem hodie difficultates parere potest ea etiam de causa, quod saepe
opificum opera perfectioribus omne genus machinamentis demandatur. Eiusmodi ab
operibus vacationem iam Decessor Noster f. r.
Pius XI
hisce verbis conquerebatur: «Etenim videre est ad inertiam coactum atque adeo ad
extremam usque indigentiam, una cum subole cuiusque sua, paene infinitum
honestorum artificium numerum qui nihil magis discupiunt quam ut honorate sibi
panem comparare queant, quem cotidie a Caelesti Patre, ex divino mandato,
comprecantur. Tangunt equidem animum Nostrum eorum gemitus; Nosque, eadem
miseratione commotos, illum iubent iterare questum ex amantissimo Divini
Magistri Corde coram hominum concursu fame languentium prolatum: ‹Misereor super
turbam› (Mc 8,2)». (10) lamvero, si exoptatam volumus et quaerimus – quod reapse et
velle et quaerere debemus omnes – mutuam inter civium classes coniunctionem,
publica ac privata collata opera collatisque animosis inceptis, efficiendum pro
viribus est, ut omnes infimae quoque plebis homines possint labore suo suaeque
frontis sudore necessaria vitae sibi comparare, ac tuto honestoque modo in
posterum quoque sibi suisque consulere. Ac praeterea nostrorum temporum
condiciones multa in communem vitae usum invexere commoda, a quibus fruendis
tenuioris etiam fortunae cives prohibere non licet. Eos praeterea, qui in variis humani laboris campis rem sumunt
vel dirigunt, et in quos opificum sors atque interdum vita ipsa recidit, enixe
adhortamur ut non tantum perpendant quid lucri iidem opifices operando pariant,
non tantum eorum iura in tuto ponant, ad mercedem quod spectat, sed eos etiam ut
homines, immo ut fratres reapse considerent; atque id quoque efficiant ut
opifices congruo convenientique modo magis magisque queant peracti laboris
participare fructus, seseque sentiant totius gerendae causae quasi partes. Quod
idcirco monemus, ut iura officiaque dominorum cum iuribus officiisque opificum
magis magisque conveniant recteque componantur, utque variae hac de re
consociationes «non quasi arma videantur ad iniurias vel inferendas vel
propulsandas, quae obnixas aliorum voluntates contrariamque vim excitant, non
quasi flumen quod proruptis impedimentis exundet, sed potius veluti pons, qui
contrarias ripas coniungat». (11)
Potissimum tamen curandum est ut progressioni in re oeconomica, de qua diximus,
non minor - ut christianos, immo etiam ut homines prorsus addecet - progressio
in re quoque morali respondeat. Quid enim opificibus proderit auctiorem adipisci
rerum copiam, cultiorisque vitae beneficiis perfrui, si potiora bona, quae ad
immortalem animum pertinent, amiserint, vel neglexerint? Id autem auspicato
eveniet, si Catholicae Ecclesiae de re sociali doctrina, ut oportet, ad rem
deducta fuerit; itemque si omnes «studeant et tueri in se, et excitare in aliis,
summis iuxta atque infimis, omnium dominam ac reginam virtutum, caritatem.
Optata quippe salus expectanda est praecipue ex magna effusione caritatis:
christianae caritatis intelligimus, quae totius Evangelii compendiaria lex est,
quaeque semetipsam pro aliorum commodis semper devovere parata; contra saeculi
insolentiam atque immoderatum amorem sui certissima est homini antidotus: cuius
virtutis partes ac lineamenta divina Paulus Apostolus iis verbis expressit:
‹Caritas patiens est, benigna est: non quaerit quae sua sunti omnia suffert:
omnia sustinet› (1
Cor
13, 4-7)». (12) Ac denique ad quam populos, eorum moderatores, omnesque civium
ordines concordem advocavimus unitatem, ad eandem adipiscendam confirmandamque
familias quoque omnes enixe paternoque animo adhortamur. Pax enim, unitas et
concordia si in domestico non habentur convictu, quomodo in civili societate
haberi possunt? Haec congruens et quasi concinens unitas, quae inter domesticos
parietes consistere nullo non tempore debet, ex indissolubili ipso christiani
connubii vinculo eiusque sanctitate oritur; magnamque partem totius civilis
societatis ordinem, profectum, fortunam alit. Paterfamilias, Dei inter suos
veluti personam gerat, et non modo auctoritate, sed rectae etiam suae vitae
exemplo ceteris praeluceat ac praesit. Mater vero familias sua animi levitate
suaque virtute in domestico convictu fortiter suaviterque suae proli imperet;
erga coniugem indulgenter amanterque se habeat; unaque cum eo subolem,
pretiosissimum a Deo collatum donum, diligenter instituat acque educet ad probe
religioseque vivendum. Qui autem ab eis gignuntur filii, semper parentibus, ut
addecet, obtemperent, eos adament, eisque non tantum solacio, sed etiam, si opus
erit, auxilio sunto. Spiret intra domesticos parietes ea, quae in Nazarethana
familia flagrabat, caritas; christianae omnes virtutes efflorescant, unitas
vigeat, probae vitae specimina refulgeant. O numquam eveniat – a Deo enixe
precamur – ut haec tam bona, tam suavis, tam necessaria scindatur concordia; si
enim christianae familiae sancta instituta labant, si praecepta a Divino
Redemptore hac de re impertita reiciuntur vel pessumdantur, cum profecto ipsa
publicae rei fundamenta vacillant et civilis ipsa societas corrumpitur, gravique
in discrimine versatur, non sine civium omnium iactura ac detrimento. III Iam de ea unitate loquamur, quae peculiarissimo modo Nobis in
votis est, et cum qua pastorale ipsum munus, Nobis a Deo concreditum,
coniungitur quam maxime: hoc est de unitate Ecclesiae. Norunt profecto omnes Divinum Redemptorem talem condidisse
societatem, quae una esset ad obitum usque saeculorum, secundum illud: «Ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20);
et hac de causa ad caelestem Patrem incensissimas adhibuisse preces. Haec autem
Iesu Christi precatio, quae accepta profecto fuit, et exaudita pro sua
reverentia (cf. Hb 5, 7): « Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me,
et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21), spem Nobis
dulcissimam inicit atque confirmat fore ut tandem aliquando oves omnes, quae non
sunt ex hoc ovili, ad illud redire exoptent; quapropter, secundum eiusdem Divini
Redemptoris sententiam: «fiet unum ovile et unus pastor» (Io 10,16). Quae quidem suavissima spes iam Nos duxit vehementerque
excitavit ad propositum illud publice enuntiandum, Oecumenicum videlicet cogendi
Concilium, ad quod sacrorum Antistites, de gravibus religionis rebus tractaturi,
ex universo terrarum orbe convenient, ea praesertim de causa ut ad Catholicae
Fidei incrementum et ad rectam christiani populi morum renovationem deveniatur,
utque ecclesiastica disciplina ad nostrorum temporum necessitates rationesque
aptius accommodetur. Id profecto mirabile praebebit veritatis, unitatis
caritatisque spectaculum; spectaculum dicimus, quod ii etiam cernentes, qui ab
Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus, invitamentum accipient
ad illam unitatem quaerendam assequendamque, quam Iesus Christus a Caelesti
Patre flagrantibus rogavit precibus. lamvero novimus, quod quidem Nobis solatio est, postremis hisce
temporibus, apud non paucas communitates quae a Beati Petri Cathedra seiunctae
sunt, quandam commotam esse animorum inclinationem erga fidem et instituta
catholica, atque non parvam existimationem erga Apostolicam hanc Sedem exortam
esse atque in dies increbruisse, praeiudicatas opiniones delente studio
veritatis. Ac novimus etiam eos fere omnes, qui, etsi a Nobis et inter se
disiuncti, christiano nomine decorantur, ad nectenda inter se vincola
congressiones non semel habuisse, acque idcirco constituisse Consilia; quod
quidem demonstrat eos vehementi permoveri desiderio ad quandam saltem deveniendi
unitatem. Procul dubio Divinus Redemptor Ecclesiam suam constituit
solidissima unitate suffultam ac praeditam; quodsi ceteroquin - ut per absurdum
loquamur - non fecisset, rem profecto caducam et sibimet ipsi saltem in posterum
repugnantem egisset, eodem quippe modo, quo philosophiae fere omnes; quae
variarum hominum opinationum arbitrio permittuntur, aliae ex aliis decorso
temporum enascuntur, transformantur, evanescunt. Id autem divino Ieso Christi
magisterio, qui «via et veritas et vita» (Io 14,6) est, adversari omnino,
nemo est qui non videat. Hanc autem unitatem, Venerabiles Fratres ac diletti filii, quae,
ut diximus, non aliquid evanidum, incertum et labans, sed aliquid solidum,
firmum et tutum esse debet, (13) si ceteris christianorum
communitatibus deest, Catholicae tamen non deesse Ecclesiae, facile profecto
omnes cernere possunt, qui eam diligenter inspiciant. Ea enim talis est, quae
tribus hisce votis distinguatur atque exornetur: unitate nempe doctrinae,
regiminis et cultus; talis, quae adspectabili modo omnium obiciatur oculis, ut
eam omnes agnoscere et sequi possint; talem dicimus, ut ex ipsius Divini
Conditoris voluntate, in ea oves omnes in unum reapse congregentur ovile, sub
unius ductu pastoris, ut ad unam paternam domum Petri fundamento innixam, filii
advocentur universi, utque uni Dei regno populos omnes coagmentari fraterno
foedere ab ea contendatur, cuius quidem cives concordi mente concordique animo
inter se coniungantur in terris, ut aeterna aliquando beatitate fruantur in
caelis. Etenim Catholica Ecclesia ea omnia firmiter fideliterque
credenda esse decernit, quae divinitus revelata sunt; quae nempe in Sacris
Litteris continentur, aut ore tenus vel scriptis sunt tradita, atque inde ab
apostolica aetate, per saeculorum decursum a Summis Pontificibus et a legitimis
Conciliis Oecumenicis sancita ac definita sunt. Quotiescumque aliquis ab hac via
aberravit, eum etiam atque etiam materna auctoritate sua ad rectum iter revocare
numquam destitit. Ipsa siquidem probe novit ac retinet unam tantum esse
veritatem, atque adeo contrarias «veritates» haberi non posse; ipsa gentium
Apostoli sententiam ut suam asseverat ac testatur: «Non enim possumus aliquid
adversus veritatem, sed pro veritate» (2 Cor 13,8). Sunt tamen non pauca, quae Catholica etiam Ecclesia theologis
disputanda permittit, quatenus haec non omnino certa sint, et quatenus etiam, ut
celeberrimus Angliae scriptor loannes Henricus Newman Cardinalis animadvertit,
eiusmodi controversiae unitatem non discindant Ecclesiae, sed potius ad altiorem
melioremque dogmatum intellegentiam, ex ipso variarum sententiarum attritu novum
praebendo lumen, non parum conferant, ad eamque assequendam viam sternant ac
muniant. (14) Verumtamen commune illud
effatum, quod, aliis verbis interdum expressum, variis tribuitur auctoribus,
semper retinendum probandumque est: In necessariis unitas, in dubiis libertas,
in omnibus caritas. Ac praeterea unitatem regiminis in Catholica esse Ecclesia nemo
est qui non videat. Etenim, ut christifideles sacerdotibus, sacerdotes autem
Episcopis subduntur, quos «Spiritus Sanctus posuit … regere Ecclesiam Dei» (Act
20,28), ita singuli universi sacrorum Antistites Romano subiciuntur Pontifici,
utpote qui Petri successor sit habendus, quem Christus Dominus petram et
Ecclesiae suae fundamentum posuit (cf. Mt 16,18), et cui peculiariter
uni facultatem dedit quidquid ligandi et solvendi in terris (cf. Mt
16,19), confirmandi fratres suos (cf. Lc 22,32), totumque ovile pascendi
(cf. l0 21,15-17). Ad unitatem autem cultus quod attinet, quis ignorat Catholicam
Ecclesiam, inde a primaeva aetate septem semper per saeculorum decursum, nec
plura nec pauciora, habuisse sacramenta, quasi sacra hereditate a Iesu Christo
accepta, quae in omni catholico orbe ad supernam alendam fovendamque
christifidelium vitam impertire non destitit? Itemque quis ignorat unum tantum
apud eam celebrare sacrificium, Eucharisticum nempe, quo Christus ipse, salus
nostra ac Redemptor noster, incruento modo sed revera, ut quondam e cruce
pendens in Calvariae loco, pro nobis omnibus cotidie immolatur, acque in nos
immensos suae gratiae thesauros misericorditer effundit? Quamobrem iure
meritoque S. Cyprianus haec animadvertit: «Aliud altare constitui aut
sacerdotium novum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non potest».
(15) Id tamen, ut omnes norunt, non prohibet quominus varii in
Catholica Ecclesia habeantur ac probentur ritus, quibus eadem pulchrior
splendeat, et quasi filia Summe Regis videatur circumamicta varietatibus (cf.
Ps 44,15). Ut hanc veram concordemque unitatem omnes adipiscantur,
catholicus sacerdos, dum Eucharisticum celebrat Sacrificium, immaculatam hostiam
offert clementissimo Deo imprimis supplicando «pro Ecclesia tua sancta Catholica:
quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una
cum famulo tuo Papa nostro, et omnibus orthodoxis, atque catholicae et
apostolicae fidei cultoribus». (16) Hoc igitur mirandum unitatis spectaculum, quo Catholica Ecclesia
una praestat atque refulget, vota precesque, quibus eandem unitatem omnibus a
Deo implorat, vestrum animum permoveat ac salutariter excitet, vestrum dicimus,
qui ab hac Apostolica Sede seiuncti estis. Sinite fratres et filios dulci vos desiderio appellemus; sinite
alamus spem, quam de reditu veltro paterno amantique animo fovemus. Placet vos
alloqui eodem pastorali studio, quo Theophilus Episcopus Alexandrinus, cum
infaustum schisma inconsutilem dilaceraret Ecclesiae vestem, suol fratres ac
filios hisce verbis compellabat: «Imitemur dilectissimi et caelestis vocationis
participes, pro sua cuiusque facultate, ducem nostrae salutis et consummatorem
Iesum. Amplectamur eam, quae in altura evehit animi demissionem et caritatem,
quae nos Deo coniungit, et erga divina mysteria sinceram fidem. Divisionem
fugite, vitate discordiam … mutua vos caritate fovete: Christum audite dicentem:
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad
invicem». (17) Animadvertite, precamur, cum vos ad unitatem Ecclesiae
amantissime advocamus, non vos in alienam, sed in propriam, sed in communem
paternamque domum invitari. Sinatis igitur vos adhortemur cupientes omnes «in
visceribus Iesu Christi» (Phil 1,8), ut memores sitis patrum vestrorum,
«qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis,
imitamini fidem» (Hb 13,7). Praeclara Sanctorum Caelitum cohors, quos iam
gentes cuiusque vestrae transmiserunt in caelum, atque ii praesertim, qui suis
editis scriptis recte luculenterque Iesu Christi tradiderunt atque explanarunt
doctrinam, suae vitae exemplo animos vestros ad unitatem cum hac Apostolica Sede
invitare videntur, cum qua christiana etiam communitas vestra per tot saeculorum
decursum salubriter coniuncta fuit. Eos igitur omnes, qui a Nobis seiuncti sunt, tamquam fratres
verbis alloquimur S. Augustini dicentis: «Velint, nolint, fratres nostri sunt.
Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere: Pater noster».
(18) «Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut
patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia
filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur;
nemo offendit unum et promeretur alterum … Quid tibi prodest non offensus Pater,
qui offensam vindicat matrem? … Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter
Deum patrem, et matrem Ecclesiam». (19) Nos vero pro Ecclesiae unitate tutanda atque pro Christi ovili
atque regno amplificando supplices preces hac de causa ad benignissimum Deum,
caelestium luminum bonorumque omnium largitorem, admovemus, atque ut ab omnibus,
quotquot habemus in Christo Fratres et filios carissimos, instanter admoveantur
hortamur. Futuri enim Concilii Oecumenici exitus magis profecto, quam ex humana
opera diligentique industria, ex flagrantissima communique precum quasi sacra
facta contentione pendet; ad quas quidem adhibendas ad Deum preces eos quoque
amantissimo invitamus animo, qui, etsi ex hoc ovili non sunt, Deum tamen
reverentur et colunt, eiusque praeceptis obtemperare voluntate bona contendunt. Augeat et expleat hanc spem, haec vota Nostra, divina obsecratio
Christi: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum
sicut et nos … Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est … Non pro eis
autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; …
ut sint consummati in unum …» (Io 17,11.17.20.21.23). Haec Nos, una cum catholico orbe Nobiscum coniuncto, supplici
iteramus prece; idque facimus non modo incensa erga omnes gentes caritate atti,
sed etiam evangelica animi demissione permoti. Novimus enim humilitatem personae
Nostrae, quam Deus, non meritis Nostris, sed arcano consilio suo, ad Sommi
Pontificatus apicem evehere dignatus est. Quamobrem ad omnes Fratres ac filios
Nostros, qui ab hac Beati Petri Cathedra disiuncti sunt, haec repetimus verba:
«Ego sum ... loseph, frater vester» (Gn
45,4). Venite; «capite nos» (2Cor 7,2); nihil aliud cupimus, nihil aliud
volumus, nihil aliud a Deo precamur, nisi salutem vestram, vestramque aeternam
felicitatem. Venite; ex hac optatissima concordique unitate, quam fraterna alere
ac fovere caritas debet, pax magna orietur: pax illa, «quae exsuperat omnem
sensum» (Phil 4, 7), cum e caelestibus sedibus oriatur; pax illa, quam
Christus per concinentes angelos, super cunabula sua volitantes, nuntiavit
hominibus bonae voluntatis (cf. Lc 2,14), et quam, post institutum
Eucharisticum Sacramentum et Sacrificium, hisce verbis impertiit: «Pacem
relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis» (Io
14,27). Pax et gaudium; gaudium etiam, nam ii qui mystico lesu Christi torpori,
quod Catholica est Ecclesia, reapse et efficaciter coagmentati sunt, vitam illam
participant, quae ex divino Capite in singula membra permanat, et ob quam ii,
qui omnibus Redemptoris Nostri praeceptis ac mandatis fideliter obtemperant,
etiam hac in mortali vita laetitia illa perfrui queunt, quae auspex sit ac
praenuntia caelestis sempiternaeque felicitatis. Haec tamen pax, haec felicitas, dum terreni huius exsilii iter
laborantes facimus, adhuc imperfecta est; est enim pax non omnino quieta, non
omnino serena; pax est operosa, non otiosa, non iners; ac praesertim pax
militans est adversus omnes errores, etsi fucata ac fallaci veri specie tectos,
adversus vitiorum illecebras et blandimenta, adversus denique animi hostes
cuiusvis generis, qui innocentiam, vel catholicam fidem nostram extenuare,
maculare, pessumdare queunt; et adversus quoque odia, simultates, discidia, quae
eam diffringere ac lacerare possunt. Hac de causa Divinus ipse Redemptor suam
pacem nobis dedit et commendavit. Pacem igitur, quam quaerere, et ad quam omni ope contendere
debemus, ea sit oportet, ut diximus, quae nullis consentiat erroribus, vel cum
eorum sectatoribus nullo modo colludat, quae ad vitia non declinet, quae denique
omnes devitet discordias. Haec est pax, quam qui sequantur, propriis etiam
utilitatibus et commodis, veritatis et iustitiae causa, renuntiare parati sint
necesse est, secundum illudi «Quaerite … primum regnum Dei et iustitiam eius …»
(Mt 6,33). Hanc impetret a Deo, enixe precamur, unitatem concordem, ac
pacem veram, operosam et militantem - tum iis, quos habemus in Christo filios,
tum iis etiam omnibus, qui, etsi a Nobis seiuncti sunt, veritatem tamen,
unitatem et concordiam non amare non possunt - Beata Virgo Maria, Regina pacis,
cuius Immaculato Cordi Decessor Noster imm. rec.
Pius XII
universum consecravit hominum genus! IV In praesens autem cupimus ad varios Catholicae Ecclesiae ordines
nominatim paternoque animo verba facere. Atque imprimis «os nostrum patet ad vos»
(2 Cor
6,11), Venerabiles in Episcopato Fratres, cum Orientis, tum Occidentis Ecclesiae,
qui ut christiani populi moderatores, una Nobiscum, pondus diei toleratis et
aestus (cf.
Mt
20,12). Novimus diligentiam vestram; apostolicum novimus studium, quo Dei regnum
in dicione cuiusque vestra provehere, confirmare ad omnesque propagare
contenditis. Ac novimus etiam angustias vestras, novimus moerores, quibus
afficimini ob miserum tot filiorum discessum errorum fallaciis deceptorum, ob
rerum penuriam qua res catholica apud vos maiora incrementa interdum capere non
potest, ac praesertim ob sacerdotum numerum, multis in locis, necessitatibus
succrescentibus imparem. Sed ei confidite, ex quo «omne datum optimum et omne
donum perfectum» (Iac 1,17) oritur; leso Christo, instantibus rogato
precibus, confidite, sine quo «nihil potestis facere» (Io 15,5), sed
cuius gratia eam Apostoli gentium sententiam repetere vobis singulis licet:
«Omnia possum in eo, qui me confortat» (Phil 4,13). «Deus autem … impleat
omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria, in Christo leso» (Phil
4,19); ita ut uberes possitis ex agro, labore sudoreque vestro exculto, metere
messes, uberesque colligere fructus. Eos etiam, qui in utroque cleri ordine militant, paterno
appellamus animo; sive in curia proximi vobis, Venerabiles Fratres, adiutores
sunt, sive in sacris Seminariis electae iuventuti, in sortem Domini vocatae,
instituendae educandaeque tanti ponderis operam vobis navant, sive denique vel
in frequentibus civitatibus, vel in pagis, vel in longinquis solitariisque vicis
parochi munere funguntur, tam difficili hodie, tam arduo tantaeque gravitatis.
Curent iidem – Nobis parcant si hoc in eorum memoriam revocamus, quod confidimus
necesse non esse – ut Episcopo suo se obsequentes semper obtemperantesque
praebeant, secundum illa S. Ignatii Antiocheni effata: «Cum Episcopo subiecti
sitis ut Iesu Christo … Necessarium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine
Episcopo nihil agatis»; (20) «quotquot enim Dei et Iesu Christi sunt, hi sunt cum Episcopo».
(21) Ac meminerint etiam se non publicos officiales
tantum, sed sacrorum praesertim administros esse; ideoque non labores, non
temporis rerumque iacturas, non sumptus, non sua denique incommoda tanta umquam
esse existiment, quae non possint esse maiora, cum ad mentes divina luce
collustrandas, tum ad pravas superno auxilio fraternaque caritate flectendas
voluntates, tum denique ad paciferum Iesu Christi regnum provehendum
propagandumque. Ac magis quam operae laborique cuiusque suo, divinae gratiae
confidant, quam supplicibus instantibusque precibus cotidie implorent. Religiosos etiam sodales, qui, varios evangelicae perfectionis
status amplexi, secundum peculiares Instituti sui leges se gerunt suisque
obtemperant moderatoribus, paterno salutamus animo, eosque adhortamur ut in ea
omnia, quae ipsorum Conditores, peculiaribus datis normis efficienda proposuere,
impigro animo totisque viribus incumbant; in id potissimum ut precandi studio
ferveant, paenitentiae operibus vacent, iuventutem recte instituendam
educandamque suscipiant, eosque pro facultate adiuvent, qui quoquo modo
necessitatibus vel angoribus afflictantur. Novimus profecto non paucos ex his dilectis filiis ob rerum
condiciones, quibus in praesens utimur, ad pastoralem etiam christifidelium
curam saepissime advocari, non sine magno christiani nominis christianaeque
virtutis emolumento. Hos igitur etiam atque etiam adhortamur – quamvis
confidamus eos admonitione non indigere Nostra – ut praeclaris illis promeritis,
quibus eorum Ordines vel Religiosae Sodalitates elapsis temporibus floruere, id
quoque adiciant, ut nempe praesentibus populi necessitatibus – collata cum
cetero clero studiosa opera diligentique navitate – pro facultate sibi impertita,
libentes volentesque respondeant. Nunc autem ad eos animus pervolat Noster, qui paterna relicta
domo carissimaque patria cuiusque sua, gravibusque toleratis incommodis
superatisque difficultatibus, ad exteras se contulerunt, regiones; atque in
praesens in longinquis illis laboris campis desudant, ut ethnicorum gentes
evangelica veritate christianaque virtute excolantur, utque apud omnes «sermo
Dei currat et clarificetur» (2 Ts 3,1). Grande sane munus illis
concreditum est, ad quod exsequendum amplificandumque omnes, qui christiano
censentur et gloriantur nomine, sive precibus, rive collata stipe suam pro
viribus opero conferant oportet. Nullum fortasse inceptum Deo tam gratum est,
quam hoc, cum quo officium, quo tenemur omnes, Dei regni propaganda coniungitur
quam maxime. Hi enim Evangelii praecones vitam Deo consecrant ac devovent suam
ut lesu Christi lux illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum (cf. Io
1,9), ut divina eius gratia omnes animos pervadat ac foveat, utque ad probe,
exculte, christianeque vivendum salutariter cuncti excitentur. Hi non quaerunt
quae sua sunt, sed quae Iesu Christi (cf. Phil 2,21), Divinique
Redemptoris vocem generoso exaudientes animo, sibi Apostoli gentium sententiam
tribuere possunt: «Pro Christo … legatione fungimur» (2 Cor 5,20), et «in
carne … ambulantes, non secundum carnem militamus» (2 Cor 10,3). Regionem
illam, ad quam evangelicae veritatis lucem allaturi venerunt, quasi alteram
patriam habent actuosaque adamant caritate; et quamvis dulcissimam terram suam
ac Dioecesim propriam vel Religiosum Institutum cuiusque suum incenso semper
amore prosequantur, perspectum tamen atque certum habent universae Ecclesiae
bonum praeoptandum esse, eidemque imprimis omni ope serviendum. Cupimus igitur ut hi dilecti filii – iique omnes, qui vel ut
catecheseos magistra, vel alia de causa adiutricem Missionalibus generosamque in
regionibus illis praestant operam – noscant rese animo Nostro peculiarissimo
modo praesentes esse; Nosque ad Deum pro eis eorumque inceptis supplices cotidie
adhibere preces; atque ea omnia auctoritate quoque Nostra parique caritate
confirmare, quae fel. rec. Decessores Nostri ac praesertim
Pius XI,
(22) et
Pius XII,
(23) Encyclicis hac de re datis Litteris, opportunissime
statuerunt. Neque heic silentio praeterire volumus sacras virgines, quae,
nuncupatis votis, se Deo devoverunt ut ei unite famularentur, ac mysticis factis
nuptiis, cum Divino Sponso artissime coniungerentur. Eae etenim – sive in
monasticis claustris umbratilem vitam precando paenitendoque degunt, sive
externis apostolatus operibus se dedunt – non modo facilius et felicius saluti
suae prospicere possunt, sed Ecclesiam etiam, cum in christianorum nationibus,
tum in dissitis etiam terris, ubi nondum Evangelii lumen refulsit, summopere
iuvare queunt. O quanta faciunt hae sacrae virgines! O quanta et quam praeclara
operantur, quae nemo alias eadem virginali maternaque cura agere potest! Idque
non in uno, sed in multis laboris campis: hoc est in recte instituenda
educandaque iuventute; in catechesi apud paroeciales aedes pueris puellisque
impertienda; in valetudinariis, ubi aegrotos curare et ad caelestia erigere
queunt; in hospitalibus senum domibus, quos patienti, hilari, misericordique
caritate prosequi et ad aeternae vitae desideria miro quodam suavique modo
convertere possunt; in brephotrophiis denique et in spuriae subolis hospitiis,
in quibus maternum animum gerunt maternoque eos refovent amore, qui parentibus
orbati, vel ab iisdem derelicti, matrem patremque non habent, qui eos enutriant,
osculentur, amplectantur. Eae procul dubio non modo optime de Catholica
Ecclesia, de christiana educatione, et de operibus quae a misericordia
appellantur, sed de civili etiam societate merentur; atque incorruptibilem
aliquando in caelis adipiscendam sibi comparant coronam. Verumtamen, ut probe nostis, Venerabiles Fratres ac dilecti
filii, hodiernae hominum, ad christianam etiam causam quod attinet, necessitates
tam ingentes, tam variae sunt, ut clerus, ut Religiosi Sodales, ut sacrae
virgines iisdem plene medendis iam impares esse videantur. Huc accedit quod non
ad omnes civium ordines possunt sacerdotes, Religiosi viri, virginesque Deo
devotae aditum habere; non omnes viae iisdem perviae sunt; multi enim vel eos
neglegunt, vel fugiunt, ac vel etiam, pro dolor, ii non desunt, qui eos
despiciant et abhorreant. Hac etiam de gravi causa, acerbitatis dolorisque plena, iam
Decessores Nostri laicos etiam homines in pacificati militiae, hoc est in
Actionis Catholicae, agmina eo sapienti consilio advocarunt, ut ecclesiasticae
hierarchiae adiutricem apostolatus operam navarent; ita profecto ut id, quod
eadem in praesentibus rerum adiunctis facere nequiret, hi catholici homines
atque hae catholicae mulieres generoso agerent animo, collata cum sacris
Pastoribus opera, iisdemque semper obtemperantes. Magno quidem Nobis solacio est
ea considerare, quae per elapsum temporis decursum, in regionibus etiam ab
Evangelii praeconibus adhuc excolendis, hi Episcoporum ac sacerdotum adiutores
cuiusvis aetatis, cuiusvis classis vel ordinis, alacri actuosaque voluntate
exanclarunt opera ac provexerunt incepta, ut christiana veritas omnibus
affulgeret, utque christianae virtutes omnes excitarent atque allicerent animos. Attamen latissimus adhuc eis laboris campus patet; nimii adhuc
sunt, qui eorum praelucenti exemplo eorumque apostolico labore indigent. Ad rem
quod attinet, consilium Nobis est hac de causa, quam gravissimam summique
momenti putamus, iterum in posterum, uberius ac fusius verba facere. Interea
autem spem certam fovemus fore ut ii, qui vel in Actionis Catholicae agminibus
militant vel in multiplicibus, quae in Ecclesia florent, piis Consociationibus,
diligentia summa pergant tam necessarium opus persequi: quo ingentiores aetatis
huius nostrae necessitates sunt, eo maiores eorum sint nisus, eorum curae,
industriae ac navitates. Concordes omnino sint, quia, ut probe norunt, vis unita
fortior; peculiares opinationes suas posthabeant, quotiescumque de Catholicae
Ecclesiae causa agitur, qua nihil maius, nihil potius esse debet; idque non modo
ad sacram doctrinam quod attinet, sed etiam ad ecclesiasticam christianamque
disciplinam, quae obtemperationem semper ab omnibus postulat. Conferto agmine,
et cum catholica hierarchia semper coniuncti eidemque obsequentes, ad auctiora
procedant incrementa capessenda; nullisque parcant laboribus, nulla devitent
incommoda ut Ecclesiae causa triumphet. Quod quidem ut debito modo fieri queat, curent imprimis – quod
procul dubio sibi persuasum habent – ut semet ipsos christiana dottrina
christianaque virtute diligentissime conforment. Tum enim solummodo id ceteris
impertire poterunt, quod ipsi iam sibi divina opitulante gratia comparaverint.
Id autem peculiari modo adulescentibus et iuvenibus commendamus, quorum studiosa
inflammatio animi ad optima quaeque facile incitatur, sed quibus potissimum
prudentia, moderatio, et obtemperatio, iis qui praesunt debita, necessaria
omnino est. Dilectissimis hisce filiis, qui in spem Ecclesiae succrescunt, et
quorum salutifera actuosaque opera tantopere confidimus, gratissimum cupimus
amantissimumque Nostrum pandere animum. In praesens autem lamentabiles eorum voces ad Nos ascendere
videntur, qui corporis, vel animi aegritudine laborantes, acerrimis anguntur
doloribus, vel qui oeconomicis rerum angustiis ita conflictantur, ut tectum non
habeant homine dignum, nec sibi queant prolique suae necessarium sudore suo
comparare victum. Vehementer quidem haec voces tangunt et commovent animum
Nostrum; atque imprimis aegrotis, infirmis senioque confectis solacium illud
impertire cupimus, quod e caelestibus sedibus oritur. Reminiscantur iidem nos
non habere hic manentem civitatem sed futuram inquirere (cf. Hb 13,14);
reminiscantur mortalis huius vitae doloribus, qui animum expiant, elevant,
nobilitant, sempiternum nos posse in caelis adipisci gaudium; reminiscantur
Divinum ipsum Redemptorem, ut nostrorum peccatorum labes detergeret ac
purificaret, crucis subiisse patibulum, et contumelias, cruciatus, angoresque
crudelissimos libenter hac de causa tolerasse. Ut ipse, ita nos omnes a cruce ad
lucem vocamur, secundum illud: «Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum,
et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me» (Lc 9,23); et habebit
thesaurum non deficientem in caelo (cf.
Lc
12,33). Cupimus praeterea – ac fore omnino confidimus ut haec adhortatio
Nostra libenter excipiatur – ut corporis animique angores non modo veluti gradus
fiant, quibus in aeternam patriam hi scandere possint, sed ut etiam ad ceterorum
expiationem, ad eorumque reditum in sinum Ecclesiae, qui ab ea infeliciter
desciverint, et ad christiani nominis auspicatissimum triumphum summopere
conferant. Ii autem tenuioris fortunae cives, qui de misera nimis sua
vivendi ratione conqueruntur, noscant imprimis haud minore Nos dolore ob suam
ipsorum sortem affici. Idque non modo quod paterno exoptamus animo ut iustitia,
quae christiana virtus est, in causa etiam sociali, recte moderetur, regat atque
conformet mutuar civium classium necessitudines, sed idcirco etiam quod acerrime
dolemus Ecclesiae inimicos iniustis aerariae plebis condicionibus facile abuti,
ut eam ad suas partes, fallacibus promissis fallacibusque erroribus, adsciscant. Animadvertant, precamur, ii filii Nostri carissimi Ecclesiam non
ipsis, non ipsorum iuribus infensam esse, sed, utpote matrem amantissimam, eos
tueri, ac doctrinam et normas de re etiam sociali praedicare et inculcare tales,
quae si omnino, ut oportet, ad effectum deducta fuerint, cuiusvis generis
iniustitiae de medio tollentur, et ad meliorem devenietur aequioremque bonorum
distributionem; (24) itemque amica et adiutrix fovebitur inter varios civium ordines
conspiratio et opera, ita ut omnes non modo liberi eiusdem societatis cives, sed
eiusdem etiam familiae fratres vocari et esse reapse possint. Ceterum, si
commoda utilitatesque, quae postremis hisce temporibus ii assecuti sunt, qui ex
cotidiano labore vivunt, aequo perpendantur animo, fatendum est eadem ex actione
illa praesertim oriri, quam catholici homines, sapientibus Decessorum Nostrorum
praeceptis iteratisque hortamentis obsecuti, naviter in re sociali
efficaciterque expleverunt. Ii igitur iam habent, qui aerariae plebis iura tueri
contendunt, in christiana de re sociali dottrina certas rectasque normas, quas
si modo debitaque ratione ad rem adduxerint, satis iam iisdem iuribus provisum
erit. Quamobrem numquam debent ad doctrinae fautores ab Ecclesia reprobatae se
convertere; qui quidem si fallacibus promissis eos alliciunt, revera tamen,
ubicumque publicam rem moderantur, ea, quae suprema sunt animi bona –
christianam fidem dicimus, christianam spem, christianaque praecepta – e civium
animis temerario ausu evellere conantur, atque id etiam, quod hodiernae aetatis
hodiernique civilis cultus homines ad caelum efferunt, iustam nempe libertatem
veramque dignitatem humanae personae debitam, vel extenuant, vel omnino
restinguunt; acque adeo ipsa civilis christianique cultus fundamenta subvertere
nituntur. Ii igitur, qui christianum nomen reapse retinere volunt, haec fallacia
commenta, quae iam Decessores Nostri ac nominatim
Pius fel.
rec. XI et
Pius XII
reprobarunt, ac Nos iterum reprobamus, pro gravissimi officii sui conscientia
omnino devitare debent.
Novimus non paucos filios Nostros, qui vel tenuiore, vel misera
nimis fortuna utuntur, saepe idcirco conqueri, quod christiana de re sociali
praecepta non omnia adhuc sint ad effectum deducta. Elaborandum igitur est,
idque studiose actuoseque, – privatis non tantum civibus, sed iis praesertim
suam navantibus operam, qui publicae rei praesunt – ut christiana de re sociali
doctrina, quam Decessores Nostri pluries, luculenter, sapienterque proposuerunt
ac decreverunt, ac Nosmet ipsi confirmamus, quam primum, etsi gradatim, ad
effectum reapse ac penitus deducatur. (25) Haud minore sollicitudine propter eorum sortem afficimur, qui ob
victum quaeritandi necessitatem, vel ob tristes suarum Nationum condiciones
vexationesque religionis causa obortas, patriam relinquere suam coacti sunt. Iis
enim quot quantaque incommoda aerumnaeque idcirco toleranda sunt, quod e paterna
domo in longinquas translati terras, saepenumero in frequentissimis urbibus
sonantibusque officinis vitam degere debent ab avitis moribus tam alienam atque
interdum, quod deterius est, haud parum christianae virtuti noxiam atque
infensam. Quibus quidem rerum adiunctis haud raro efficitur, ut non pauci in
grave discrimen adducantur, atque a sanis religiosisque vitae institutis a
maioribus traditis pedetemptim aberrent. Huc accedit quod, cum coniuges saepe a
coniugibus, parentes a filiis separentur, domestici convictus vincula
necessitudinesque extenuantur, non sine familiarum compaginis detrimento. Quamobrem sollertem actuosamque eorum sacerdotum operam paterno
prosequimur animo, qui Iesu Christi amore ducti et Apostolicae Sedis normis
votisque obsecuti, utpote voluntarii exsules, nullis parcunt laboribus, ut horum
filiorum spirituali ac sociali bono prospiciant ac pro viribus consulant; idque
efficiunt, ut iidem Ecclesiae ubique persentiant caritatem, eo praesentiorem
efficacioremque, quo magis eius cura eiusque indigent auxilio. Parique modo non sine magna animi delectatione laudabiles
consideramus aestimamusque nisus in hanc magni ponderis causam a variis
Nationibus collatos, itemque ab iisdem recens quoque communiter suscepta
consilia atque incepta, ut eiusmodi res, gravissima sane, quam primum ad optatum
exitum deducatur. Haec omnia, ut fore omnino confidimus, non tantum conferent ad
latiorem facilioremque aditum migrantibus patefaciendum, sed etiam ad parentum
filiorumque feliciter redintegrandam domesticam societatem; quae recto, ut
oportet, composita ordine, profecto potest eorundem migrantium bonum, ad
religionem, ad probos mores et ad rem quoque oeconomicam quod attinet,
efficaciter tutari, una cum hospitalium illarum regionum utilitatis incremento. Dum ad funestos autem devitandos errores, qui religionem non
modo, seri humanam etiam consortionem subvertere queunt, omnes quotquot habemus
in Christo filios adhortamur, menti obversantur Nostrae tot Venerabiles in
Episcopatu Fratres ac dilecti sacerdotes et christifideles, qui vel in exsilium
coatti sunt, vel in custodiae locis et in carceribus detenti, idcirco quod
Episcopali vel sacerdotali sibi credito muneri deesse et a catholica desciscere
fide noluerunt. Neminem Nos offendere volumus, quin immo veniam omnibus libenter
dare cupimus a Deoque precari. Sed sacri officii Nostri conscientia postulat ut
horum fratrum filiorumque iura pro facultate tueamur; utque legitima libertas,
quae omnibus debetur ideoque etiam Ecclesiae Dei, omnibus, ut oportet,
concedatur etiam atque etiam rogemus. Qui ea sequuntur, quae vera, quae insta,
quae utilia singulis hominibus et civitatibus sunt, libertatem non renuunt,
libertatem non restinguunt, libertatem non opprimunt; non enim hac agendi
ratione indigent. Quamobrem ad civium prosperitatem quae insta sit, non vi, non
mentium animorumque oppressione umquam deveniri potest. Atque id potissimum pro certo habendum esse putamus: neglectis
nempe, vel proculcatis sacrosanctis Dei religionisque iuribus, ipsa humanae
societatis fundamenta serius ocius labare ac pessumdari, secundum sapientissimam
Decessoris Nostri imm. mem.
Leonis
XIII sententiam: «Consequens … est, ut vis frangatur legum et omnis
debilitetur auctoritas, si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei
repudietur». (26) Cui quidem sententiae illud
Ciceronis effatum consonati «Vos, Pontifices, … diligentius … urbem religione,
quam ipsis moenibus cingitis». (27) Haec Nos considerantes, eos singulos universos, quorum religio
coarctatur et coangustatur, et qui saepe etiam «persecutionem patiuntur propter
iustitiam» (Mt 5,10) et propter regnum Dei, summo moerore complectimur;
eorum dolores, animi angustias aegritudinesque participamus; ac supplices ad
caelum admovemus preces ut tandem aliquando iisdem aurora affulgeat meliorum
temporum. Acque id ipsum optamus vehementer ut, una Nobiscum, ii etiam faciant
omnes, quos habemus ubique terrarum in Christo Fratres vel filios; ita quidem ut
ad misericordissimum Deum undique gentium admoveatur sacrarum supplicationum
veluti concentus, quae uberem gratiarum imbrem infelicibus hisce mystici Iesu
Christi corporis membris concilient. Ac non modo preces a filiis Nostris carissimis petimus, sed eam
etiam christianae vitae renovationem, quae magis quam supplicationes ipsae, Deum
nobis fratribusque nostris propitiare possunt. Haec Apostoli gentium elata
pulcherrimaque verba vobis omnibus iterare libet: «Quaecumque sunt vera,
quaecumque pudica, quaecumque fusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia,
quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec
cognate» (Phil 4,8). «Induimini Dominum Iesum Christum» (Rm
13,14). Hoc est: «Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera
misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam ... Super omnia
autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi
exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore» (Col
3,12-15). Si quis igitur longe a Divino Redemptore ob admissa et peccata
sua misere aberravit, ad eum redeat – enixe rogamus – qui est «via et veritas et
vita» (Io 14,6); si quis ad religionem quod attinet, tepidus, languens,
remissus ac neglegens est, fidem suam excitet, virtutemque divina gratia alat,
refoveat, confirmet; si quis denique, donante Deo, «iustus est, iustificetur
adhuc; et sanctus, sanctificetur adhuc» (Ap 22,11). Et quandoquidem hodie tam multi sunt, qui consilio nostro, qui
nostro praelucenti exemplo, et qui etiam adiumentis nostris indigent, cum in
infelici miseroque statu versentur, operibus illis, quae a misericordia
nuncupantur, et quae Deo gratissima sunt, vos exercete omnes pro viribus ac
facultate cuiusque vestra. Si haec omnia singuli peragere contendetis, illud in Ecclesia
renovato fulgore nitebit, quod in epistula ad Diognetum tam miro modo de
christianis scribitur: «In carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra
degunt, sed in caelo civitatem suam habent. Obsequuntur legibus constitutis, sed
suo vitae genere superant leges ... Ignorantur, et condemnantur; morte
afficiuntur, et vivificantur. Mendici sunt, et ditant multos; omnibus rebus
indigent, et omnia illis redundant. Dedecorantur, et inter dedecora afficiuntur
gloria; fama eorum laceratur, et iustitiae eorum testimonium perhibetur.
Obiurgantur, et benedicunt; contumeliose tractantur, et honorem deferunt. Cum
bonum faciant, tamquam improbi puniuntur; dum puniuntur, gaudent, tamquam
vivificentur ... Ut autem simpliciter dicam, quod est in corpore anima, hoc sunt
in mundo Christiani».
(28) Quibus in elatis sententiis
nonnulla de iis peculiari modo asseverari possunt, qui ad Ecclesiam pertinent,
quae a «silentio» vocatur, et pro quibus potissimum tenemur omnes ad Deum
supplices fundere preces, quemadmodum recens etiam, in allocutionibus, qual in
Petriana Basilica die Pentecostes et in festo Sacratissimi Cordis Iesu habuimus,
instanter christifidelibus omnibus commendavimus. (29) Hanc Nos christianae vitae renovationem, hanc virtutem
sanctitatemque vobis omnibus ominamur, a Deoque constanter supplicando
imploramus: non solum autem iis, qui in unitate Ecclesiae firmo animo
perseverant, sed iis etiam, qui ad eam assequendam veritatis amore sinceraque
voluntate contendunt. Atque caelestium gratiarum conciliatrix et auspex esto
Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac
dilecti filii, paterna effusaque caritate impertimus. Datum Roma, apud S. Petrum, die 29 mensis Iunii, in festo Ss.
Apostolorum Petri et Pauli, anno 1959, Pontificatus Nostri primo. IOANNES PP. XXIII (1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Ad
Petri cathedram de veritate, unitate et pace caritatis afflatu provehendis, [Ad
venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque
locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, itemque
ad universum Clerum et christifideles catholici orbis], 29 iunii 1959: AAS
51(1959), pp. 497-531. - Versione italiana: L'Osservatore Romano, 3 luglio 1959;
La Civiltà cattolica, 110(1959), III, pp. 113-139. (2) Epist. Saepenumero considerantes:
Acta Leonis
XIII
3(1883), p. 262. (3) Epist. Exeunte iam anno: Acta
Leonis XIII 8(1888), p. 396. (4) Litt. enc. Humanum genus: Acta
Leonis
XIII
4(1884), p. 53; EE 3. (5) Epist. Praeclara gratulationis:
Acta Leonis
XIII
14(1894), p. 210. (6) Epist. Permoti Nos: Acta Leonis
XIII
15(1895), p. 259. (7) Litt. enc. Rerum novarum: Acta
Leonis
XIII
11(1891), p. 109; EE 3. (8) Radiomessaggio Natalizio 1944:
Discorsi e radiomessaggi di S.S. Pio XII, vol. VI, p. 239; AAS 37(1945), p. 14. (9) Radiomessaggio al 73° Congresso
dei cattolici tedeschi: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. XI, p.
189; AAS 41(1949), p. 460. (10) AAS 23(1931), pp. 393-394; EE
5/810. (11) «per un solido ordine
sociale»: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. VII, p. 350. (12) Epist. Inter graves: Acta
Leonis Xlll 11(1891), pp. 143-144. (13) Cf. Pius XI, Litt. enc.
Mortalium animos de vera religionis unitate fovenda: AAS 20(1928), p. Ss; EE
5/226ss. (14) Cf. J.H. Newman, Difficulties
of Anglicans, vol. I, lect. X, p. 261s. (15) Epist. 43, 5: Corp. Vind. III,
2, 594; cf. Epist. 40: PL 4, 345. (17) Cf. Hom. in mysticam coenam:
PG 77, 1027. (18) S. Augustinus, In Ps. 32,
Enarr. 11, 29: PL 36, 299. (19) S. Augustinus, In Ps. 82,
Enarr. 11, 14: PL 37, 1140. (20) Funk, Patres Apostolici, I,
243-245; cf. PG 5, 675. (21) Funk, Patres Apostolici, I,
267; cf. PG 5, 699. (22) Litt. enc. Rerum Ecclesiae:
AAS 18(1926), p. 65s; EE 5/164ss. (23) Litt. enc. Evangelii praecones:
AAS 43(1951), p. 497ss; EE 6/752ss; et Litt. enc.
Fidei donum:
AAS 49(1957), p. 225ss; EE 6/1307. (24) Litt. enc.
Quadragesimo anno:
AAS 23(1931), pp. 196-198; EE 5/637644. (25) Cf. Pius XII, Allocutio ad
adscriptos societatibus christianis operariorum Italicorum, 11 mart. 1945: AAS
37(1945), pp. 71-72. (26) Epist. Exeunte iam anno:
Acta Leonis X111 8(1888), p. 398. (27) De Natura Deorum, III, 40. (28) Funk, Patres Apostolici, I,
399-401; cf. PG 2, 1174-1175. (29) Cf. AAS 51(1959), p. 420;
L'Osservatore romano, 18-19 maggio 1959 e 7 giugno 1959.
© Copyright 1959 - Libreria Editrice Vaticana |