|
IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD
IOSEPHUM
S. R. E. CARD. FRINGS,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM;
IOSEPHUM S. R. E. CARD.
WENDEL,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM; IULIUM S. R. E. CARD.
DOEPFNER,
EPISCOPUM BEROLINENSEM;
CETEROSQUE EXC.MOS PP. GERMANIAE
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS:
COMMUNIBUS OFFICIOSIS LITTERIS.
AD SUUM DECESSOREM PIUM XII MISSIS,
RESPONDET
IN PRIMORDIO
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
In primordio pontificatus Nostri cum admodum trepidanti animi affectu
Nobiscum considerabamus, quonam arcano consilio Deus ad mirabilem ostendendam
supernae gratiae virtutem, nullir, Nostris suffragantibus meritis, humilitatem
Nostram ad summum ecclesiasticae potestatis gradum provexisset, obsequii et
diligentiae plenas perlegimus litteras, quas vos, Dilecti Filii Nostri et
Venerabiles Fratres, ad desideratissimum Decessorem Nostrum Pium XII misistis,
cum apud honorabile S. Bonifacii sepulchrum, ut quotannis mos vobis est,
episcopalem conventum peregistis.
Ad memoriam ibidem ea revocastis, quae in
catholicae religionis emolumentum et decus transacti anni spatio contigerunt,
quorum eventumn ipsi quoque saepe pars fuistis; ea recensuistis quae, iuvante
Deo, pastorali sollicitudine moti, in actum usumque vitae
deduxistis. Pro certo habetote huius amoris et fidei studia Nobis haud tenue
oblectamentum comparasse, et bene sperandi de dilecta Nobis Germania causam
attulisse, quia vos videmus tam sollertibus curis et firma constantia in
officio vestro perstare et ea quae ad Christi Regnum attinent provehere. Iusta
cum igitur sit religiosa causa laetandi, « Magnificate Dominum mecum, et
exaltemus nomen eius in idipsum » (1).
Libentissime quoque e litteris vestris
comperimus, quinam erga Christi Vicarium oboedientiae sensus vobis insint et
quodnam pietatis ornamentum mores vestros decoret. Quod de Summo Ecclesiae
Pastore tam egregie sentitis — hoc Nobis penitus persuasum est — minime immutatur, quia, mortis lege cogente, alius post alium Ecclesiae gubernacula suscipit: nam ligandi solvendique arbitra ea quae in Petri Sede Petri vivit et excellit
potestas a vobis indeclinabili obsequio et sincero amore percolitur. Quod autem
ad Nos spectat, in Germanorum gente magni aestimanda ab exemplo a Decessore
Nostro dato non deflectimus et, quemadmodum de eius pietate, quae filios
optimos addecet, gaudemus, ita paternae caritatis affectu tum Antistites, quibus
istic singularum Ecclesiarum administratio concredita est, tum utriusque
militiae clerum, religiosos sodales, eos qui in catholicas Consociationes asciti
sunt, christifideles uniuscuiusque ordinis, universam inclitam Germanorum gentem amplectimur.
Apud vos Berolini, Monachii, Coloniae Agrippinae, Aquisgranis
in itineribus Nostris constitimus et, cum Operi Propagandae Fidei navitatem
Nostram dicabamus, cum vestratibus necessitudines habuimus. Experiundo ergo
novimus et plurimi ducimus ingenitas generi vestro laudes: pervigilem in
officio servando conscientiam, promptum oboedientiae obsequium, communitatis
disciplinam et sensum, cum ordine actuose agendi obfirmatam voluntatem, cum
studio pulchritudinis liberalitatem, strenuitatem et fortitndinem arcto
foedere coniunctas.
Ex nobilissima ista natione mentis obtutu circumspicimus
ingentem hominum multitudinem, in Christo regeneratos Ecclesiae filios, qui avitam fidem indemnem et incontaminatam tutati sunt, qui illustrem generosamque
subolem ad Christi Regnum constabiliendum et provehendum ediderunt, qui in
exaedificanda civitate Dei speciosos spiritales lapides validasque structuras
suppeditarunt. Vestrates enim religionis observantia, disciplinis et artibus,
apta agendarum rerum moderatione, oeconomici et socialis
generis multigena industria ad christianum civilemque cultum plurima
contulerunt, quae publico sunt usui et incitamento ac meritissimo sunt
honestanda laudis praeconio.
At intercipitur admirantis animi significatio
moestitudine. Misericors provolat cogitatio Nostra ad eos qui per Germanorum
fines dura patiuntur, qui Nobis eo sunt dilectiores, quo graviore sarcina et
asperioribus aerumnis laborant. Cumprimis animum Nostrum attendimus ad
dilectos filios orientalis Germaniae regionis, ubi erga Ecclesiam fidelitas et
christianorum virtutnm exercitatio in difficilibns rerum adiunctis versantur,
quin etiam interdum tecte aut aperte moralis legis conscientia opprimitur. Hos
omnes, quos immerentes vexat afflictio, peramanter salutamus, dura enixe eos
hortamur ut in catholica fide contra quidquid est nefas illabefacti et
firmissimi bonam spem alant, et numquam languescenti caritate inardescant
etiam erga eos, qui, falsis errorum opinionibus vel amittendorum terrestrium
bonorum metu — horum plus Nos miseret — Ecclesiae adversantur. Supplices Nos Deo
admovemus et admovebimus preces, ut veritatis lumine Civitatum rectorum mentes
collustret, voluntates flectat. Ii demum expectatum assecuti consilium desinant id odisse quod oportet diligere; atque, ut fas et ius postulat, Catholicae Ecclesiae filiis libertatem concedant et cum sanctissimarum religionis legum obtemperatione quietam et tranquillam vitam transigi
(2).
Misericordi animo aspicimus etiam domo profugos quos belli casus, vel vis et
metus, vel necessitas, vel libertatis studium et voluntas christianam fidem
publice profitendi patriam, oppida, lares, necessarios, rern familiarem,
quidquid est hominibus carius relinquere coacti sunt. Quantum Nos commovet
aspera immerita sors tantae civium multitudinis, quos vita miseriis piena
fatigat vagos et palantes veluti oves ductu carentes pastoris ! Enixe adhortamur
Antistites, ut pergant ad eos curas et cogitationes conferre atque summopere
eniti ut religionis ope et solacio ne careant, domum et operam quamprimum
assequantur.
Ad pauperes demum, ad aegros, ad spe destitutos, ad eos qui animo
anxietates et in corpore doloris acumina sentiunt cogitationes Nostras
convertimus. Vobis misericordes adsumus, vobis a Deo lenimenti prece poscimus,
digito monstrantes vobis Iesum cruci affixum, virum dolorum, Agnum sine macula,
qui reliquit nobis exemplum et sanat infirmitates nostras. Secum ii reputent non
esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in
nobis (3), et igne expoliri aurum et ex pressura olivarum purum olei sucum defluere. Pro comperto habeant
se bene patiendo sibi, propinquis, patriae, humano generi magnopere prodesse.
Nec volumus silentio praeterire ea, quae Sollemnes Conventiones inter
Apostolicam Sedem et Germaniam ictas attinent. Propterea quod pactis stare
sanctum est, quemadmodum praeterito ita futuro tempore Apostolica Sedes datam
fidem sinceram constantemque servabit; neque dubitat quin Germanorum gentis
supremi moderatores ceterique magistratus huiusmodi pacta conventa probe,
honeste, fideliter integra et indemnia tutanda et in rem usumque vitae
diligenter deducenda curent. Persuasum iis prorsus sit tum rei sacrae, tum rei
civili ad maiorem provehendum progressum hoc valuisse et valere.
Unumquemque
autem vestrum adhortamur, ut retinentissimus officii sui inter inquietae aetatis
procellas ad gubernaculum Ecclesiae sibi concreditae sedens navus et vigil, acer
et sollers mysticae navis dirigat cursum, veluti ad se conversa aestimans haec,
quae sequuntur, S. Ignatii Martyris ad S. Polycarpum verba: « Tempus expetit
te, ut gubernator ventos, et ut tempestate iactatus portum, ut cum tuis Deum
assequaris » (4).
Appropinquante Dominici Natalis festo, Nobis pergratum est id vobis et
Christi ovibus, in quarum spiritali profectu boni advigilatis pastores, illa
caelestia dona, quae Christi ortus terris attulit, adprecari. Princeps pacis,
qui in humilibus iacet cunis « ineffabiliter sapiens, sapienter infans » (5),
usque firmiorem suam det vobis pacem, cum sincera laetitia veram pacem, innixam
in obsequio voluntatis Dei et in propriae neglectu utilitatis suavissimam pacem,
quam pravi frustra irridendo abripere nequeunt.
Securi igitur humili cum animi demissione magna cogitate, magna spectate,
neque aversis rebus depressi, neque prosperis elati.
Studio vestro demandantes, ut amantissimam hanc paternam Nostram erga Germanorum gentem voluntatem vestratibus cognitam notamque faciatis, vobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii Nostri, et Christi
ovibus vigilantiae vestrae commissis Apostolicam Benedictionem, caelestis
gratiae pignus, volenti libentique animo impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum
Petrum, die XXIII mensis Decembris, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri primo.
(1) Ps. 33, 4.
(2) Cfr. I Tim. 2, 2.
(3) Cfr. Rom. 8. 18. (4) Epist. S. Ignatii ad Polyc. II, Migne
P. G. 5, 722.
(5) S. Augustinus, Sermo CLXXXVII, In Natali Domini, 4, 1; Migne, P.
L. 38, 1001. |