The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOSEPHUM
S. R. E. CARD. PIZZARDO,
EPISCOPUM ALBANENSEM
ET S. CONSILII SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITI PRAEFECTUM,
UNDEVICESIMO REVOLUTO SAECULO,
EX QUO S. PAULUS AP. AD ROMANOS EPISTULAM MISIT

EXISTIMATIONI NOSTRAE*

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Existimationi Nostrae valde probandum visum est illud quod, per obsequii plenas litteras, modo Nobis enuntiasti consilium, Pontificiae scilicet Theologicae Romanae Academiae sodales, te, venerabilis Frater Noster, auspice, sollemni celebritate et coetu recensituros esse undeviginti revoluta saecula, ex quo S. Paulus Apostolus ad Romanos Epistulam misit.

Huius perinsignis eventus sacra memoria eruditorum iudicio prorsus in elapsum annum incidebat: at ii qui sub huius exitum necopinati et grandes contigerunt casus impulerunt sane, ut constitutae supersederetur rei eaque in tranquilliores dies proferretur.

Alter Apostolorum Princeps, Doctor gentium semper gravis, elatus, sublimis stilo suo caelestes opes profundit, quibus eius pectus ita abundat, ut aptissimum hoc praeconium S. Ioannis Chrysostomi in mentem reducatur: Paulinae enim epistulae metalla sunt Spiritus et fontes: metalla quidem, quia quovis auro pretiosiores nobis praebent divitias; fontes vero, quia numquam deficiunt, sed quantumlibet exhaurias, tantumdem ac multo amplius rursus affluit (1).

At nusquam alias quam in sua ad Romanos Epistula is patefactorum Dei oraculorum magnitudine, sententiarum acuminibus, moralis legis caelesti affiatu et solidissimis praeceptis, igniti eloquii copia eminet et praestat, adeo ut in sacris Novae Legis Litteris eadem Epistula praecipuum et pernobilem locum teneat: etenim haec universae Apostoli doctrinae est epitome, christiaalae theologiae est fundamentum, historiae humanae salutis itinera commonstrans, tenebrarum depulsor est veluti micantissimus pharus.

Quosnam autem magis decet hoc Apostolici magisterii documentum et veneratione prosegui et amanter percolere quam apprime Romanos, ad quos Phoebe diaconissa profecta Cenchris (2) id quasi thesaurum inenarrandi pretii attulit?

Vehementer igitur optamus, ut saecularis, quae occurrit, memoria lectorum theologorum ingenia ad altins explananda quae ibidem Apostolus docuit cogat et acuat atque ad christifidelium quoque intellegentiam accommodata interpretatione defivat ex alto hausta doctrina, ut Apostolico ore in universo mando praedicata fides (3) Romae in exemplum virenti gratia refiorescat.

Quod ut feliciter eveniat, non solum ad recte cogitandum, sed ad fortiter quoque et sancte agendum sedulae conferendae sunt curae, cum christiana fides radix sit, ex qua congruentes ei fructus maturescere debent. In quorum corona gratiores colluceant hi, quos, caritatis comes, christiana educat humilitas: Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus, idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes (4).

Dum laudamus igitur inceptum, quod in honorem S. Pauli Apostoli, qui ad Romanos scripsit Epistulam, quasi ad exsolvendum grati animi debitum aemula certatione acturi estis, tibi, Venerabilis Frater Noster, et Pontificiae Theologicae Romanae Academiae moderatoribus et sodalibus et universis huic commemorationi interfuturis Apostolicam Benedictionem, ad maiorem in dies sapientiae et caritatis profectum incitamentum, peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Ianuarii anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 82-83.

(1)  De verbis Apostoli, habentes eundem Spiritum, Sermo III; Migne, P. G. 51, 291.

(2) Cfr. Rom. 16, 1.

(3) Cfr. Rom. 1, 8.

(4) Rom. 12, 15-16.

 

top