The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD EXC.MOS VICARIOS APOSTOLICOS
VIETNAMENSIS REGIONIS,
IN URBE SAIGON MARIALEM CONVENTUM CELEBRATUROS AD TERMINANDA SAECULARIA SOLLEMNIA OB APPARITIONEM DEIPARAE VIRGINIS MARIAE IN LAPURDENSI SPECU INDICTA,
ITEMQUE AD TRIA RECOLENDA EXACTA SAECULA, POSTQUAM PRIMI VICARII APOSTOLICI IN EADEM REGIONE CONSTITUTI SUNT

ANIMO NOSTRO*

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.


Animo Nostro valde probatum est et in summi pontificatus Nostri primordio singularis oblectamenti causa fuit illud, quod conspiratis et flagrantibus votis vos, Venerabiles Fratres, in annuo episcopali coetu suscepistis consilium, in urbe Saigon adventante mense Februario Marialem Conventum celebrandi atque, hac oblata occasione, Vietnamenses, Catholicae Ecclesiae filios, gemina ex causa convocandi, ut nempe saecularia sollemnia ad commemorandum Deiparae Virginis Mariae in Lapurdensi specu mirabile visum indicta festo exitu terminarent, itemque ut tria exacta saecula, postquam primi Vicarii Apostolici in patriae vestrae finibus constituti sunt, recolerent.

Huiusmodi religiosae pietatis obsequium Deiparae Virgini, sacrarum expeditionum Reginae, exhibendum aperto testimonio declarabit, christifideles, qui pastoralibus curis vestris crediti sunt, se debitores putare innumerorum munerum, quae materna eius deprecatione assecuti sunt, atque fiduciae plenos confertim ad misericordiae eius solium trahet, ut nova beneficia caelestia, praesertim illud quod optatissimum et auspicatissimum est, solidae restituendae pacis scilicet, impetrent.

Ex eo autem, quod a primis Vicariis Apostolicis datis tria condita saecula fausta celebrantur memoria, manifesto arguitur Vietnamenses. qui catholica religione censentur, christianae fidei sanguine multorum vestratum Martyrum sacratae, ut par est, plurimi aestimare nulli gemmae comparabile donum, a Deo impertitum, a quo est omise datum optimum et omne donum perfectum (1). Ita grato animi affectu recensebunt labores et cruciatus, interdum cruentos, Evangelii Christi operariorum, qui, ingens multitudo, alii post alios istic vineam Domini exereuerunt ex eo die, perpetua recordatione recolendo, quo fel. memoriae Decessor Noster Alexander VII praesagae mentis sapienti consilio in Tonkinum et Cocincinam primos duos Episcopos misit, Franciscum Pallu et Petrum Lambert de la Motte, utrumque Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes inocciduum ornamentum et decus.

Quam clarum ab illis exordiis emensa est inclita patria vestra iter, quamvis ardua adiuncta rerum saepius coorta sint! Protulit sane evangelicum semen sacrorum fructuum opimam messem, etsi adversitatibus et vexationibus haud paucis Vietnamenses christifideles oppressi essent.

Ferme quindecies centena millia istic nunc catholicorum hominum numerantur. Nimirum feraci agro exceptum fuit vestris in finibus satura verbum Dei: cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum (2).

Clerus ex indigenis delectus, qui faventibus curis exterarum gentium Evangelii praeconum, et, expletis optatis Apostolicae Sedis, feliciter succrevit, et numero et animi laudibus spectabilis eo processit, ut istorum Apostolicorum Vicariatuum maximam partem moderari et regere posset.

Cum penitus persuasum vobis sit Vietnamensi genti, per postremorum saeculorum decursum, Dei providentiam singulari benevolentia affuisse cumque erga eam cumulatissimas grates persolvendas esse cen- seatis pro coniato christianae fidei munere, quo adsciti et inserti estis Ecclesiae conditae super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (3), pastorali diligentia et religionis studio moti, vosmet id ex re esse arbitrati estis, ut praecipuis celebritatibus inclitis fastis vestris inscriptus eventus sollemni apparatu et ritu recoleretur.

De quo considerato et rei congruenti incepto vobis gratula,tiones et salutares adprecationes admovemus: etenim id eo pertinet, ut christifideles isti magis magisque caelestis pietatis donis et ad celsiora im pellenti voci respondeant atque in mediis vestratibus, veri Dei ignaris, veluti micans providum lumen constituant, quod ad ipsos in rebus divinis collostrandos et ad Christi ovile arcessendos actuosius usque valeat.

Paterni animi Nostri caritas patet vobis universis ac praesertim sacrorum Antistitibus, sa cerdotibus, fidelibus septemtrionalis patriae vestrae regionis, qui sive in sacro miniere exercendo, sive in christianae vitae professione et usu in difficultatibus versantur, quae ex eorum voluntate profecto nusquam pendent.

Dolemus, quod ii eadem ex causa sollemnibus statis celebritatibus interesse non poterunt: attamen, si ii corpore procul a vobis esse cogentur, animorum praesentia et votis fraternae aderunt laetitiae. Comperimus autem — quod quidem magnum Nobis solatium gignit — illos christifideles, Romano Pontifici, Antistibus et sacerdotibus suis arcte coniunctos, in avita fide servanda et diligenda convolutis viribus firmiter perstare.

Hisce in propositis pie, fortiter, strenue permaneant, innixi solatrice spe fore, ut Deus promissa. Sua explere diutius non moretur, sed probatae virtuti iusta praemia attribuat.

Quapropter commoto animo vobis, Venerabiles Fratres, ac sacerdotibus et christifidelibus, quorum saluti consulitis, admirationis Nostrae sensus promimus, vos edocentes cogitationes Nostras crebras ad vos advolare haud sine prece, quam ardentem et spei plenam ad Deum fundimus: Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis (4).

Libenter ad notitiam vestram hoc perferimus: scilicet Nos Legatum Nostrum sollemni Mariali Conventui, qui ex universa Vietnamensi natione celebrabitur, Dilectum Filium Nostrum S. R. E. Card. Gregorium Petrum Agagianian, Sacri Consilii Propagandae Fidei Propraefectum, delegisse et constituisse, qui Romanae Purpurae ornamento et sueta ori suo eloquentia festis agitandis istic diebus addet nobilem cum utilitate decorem. Ad universos ibi interfuturos opimos religionis fructus affluxuros esse confidimus. Iis autem qui illic interesse non poterunt, ne exoptatis careant solaciis, Sacrum Consilium christiano nomini propagando Nostro studio et diligentia, spiritales favores dilargiendos curabit.

Nihil denique reliquum Nobis est nisi ut vobis, Venerabiles Fratres, atane sacerdotibus et fidelibus, qui moderationi vestrae commissi sunt, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus, impertiamus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.


IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol LI, 1959, pp.84-86.

(1) Iac., 1, 17.

(2) l.c. 8, 8.

(3) Ephes. 2. 20.

(4) Ephes. 1, 15-17.

 

top