The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD FRANCISCUM
TIT. SANCTORUM IOANNIS ET PAULI,
S. R. E. PRESB. CARD. SPELLMAN,
ARCHIEPISCOPUM NEO-EBORACENSEM,
QUEM LEGATUM MITTIT CONGRESSUI EUCHARISTICO
EX AMERICAE CENTRALIS NATIONIBUS
IN URBE GUATEMALENSI CELEBRANDO
 

CERTIORES QUIDEM*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Certiores quidem facti sumus, proximo Februario mense, Congressum Eucharisticum ex Americae Centralis nationibus in clara urbe Guatemalensi celebratum iri. Ordo autem Episcoporum, favente in primis ipso Archiepiscopo Guatemalensi, a Nobis quaesivit, ut, ad splendorem augustae huius celebrationis adaugendum, sacris ritibus Nos Ipsi per Legatum quendam Nostrum praesideamus. Cui quidem sacrorum Antistitum voto satisfacere benigna voluntate decrevimus.

Te igitur, Dilecte Fili Noster, qui, Romanae purpurae magnificentia decoratus, metropolitanam sedem tam praeclaram tantique ponderis moderaris ac, pro tua prudentia et caritate, tanta existimatione perfrueris, Legatum Nostrum eligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, Eucharistico Congressui Guatemalensi, ex Nationibus Mediae Americae proxime habendo, Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Neque enim parvi momenti sunt argumenta, quae in singulis coetibus erunt pertractanda; agendum praecipue quantum utilitatis sanctissima Eucharistia conferat ad concordiam domesticam fovendam, ad iuvenum educationem, ad amicam socialium classium conspirationem, ad personam humanam perficiendam; sine quibus profecto bonis reipublicae tranquillitas et prosperitas consistere nequeunt.

Pro certo itaque habemus nobilissima eiusmodi Legatione ita temet esse perfuncturum, ut sacris sollemnibus plurimum sane dignitatis ac maiestatis adiiciatur, neque minus coetuum studiis consiliisque sapientiae atque efficacitatis accedat.

Omnia denique secunda et prospera a Deo per Mariam Immaculatam Virginem apprecantes, caelestium luminum gratiarumque auspicem, pa- ternaeque Nostrae dilectionis testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, egregio Archiepiscopo Guatemalensi ceterisque Praesulibus, pariterque civilibus Magistratibus et iis universis, qui Guatemalam tecum sunt conventuri, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Ianuarii, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 87-88.

 

top